|
Postquam prosecutus est ea quae pertinent ad nomen boni, hic
prosequitur ea quae pertinent ad nomen luminis; et primo, ostendit
quomodo nomen luminis solaris metaphorice Deo attribuitur; secundo,
quomodo attribuitur ei intelligibile lumen; ibi: sed haec quidem et
cetera. Circa primum, tria facit: primo, ostendit quod nomen
solaris luminis Deo attribuitur; secundo, manifestat similitudinem;
ibi: sicut enim et cetera; tertio, excludit errorem; ibi: et non
dico et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut praedicta ex divina
bonitate habent esse et bene esse, ita et radius solaris per se
consideratus, est ex bonitate Dei et est quaedam imago, idest
expressa similitudo divinae bonitatis. Inde est quod ipsum bonum,
quod est Deus, laudatur nominatione solaris luminis, eo quod
manifestatur bonitas divina in tali lumine, sicut archetypum, idest
principalis figura vel principale exemplar in impressa imagine.
Dicitur enim Malach. 4: vobis timentibus nomen meum, orietur sol
iustitiae. Deinde, cum dicit: sicut enim et cetera, manifestat
praemissam similitudinem; et primo, quantum ad processum rerum in esse
a divina bonitate; secundo, quantum ad ordinem rerum in finem; ibi:
et sic omnia et cetera. Primo, ergo, ponit ea quae ad divinam
bonitatem pertinent, secundum quod res ab ipsa procedunt; et circa
hoc, ponit tria: primo quidem, universalem causalitatem ipsius et
dicit quod bonitas divinitatis super omnia existentis transit,
causando, a supremis et perfectissimis substantiis usque ad ultimas.
Posset autem aliquis credere quod transiret per omnia sicut eis
permixta et in eis conclusa et ad hoc excludendum, subdit quod,
quamvis per omnia transeat tradendo similitudinem suam rebus, adhuc
tamen super omnes est, per suae substantiae singularitatem. Posset
etiam aliquis credere quod, quamvis excedat omnes substantias, tamen
supremae substantiae usque ad eam attingant per modum quo corpus
inferius attingit suum superius; et ad hoc excludendum, subdit quod
superiores substantiae non pertingunt ad excessum divinae bonitatis.
Posset iterum aliquis credere quod quaedam, quae sunt infima in
rebus, non sunt a Deo creata propter eorum imperfectionem, sicut
Manichaei posuerunt corpora corruptibilia non esse creata a Deo et ad
hoc excludendum, subdit quod inferiora non transeunt ambitum
causalitatis eius. Secundo; ibi: sed et illuminat et cetera,
postquam posuerat quod causalitas eius se extendit ad omnes
substantias, ostendit quid substantiae ex divina bonitate
consequuntur; et dicit quod divina bonitas illuminat omnia quae
illuminari possunt, scilicet rationales substantias; universaliter
autem omnes substantias creat, dans eis esse; et vivificat omnia quae
vivunt et continet, idest conservat; et perficit, dans eis suas
perfectiones. Tertio; ibi: et mensura et cetera, ostendit quam
habitudinem habeat divina bonitas ad res iam productas; et dicit,
primo, quod habet habitudinem mensurae. Est enim mensura
existentium, quia ex hoc potest sciri quantum unumquodque existentium
habeat de nobilitate essendi, quod appropinquat ei vel distat ab eo,
sicut si dicamus albedinem esse mensuram omnium colorum, quia
unusquisque color est tanto nobilior, quanto albedini propinquior.
Specialiter autem descendit ad quasdam speciales mensuras: mensura
autem durationis motus et mutabilium rerum est tempus; esse vero
immobilium rerum non mensuratur tempore nisi per accidens, ratione
motus adiuncti sed propria mensura essendi est aevum; duratio autem
uniuscuiusque esse praefigitur et mensuratur a Deo et secundum hoc
Deus dicitur omnium existentium aevum. Invenitur etiam, inter
species quantitatis, aliqua mensura quae est numerus et haec etiam
mensura attribuitur Deo qui est numerus rerum omnium; et determinatio
multitudinis earum, quod ad rationem numeri pertinet, a divina
sapientia procedit. Rationem autem tam temporis quam numeri sequitur
ordo, quia una species numeri naturaliter est alia prior et tempus est
etiam numerus motuum secundum prius et posterius. Unde consequenter
dicit, quod Deus est ordo omnium, inquantum omnia quae ab ipso sunt,
ordinata sunt. Est etiam inter species quantitatis, aliqua mensura
quae est locus: locus quidem mensurat ambiendo corpus localiter, et
hunc etiam Deo attribuit, qui immediate omnia ambit. Non solum autem
habet ad res productas habitudinem mensurae, sed etiam habitudinem
causae agentis et finis et ideo subiungit: et causa et finis.
Deinde, cum dicit: ita quidem et cetera, ostendit quomodo inveniatur
similitudo Dei quantum ad praemissa; et, primo, quantum ad
universalitatem causandi: et dicit quod, sicut praedicta conveniunt
divinae bonitati, ita sol iste sensibilis, qui est maximus,
transcendens omnia corpora coelestia secundum quantitatem et totus
splendens, non habens aliquas nebulas sicut luna et semper lucens, ad
differentiam lunae cuius lumen augetur et diminuitur et quandoque
deficit; et quod aliquando eclipsari videtur, non est propter defectum
luminis in ipso, sed quando lumen eius ad nos non pertingit propter
interpositionem lunae; iste inquam sol, tamquam manifesta imago
divinae bonitatis, secundum multam resonantiam ad divinam bonitatem,
illuminat quaecumque possunt participare lumine eius et tamen lumen eius
est superextentum, quia nihil potest pertingere ad aequalitatem luminis
eius et extendit splendores radiorum suorum ad totum istum corporeum et
visibilem mundum, tam sursum quam deorsum, quia non solum ista
inferiora, sed etiam superiora corpora coelestia illuminantur ab ipso;
et si est aliquid quod non participat lumine eius, hoc non est propter
debilitatem vel parvitatem illuminantis virtutis in ipso, sicut est in
candela quae propter parvitatem vel debilitatem sui luminis usque ad
modicum spatium illuminat, sed quod aliqua a sole non illuminantur,
est propter defectum eorum quae non possunt extendere se ad
participandum lumen solis, propter hoc quod non sunt opportuna vel apta
ad accipiendum lumen. Sed tamen solaris radius multa talia corpora
illuminari non valentia praetermittens, illuminat sequentia, sicut
praetermittens nubem aliquam illuminat quae sub nube sunt et breviter
nihil est visibilium ad quod non pertingat solis causalitas, secundum
excedentem magnitudinem sui proprii splendoris. Secundo; cum dicit:
sed ad generationem et cetera, ostendit similitudinem quantum ad
effectus quos Deus facit in omnibus rebus. Dictum est enim quod
divina bonitas dat esse omnibus per creationem, sed in hoc aliquam
similitudinem eius habet sol, qui dat esse per generationem. Confert
enim ad generationem sensibilium corporum, sicut quoddam universale
agens et causa non univoca. Dictum est etiam quod Deus vivificat res
et in hoc assimilatur ei sol, quod movet inferiora corpora ad vitam.
Manifestum est enim quod ex radiis solis viventia generantur, non
solum quae generantur sine semine, sed etiam in his quae semine
generantur virtus solis operatur. Auget etiam quaedam quae ad actum
vitae pertinent, scilicet nutrimentum et augmentum, quae ex virtute
solaris luminis causantur, sicut et ceteri motus corporales. Perficit
etiam corpora sensibilia solaris radius, inquantum eius virtute ad
statum perfectum perducuntur et etiam si qua per elongationem solis
corruptionem aliquam et vetustatem incurrunt, sole appropinquante
purgantur et renovantur, sicut arbores et omnes plantae in vere
pullulant et crescunt. Tertio; ibi: et mensura est et cetera,
quantum ad rationem mensurae, ostendit similitudinem et dicit quod sol
est mensura et numerus horarum et dierum totius nostri temporis, quod
maxime mensuratur et numeratur per motum solis. Et ne aliquis ferat
instantiam de tribus primis diebus qui leguntur Gen. I, ante quartum
diem, quo factus dicitur esse sol, subiungit quod, cum Moyses dixit
quod primo die Deus dixit: fiat lux et facta est lux et divisit lucem
a tenebris et tenebras vocavit noctem et lucem diem, illa lux fuit lux
solis, quae tamen fuit primo creata, sed postea fuit formata et
perfecta quarto die, quando factus legitur sol; et sic, radius
solaris determinavit et distinxit et primos tres dies et nostri temporis
dies. Deinde, cum dicit: et sic omnia et cetera, exponit praemissam
similitudinem, quantum ad ordinem rerum in divinam bonitatem; et
primo, ponit id quod pertinet ad divinam bonitatem; secundo, ostendit
huius similitudinem in sole; ibi: secundum eamdem et cetera. Circa
primum, tria facit: primo, ostendit ex qua causa contingat quod
omnia, ordinentur in Deum sicut in finem; secundo; quae sit ratio
ordinis; ibi: et omnia et cetera; tertio, modum ordinis; ibi: et
quod desiderant et cetera. Causam autem huius ordinis assignat
dicens, quod divina bonitas omnia convertit ad seipsam: hoc enim ipsum
quod res ordinantur in Deum, ab ipso habent. Sunt enim res quasi
dispersae et segregatae, secundum quod ad diversos fines proprios
ordinantur, sed inquantum communicant in ordine ad ultimum finem, sic
congregantur. Divina igitur bonitas, inquantum omnia ad seipsam
convertit, est principaliter congregativa omnium dispersorum, sicut
quaedam deitas principaliter vivifica. Deinde, cum dicit: et omnia
et cetera, assignat rationem ordinis: intantum enim omnia convertuntur
in ipsum, inquantum omnia desiderant ipsum triplici ratione,
scilicet: ut principium activum; et ut continentiam, idest
conservantiam rerum; et ut finem; ista est triplex ratio desiderii.
Desideramus enim Deum ut principium quia ex eo provenit nobis bonum;
ut continentiam quia ex eo conservatur nobis bonum; ut finem quem
adipisci intendimus. Et haec tria manifestat: quod enim sit
principium, patet ex hoc quod, sicut Scriptura dicit, omnia
subsistunt et sunt ex ipso, deducta ab eo sicut ex quadam causa
perfecta. Et quod ipse sit continens omnia et conservans, patet per
hoc quod omnia in ipso consistunt custodita ab exterioribus nocivis et
contenta per conservationem propriae virtutis, sicut in quadam
omnipotente plantatione. Sicut enim arbores conservantur per hoc quod
sunt in terra plantatae ita omnia conservantur in hoc quod sunt firmata
in omnipotenti Dei virtute. Quod etiam desiderant omnia divinam
bonitatem ut finem, ostendit consequenter cum dicit quod ad ipsum
convertuntur omnia, sicut singula ad proprios fines. Deinde, cum
dicit: et quod desiderant et cetera, ostendit modum ordinis; et dicit
quod bonum divinum desiderant intellectualia quidem, ut Angeli et
rationalia, ut homines, cognitive; haec enim solum cognoscere possunt
ipsum bonum quod est Deus. Sed sensibilia ipsum desiderant,
inquantum desiderant aliquod sensibile bonum quod est similitudo summi
boni. Sed plantae quae sunt expertes sensus, desiderant bonum divinum
naturali motu vitalis desiderii, quia et ipsum bonum est ad quod
naturali inclinatione tendunt per opera vitae in similitudinem aliquam
summi boni. Ea vero quae carent vita, ut inanimata corpora, quae
sunt tantum existentia, desiderant bonum divinum per aptitudinem ad
participandum a Deo esse subsistens, ut ipsa aptitudo eorum
intelligatur esse desiderium. Deinde, cum dicit: secundum eamdem
rationem et cetera, ostendit quomodo praedictorum similitudo in sole
inveniatur; et dicit quod, sicut praedicta conveniunt divinae
bonitati, ita non principaliter, sed secundum rationem imaginis,
lumen solare congregat et convertit ad se omnia. Ea enim quae vident,
desiderant lumen solis ad videndum et ea quae moventur et quae
illuminantur et quae calefiunt desiderant lumen solis, ut ad hoc
necessarium; et similiter, quocumque modo aliqua contineantur, idest
dependeant vel causentur a fulgoribus solis et ideo nominatur in Graeco
ilios, scilicet quia facit omnia corpora esse indestructibilia et
congregat dispersa, inquantum ea quae sunt in seipsis separata,
communiter ipsum desiderant: aut ad hoc ut videant aut ad hoc quod
moveantur aut ad hoc quod illuminentur aut ad hoc quod calefiant aut
qualitercumque contineri a virtute luminis desiderant. Deinde, cum
dicit: et non dico et cetera, removet errorem; et dicit quod
praedicta non dixit secundum opinionem antiquorum, qui dicebant quod
Deus erat sol, quod sol erat creator totius universi sensibilis et
quod gubernat totum mundum sensibilem, sed secundum quod invisibilia
Dei manifestantur per ea quae facta sunt, ut apostolus dicit, Rom.
I.
|
|