|
Postquam ostendit quomodo nomen sensibilis luminis in divinam
praedicationem transferatur per quamdam similitudinem, nunc ostendit
quomodo intelligibile lumen ei attribuatur; et primo continuat se ad
praecedentia; secundo, prosequitur intentum; ibi: et dicendum et
cetera. Dicit ergo primo quod haec quae dicta sunt per praedicationem
sensibilis luminis de Deo et de similitudine eius ad ipsum, dicta sunt
in libro de symbolica theologia, sed nunc oportet considerare quomodo
laudetur bonum divinum, nomine intelligibilis luminis. Non enim est
intentio huius libri, tractare de nominibus sensibilium translatis in
Deum, sed de nominibus intelligibilibus. Deinde, cum dicit: et
dicendum et cetera, prosequitur intentum, scilicet de intelligibili
lumine, quod signat in Deo causalitatem intelligibilis luminis; unde
circa hoc, tria facit: primo tangit causalitatem luminis; secundo,
ostendit quomodo Deus se habeat ad ea in quibus lumen causatur; ibi:
igitur et cetera; tertio, ostendit quis est finis diffusionis huius
luminis; ibi: et intellectualia et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, tangit de causalitate intelligibilis luminis in
Angelis; secundo, in animabus rationalibus; ibi: omnem et cetera.
Dicit ergo primo quod Deus, qui est per essentiam suam bonus,
nominatur intelligibile lumen; Ioan. 8: ego sum lux mundi, propter
hoc, quidem, quod implet omnem supercoelestem mentem, idest
angelicam, intelligibili lumine, quod nihil est aliud quam cognitio
veritatis. In hoc autem quod dicit: implet, designat perfectam
veritatis cognitionem, Angelis a Deo datam. Deinde, cum dicit:
omnem autem et cetera, ostendit causalitatem luminis in animabus; et
primo, ponit duo quae facit divinum lumen in animabus; secundo,
assignat modum utriusque; ibi: et intellectuales et cetera. Duorum
autem quae facit divinum lumen in animabus, primum est: quod ab
omnibus animabus quibus innascitur, expellit omnem ignorantiam et
errorem. Ignorantia pertinet ad remotionem veritatis, sed error ad
inhaesionem falsitatis; dicit autem: ingignitur, ut alludat ei quod
dicitur II Petri, 1: donec dies illucescat et Lucifer oriatur in
cordibus vestris. Unde patet quod hoc de Angelis non dixit, in
quibus ignorantia et error locum non habent, licet in eis sit aliquorum
nescientia, a qua purgantur, ut dicit Dionysius VII cap.
coelestis hierarchiae. Non enim omnis nescientia ignorantia dici
potest, sed solum nescientia eorum ad quae quis natus est et debet
scire. Secundum est: quod tradit sanctum lumen; et nota quod dicit:
sanctum lumen, tum quia a Deo immittitur, tum quia ad Deum
cognoscendum nos ordinat. Et notandum quod non fuit usus verbo
impletionis, sed simplicis traditionis, ad ostendendum quod cognitio
veritatis est imperfecta in animabus in comparatione ad illam
plenitudinem quam Angeli a Deo possident. Deinde, cum dicit: et
intellectuales et cetera, exponit modum utriusque; et primo, primi;
secundo, secundi; ibi: et tradit et cetera. Circa primum,
considerandum est quod corporalis tenebra, tria facit in corporibus:
primo enim reddit ea squalida et sordida ex eo quod non studiose
purgantur quae in tenebris sunt; secundo, tenebrae reddunt animalia
immobilia, unde plerisque animalium naturale est ut in nocte quiescant
et in die moveantur, quia per lucem diriguntur in motu, videntia quo
vadunt; tertio, tenebrae corporales concludunt, ut in tenebris
aliquis non praeparet se ad aliquid agendum et naturaliter aliquam
pigritiam ingerunt. Et haec tria facit etiam spiritualis tenebra,
idest ignorantia veritatis: primo enim, contrahuntur ex ea sordes non
solum errorum in intellectu, sed etiam pravarum affectionum in affectu
et inordinatio actionum in actu, dum mala quae ignorat homo nec vitat
nec purgat; secundo, tenebra reddit homines otiosos, qui, dum habent
ignorantiam boni quod est finis et viae qua ad ipsum pervenitur, non se
movent ad finem consequendum; tertio, reddit eos conclusos, quia dum
non cognoscunt bonum, non aperitur eorum affectus per desiderium ad
capiendum ipsum intra se. Sed haec tria removet intelligibile lumen,
idest cognitio veritatis: et quantum ad primum, dicit quod
intelligibile lumen mundat intellectuales oculos ipsarum, scilicet
animarum, a faece, idest immunditia, circumposita ipsis, idest
superveniente eis ex ignorantia; quantum ad secundum, dicit: et
movet, scilicet ad bene agendum; et quantum ad tertium, dicit: et
aperit, idest apertos reddit ad recipiendum per desiderium,
conclusos, idest qui prius erant conclusi tenebris aggravantibus,
idest tarditatem quamdam ad bonum immittentibus. Quia ergo conclusi
erant, indigebant aperitione; quia aggravati, indigebant motione.
Deinde, cum dicit: et tradit et cetera, ostendit modum et ordinem
quomodo traditur sanctis animabus lumen intellectuale; et dicit primo
quod quidem traditur unicuique lumen intelligibile, secundum
determinatam mensuram, secundum illud Ephes. 4: unicuique data est
gratia, secundum mensuram donationis Christi; et quia spiritualia
gustata desiderium excitant quae prius ignorata contemnebantur, post
primam receptionem luminis, gustata iam cognitione luminis veritatis,
magis desideratur, et magis desiderantibus magis immittitur: effectus
enim divinae gratiae multiplicantur, secundum multiplicationem
desiderii et dilectionis, secundum illud Luc. 7: dimissa sunt ei
peccata multa, quoniam dilexit multum; sic enim quaedam circulatio
attenditur, dum ex lumine crescit desiderium luminis et ex desiderio
aucto crescit lumen. Circulatio autem secundum suam naturam perpetua
est et sic semper divinum lumen extendit animas ad anteriora per
profectum, non tamen in omnibus aequaliter, sed secundum proportionem
ipsarum ad respectum luminis: quaedam enim diligentius respiciunt ad
lumen immissum, quae magis desiderant et magis proficiunt. Deinde,
cum dicit: igitur et cetera, ostendit quomodo Deus se habeat ad ea in
quibus lumen intelligibile causat; et ponit tres habitudines,
scilicet: diffusionis et excessus et comprehensionis. Quantum ad
primum ergo dicit quod supersubstantiale bonum, licet sit super omne
lumen et sensibile et intelligibile, tamen nominatur lumen
intelligibile, inquantum est quidam radius et fons omnis intellectualis
luminis: et ne intelligatur fons in se solo consistens, subdit quod
est effusio luminis desuper manans; et ut sciatur ad quos manat,
subdit quod ex sua plenitudine illuminat omnem mentem supermundanam,
quantum ad Angelos assistentes et circamundanam quantum ad
ministrantes, quorum ministerio mundus iste gubernatur, et mundanam,
quantum ad animas; et non solum a principio illuminat mentes,
naturalem cognitionem eis praebendo, sed etiam renovat omnes
intellectuales virtutes ipsarum, novum lumen superfundendo gratiae et
gloriae et novarum revelationum. Secundo, ponit id quod pertinet ad
excessum et dicit quod lumen divinum excedit omnes mentes, licet in eas
diffundatur, quia semper superexcessus est per suam substantiam.
Tertio, ponit id quod pertinet ad comprehensionem, et dicit quod
Deus omnia comprehendit quae sunt in praedictis mentibus, inquantum
superiacet eis, sicut causa superior praehabet in se quod in effectibus
inferioribus invenitur; unde, ad hoc exponendum, subdit quod ipse
Deus, universaliter, omnem dominationem, seu potestatem
illuminativae virtutis, idest quidquid pertinet ad cuiuscumque
cognitionem vel ad quamcumque virtutem docendi, Deus in se
coassumens, idest simul assumens, non per diversas virtutes diversa
cognoscens, sicut nos colores visu et sonos auditu cognoscimus, sed
secundum unam virtutem cognoscit omnia; et superhabet, quia
excellentius unumquodque cognoscit quam ab aliquo cognoscatur; et
praehabet, quia non acquirit cognitionem virtutis vel virtutem docendi
ab aliquo, sed omnes ab ipso; et hoc competit ei, inquantum est
principalis lucens, ut principium luminis et inquantum est super omnia
lucens. Deinde, cum dicit: et intellectualia et cetera, ostendit
finem et fructum causalitatis luminis; et dicit quod, per
illuminationem congregat omnia intellectualia, idest Angelos et
rationalia, idest homines et facit ea indestructibilia, quia dum
uniuntur in veritate, in ea conservantur. Et hoc, consequenter,
exponit ex opposito: sicut enim ignorantia est divisiva eorum qui in
errorem inducuntur, ita praesentia intellectualis luminis, per quod
cognoscitur veritas, congregat eos qui illuminantur, ad invicem et
unit eos in una veritate cognita; manifestum est enim quod circa unum
non contingit nisi uno modo verum dicere, sed multipliciter errare a
veritate contingit. Et ideo illi qui cognoscunt veritatem, conveniunt
in una sententia, sed illi qui ignorant, dividuntur per diversos
errores. Est etiam praesentia luminis perfectiva, inquantum
constituit in fine rei cognitae, quae est veritas et est etiam
conversiva, idest revocativa ad veritatem, convertens homines a multis
opinionibus quae non habent firmitatem veritatis; et non solum ab
opinione ad certam scientiam transfert, sed etiam a veritate ad
uniformitatem; et hoc est quod subdit, quod congregat varias visiones
vel ut magis proprie dicatur phantasias ad unam veram cognitionem, per
oppositum falsitatis. Et non solum convertit ad lumen veritatis sed
etiam replet ipso lumine veritatis, quod in se est unum et aliorum
unitivum.
|
|