|
Soluta prima quaestione de causa mali, hic solvit secundam de
providentia, quomodo scilicet mala possint esse, divina providentia
existente; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quod non cadit
sub providentia, quasi ex providentia causatum; secundo, ostendit
quod cadit sub providentia, quia a providentia ordinatum; ibi: sed et
factis et cetera; tertio, quod malum non debet esse totaliter per
providentiam impeditum; ibi: et proprie et cetera. Dicit ergo primo
quod malum, inquantum est malum, non est existens neque in
existentibus, ut supra probatum est; et cum nihil sit existentium
improvisum, idest ex divina providentia non causatum, malum non est
intentum seu causatum ex divina providentia. Quod autem omnia
existentia causantur ex divina providentia et nullum malum sic probat:
nullum enim est existentium quin aliquo modo participet bono; sed de
ratione mali est quod sit defectus boni. Nullum autem universaliter
existentium privatur seu deficit a bono; proprius autem effectus
providentiae videtur esse bonum: hoc enim quilibet providens intendit
ut sua providentia ea quibus providet in bono statu constituat.
Relinquitur ergo quod divina providentia ad omnia existentia se
extendit et nihil existentium est non provisum a Deo; sed malum
intantum non causatum est per providentiam divinam, inquantum non est
existens. Deinde, cum dicit: sed et factis malis et cetera,
ostendit quomodo mala cadunt sub providentia, ut a providentia
ordinata; et dicit quod divina providentia bene utitur malis,
quandoque quidem ad ipsorum utilitatem in quibus sunt mala; sicut
infirmitates corporales vel etiam spirituales, Deo id agente, cedunt
in utilitatem eorum qui eas patiuntur; quandoque vero ad utilitatem
aliorum, et hoc dupliciter: quandoque quidem ad propriam utilitatem
alicuius, sicut est cum ex poena unius alius emendatur; quandoque
vero, ad utilitatem communem, sicut cum poena malefactorum ordinatur
ad pacem civitatis. Deinde, cum dicit: et proprie et cetera,
ostendit quod malum non debet esse totaliter per divinam providentiam
impeditum; et dicit, quod divina providentia providet unicuique
existentium proprie, idest secundum proprietatem et conditionem suae
naturae. Et ideo non sunt recipienda vana obiecta multorum, qui
dicunt quod divina providentia debet et nos invitos inducere ad
virtutem. Non enim pertinet ad providentiam quod corrumpat naturam
rerum, sed quod servet; unde, eo modo, providentia est conservativa
naturae uniuscuiusque rei; sed providet ea quae per suam naturam sunt
mobilia, quasi per se mobilia, idest non auferens ab eis quin per se
moveri possint; et similiter, ea quae sunt tota et universalia et
perfecta et ea quae sunt particularia providet iuxta proprietatem
naturalem totius et uniuscuiusque particularis: et hoc inquantum natura
eorum quibus Deus providet, suscipit proportionaliter sibi, bonitates
datas largissima et universali Dei providentia. Et quia rationalis
creatura secundum suam naturam defectibilis est et per liberum arbitrium
potest deficere, non pertinet ad divinam providentiam ut eius
mobilitatem impediat; et similiter, non pertinet ad Dei providentiam
ut tantam bonitatem attribuat uni particulari enti sicut toti universo
vel rei quae est in inferiori gradu, sicut rei quae est in superiori.
Non igitur existens est malum et cetera. Hic solvit tertiam
quaestionem de desiderio mali; et circa hoc duo facit: primo,
ostendit quomodo malum contingit esse in desiderio; secundo, quomodo
contingit in cognitione peccare; ibi: in cognitione autem et cetera.
Circa primum, primo resumit quaedam quae sunt in malo in communi,
concludens ex dictis quod malum neque est per se existens neque in
existentibus. Ostensum est enim quod malum, secundum quod est malum,
nusquam est, idest non est aliquid existens in aliquo; et iterum
ostensum est quod hoc, quod aliquid dicitur fieri malum, non contingit
ex aliqua virtute activa, sed propter infirmitatem et defectum
virtutis. Secundo, ibi: et Daemonibus et cetera, resumit quod
dictum est specialiter de malo Daemonum et dicit quod in Daemonibus
hoc ipsum quod sunt est bonum et eis est ex bono, scilicet Deo; sed
malum invenitur in ipsis ex hoc quod ceciderunt a bonis propriis, idest
ad quae erant ordinati secundum ordinem suae naturae; et iterum
variatio, qua decesserunt ab illa identitate in qua sunt boni Angeli
et ab habendo ea quae illi habent; quod nihil est aliud quam infirmitas
quaedam perfectionis eis naturaliter convenientis, prout decet
Angelos. Tertio, ibi: et desiderant et cetera, ostendit quomodo
desiderium se habet ad bonum et malum; et dicit, quod Daemones
desiderant bonum inquantum desiderant bonum naturale quod est esse,
vivere et intelligere; sed inquantum non desiderant bonum, sed malum,
desiderant non-existens: quia malum, inquantum malum est
non-existens; et hoc ipsum desiderare, sicut non-existens, non est
ex perfectione desiderii, sed est quaedam infirmitas et peccatum circa
desiderium: sicut enim opinari falsum, est ex infirmitate
intellectus, ita desiderare malum est ex defectu virtutis
desiderativae. Deinde, cum dicit: in cognitione autem et cetera,
ostendit quomodo peccatum contingat esse in cognitione; et circa hoc,
tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, excludit
obiectionem; ibi: et quidem dicat et cetera; tertio, epilogat quae
in hoc capitulo dicta sunt; ibi: nunc autem et cetera. Dicit ergo
primo quod sicut peccare in desiderio est quaedam infirmitas desiderii,
ita peccare in cognitione, secundum sacra eloquia, dicitur esse
infirmum circa duo: primo quidem, circa cognitionem boni quam scire
tenetur et quam obliviscitur: si enim aliquis infirmetur in cognitione
eius quod scire non tenetur, non est peccatum. Secundo, circa
actionem boni, quod quis cognoscit; et quantum ad hunc secundum
modum, vituperantur scientes voluntatem domini sui et non facientes,
ut habetur Luc. 12. Et hi sunt qui audiunt quidem et non possunt
se excusare de ignorantia; sed sunt infirmi ad credendum aut ad bonum
operandum. Quantum ad primum vero vituperantur in Psalmo 34, illi
qui nolunt intelligere ut bene agant: quod quidem fit secundum quod
avertitur voluntas aut infirme se habet ad cognitionem boni. Et, ut
universaliter dicamus, malum, sicut multoties dictum est, est quaedam
infirmitas, idest debilitas potentiae vel totaliter impotentia et
quicumque potentiae defectus aut circa cognitionem aut circa fidem aut
circa desiderium aut circa operationem boni. Et loquitur hic de malo
culpae, quod circa aliquod horum quatuor necesse est consistere.
Deinde, cum dicit: et quidem dicat et cetera, movet quamdam
obiectionem: potest enim aliquis obiiciendo dicere quod infirmitas non
est imputanda, sed condonanda. Parcendum enim est, ut videtur,
infirmitati. Si igitur peccatum est infirmitas circa aliquod
praedictorum, videtur quod peccatum non sit puniendum. Sed ad hoc
respondet aliquis quod talis obiectio bene procederet, si omnino
peccanti deesset posse ad bonum. Sed quia unusquisque habet posse bene
facere ex bono, idest ex auxilio Dei, qui dat omnibus convenientia
ipsis affluenter ut dicitur Iac. I, non est laudabile, idest,
excusabile peccatum quod est aversio et fuga et casus ab habitu
propriorum bonorum, quae proveniunt ex bono, scilicet Deo. Homo
enim se avertit ab auxilio Dei sibi parato et ei imputatur ad culpam
quidem peccati; sicut si aliquis infirmus caderet dum nollet uti
auxilio manum porrigentis. Sed dicit quod haec sufficienter secundum
suam virtutem dixit in quodam libro quem fecit de iustitia, qui ad nos
non pervenit: in quo quidem secundum veritatem sacrae Scripturae
reprobavit sophisticas rationes eorum qui contra divinam iustitiam
iniuste et mendaciter loquuntur. Deinde, cum dicit: nunc autem et
cetera, epilogat ea quae dicta sunt in hoc capitulo; et dicit quod
nunc in isto capitulo sufficienter laudavit, secundum suum posse,
bonum sicut vere amabile, ubi tractavit de amore; et sicut principium
et finis omnium, in principio, ubi dixit de effectu boni: in quo
manifestatur quasi quidam circulus in existentibus, dum habent idem
principium et finem, scilicet bonum; et ostensum est etiam ibi quod
Deus informat non existentia in actu sed in potentia; et quod Deus
omnium bonorum est causa; et quod non est causa malorum; et quod sua
providentia est perfecta datrix omnis boni; et quod supergreditur tam
existentia quam non existentia; et quod mala quae dicuntur secundum
privationem, ordinat in bonum quod est desiderabile omnibus et
diligibile; et quaecumque alia demonstrata sunt, secundum veritatem in
praecedentibus, sunt vera.
|
|