|
Postquam Dionysius tractavit de lumine, nunc agit de pulchro, ad
cuius intellectum praeexigitur lumen; et circa hoc, duo facit,
primo: praemittit quod pulchrum attribuitur Deo; secundo, ostendit
modum quo ei attribuitur; ibi: pulchrum autem et cetera. Dicit
ergo, primo, quod hoc supersubstantiale bonum quod est Deus laudatur
a sanctis theologis in sacra Scriptura sicut pulchrum; Cant. I:
ecce tu pulcher es, dilecte mi; et sicut pulchritudo; Psalm. 95:
confessio et pulchritudo in conspectu eius; et sicut dilectio: I
Ioan. 4: Deus caritas est, et sicut diligibile, ut in auctoritate
canticorum inducta; et quaecumque aliae sunt convenientes Dei
nominationes, ad pulchritudinem pertinentes: sive per causalitatem
pulchritudinis, quod dicit propter pulchrum et pulchritudinem; sive
secundum quod pulchritudo gratiose habetur, quod dicit propter
dilectionem et diligibile. Deinde, cum dicit: pulchrum autem et
cetera, ostendit quomodo Deo attribuitur; et circa hoc, tria facit:
primo, praemittit quod differenter attribuitur Deo et creaturis
pulchrum et pulchritudo; secundo, quomodo attribuitur creaturis;
ibi: haec enim et cetera; tertio, quomodo attribuitur Deo; ibi:
supersubstantiale et cetera. Dicit ergo primo quod in causa prima,
scilicet Deo non sunt dividenda pulchrum et pulchritudo, quasi aliud
sit in eo pulchrum et pulchritudo; et hoc ideo quia causa prima propter
sui simplicitatem et perfectionem sola comprehendit tota, idest omnia
in uno, unde etsi in creaturis differant pulchrum et pulchritudo,
Deus tamen utrumque comprehendit in se, secundum unum et idem.
Deinde, cum dicit: haec enim et cetera, ostendit qualiter
attribuuntur creaturis; et dicit quod in existentibus, pulchrum et
pulchritudo distinguuntur secundum participans et participatum ita quod
pulchrum dicitur hoc quod participat pulchritudinem; pulchritudo autem
participatio primae causae quae omnia pulchra facit: pulchritudo enim
creaturae nihil est aliud quam similitudo divinae pulchritudinis in
rebus participata. Deinde, cum dicit: supersubstantiale et cetera,
ostendit quomodo praedicta Deo attribuantur: et primo, quomodo
attribuatur ei pulchritudo; secundo, quomodo attribuatur ei pulchrum;
ibi: pulchrum autem et cetera. Dicit ergo primo quod Deus qui est
supersubstantiale pulchrum, dicitur pulchritudo propter hoc quod
omnibus entibus creatis dat pulchritudinem, secundum proprietatem
uniuscuiusque: alia enim est pulchritudo spiritus et alia corporis,
atque alia huius et illius corporis. Et in quo consistat
pulchritudinis ratio, ostendit subdens quod sic Deus tradit
pulchritudinem, inquantum est causa consonantiae et claritatis in
omnibus: sic enim hominem pulchrum dicimus, propter decentem
proportionem in quantitate et situ et propter hoc quod habet clarum et
nitidum colorem. Unde proportionaliter est in caeteris accipiendum,
quod unumquodque dicitur pulchrum, secundum quod habet claritatem sui
generis vel spiritualem vel corporalem et secundum quod est in debita
proportione constitutum. Quomodo autem Deus sit causa claritatis,
ostendit subdens, quod Deus immittit omnibus creaturis, cum quodam
fulgore, traditionem sui radii luminosi, qui est fons omnis luminis;
quae quidem traditiones fulgidae divini radii, secundum participationem
similitudinis sunt intelligendae et istae traditiones sunt
pulchrificae, idest facientes pulchritudinem in rebus. Rursus exponit
aliud membrum, scilicet quod Deus sit causa consonantiae in rebus;
est autem duplex consonantia in rebus: prima quidem, secundum ordinem
creaturarum ad Deum et hanc tangit cum dicit quod Deus est causa
consonantiae, sicut vocans omnia ad seipsum, inquantum convertit omnia
ad seipsum sicut ad finem, ut supra dictum est et propter hoc
pulchritudo in Graeco callos dicitur quod est a vocando sumptum;
secunda autem consonantia est in rebus, secundum ordinationem earum ad
invicem; et hoc tangit cum subdit, quod congregat omnia in omnibus,
ad idem. Et potest hoc intelligi, secundum sententiam Platonicorum,
quod superiora sunt in inferioribus, secundum participationem;
inferiora vero sunt in superioribus, per excellentiam quamdam et sic
omnia sunt in omnibus; et ex hoc quod omnia in omnibus inveniuntur
ordine quodam, sequitur quod omnia ad idem ultimum ordinentur.
Deinde, cum dicit: pulchrum autem et cetera, ostendit quomodo
pulchrum de Deo dicitur; et primo ostendit quod dicitur secundum
excessum; secundo, quod dicitur per causam; ibi: ex pulchro isto et
cetera. Circa primum, duo facit: primo, proponit excessum;
secundo, exponit; ibi: et semper existens et cetera. Excessus autem
est duplex: unus in genere, qui significatur per comparativum vel
superlativum; alius extra genus, qui significatur per additionem huius
praepositionis: super; puta, si dicamus quod ignis excedit in calore
excessu in genere, unde dicitur calidissimus; sol autem excedit
excessu extra genus, unde non dicitur calidissimus sed supercalidus,
quia calor non est in eo, eodem modo, sed excellentiori. Et licet
iste duplex excessus in rebus causatis non simul conveniat, tamen in
Deo simul dicitur et quod est pulcherrimus et superpulcher; non quod
sit in genere, sed quod ei attribuuntur omnia quae sunt cuiuscumque
generis. Deinde, cum dicit: et semper existens et cetera, exponit
quod dixerat; et primo, exponit quare Deus dicatur pulcherrimus;
secundo, quare dicatur superpulcher; ibi: et sicut et cetera. Sicut
enim aliquid dicitur albius, quia est nigro impermixtius, ita dicitur
aliquid pulchrius per remotionem a defectu pulchritudinis. Est autem
duplex defectus pulchritudinis in creaturis: unus, quod quaedam sunt
quae habent pulchritudinem variabilem, sicut de rebus corruptibilibus
apparet et hunc defectum primo excludit a Deo, dicens quod Deus
semper est pulcher secundum idem et eodem modo et sic excluditur
alteratio pulchritudinis; et iterum, non est in eo generatio aut
corruptio pulchritudinis, neque iterum augmentum vel diminutio eius,
sicut in rebus corporalibus apparet. Secundus autem defectus
pulchritudinis est quod omnes creaturae habent aliquo modo particulatam
pulchritudinem sicut et particulatam naturam; hunc defectum excludit a
Deo, quantum ad omnem modum particulationis: et dicit quod Deus non
est in aliqua parte pulcher et in alia turpis, sicut in rebus
particularibus contingit quandoque; neque etiam est in aliquo tempore
et in aliquo non, sicut contingit in his quorum pulchritudo cadit sub
tempore; neque iterum est pulcher quantum ad unum et non quantum ad
aliud, sicut contingit in omnibus quae sunt determinata ad unum
determinatum usum vel finem: si enim applicentur ad aliud, non
servabitur consonantia unde nec pulchritudo; neque iterum est in aliquo
loco pulcher et in alio non pulcher, quod quidem in aliquibus contingit
propter hoc quod quibusdam videntur pulchra et quibusdam non videntur
pulchra, sed Deus quoad omnes et simpliciter pulcher est. Et omnium
praemissorum assignat rationem, cum subdit quod ipse est pulcher
secundum seipsum; per quod, excluditur quod non est pulcher secundum
unam partem tantum, neque in aliquo tempore tantum, neque in aliquo
loco tantum; quod enim alicui secundum se et primo convenit, convenit
et toti et semper et ubique. Iterum, Deus est pulcher in seipso,
non per respectum ad aliquod determinatum et ideo non potest dici quod
ad aliquid sit pulcher et ad aliquid non pulcher et neque quibusdam
pulcher et quibusdam non pulcher. Iterum, est semper et uniformiter
pulcher, per quod excluditur primus defectus pulchritudinis, scilicet
variabilitas. Deinde, cum dicit: et sicut omnis et cetera, ostendit
qua ratione dicatur Deus superpulcher, in quantum in seipso habet
excellenter et ante omnia alia, fontem totius pulchritudinis. In ipsa
enim natura simplici et supernaturali omnium pulchrorum ab ea
derivatorum praeexistunt omnis pulchritudo et omne pulchrum, non quidem
divisim, sed uniformiter per modum quo multiplices effectus in causa
praeexistunt. Deinde, cum dicit: ex pulchro isto et cetera,
ostendit quomodo pulchrum de Deo dicitur secundum causam; et primo
ponit causalitatem pulchri; secundo, exponit; ibi: et est principium
et cetera. Dicit ergo primo quod ex pulchro isto provenit esse omnibus
existentibus: claritas enim est de consideratione pulchritudinis, ut
dictum est; omnis autem forma, per quam res habet esse, est
participatio quaedam divinae claritatis; et hoc est quod subdit, quod
singula sunt pulchra secundum propriam rationem, idest secundum
propriam formam; unde patet quod ex divina pulchritudine esse omnium
derivatur. Similiter etiam dictum est quod de ratione pulchritudinis
est consonantia, unde omnia, quae, qualitercumque ad consonantiam
pertinent, ex divina pulchritudine procedunt; et hoc est quod subdit,
quod propter pulchrum divinum sunt omnium rationalium creaturarum
concordiae, quantum ad intellectum; concordant enim qui in eamdem
sententiam conveniunt; et amicitiae, quantum ad affectum; et
communiones, quantum ad actum vel ad quodcumque extrinsecum; et
universaliter omnes creaturae, quantamcumque unionem habent, habent ex
virtute pulchri. Deinde, cum dicit: et est principium et cetera,
exponit quod primo dixerat de causalitate pulchri; et primo, quantum
ad rationem causandi; secundo, quantum ad diversitatem causatorum;
ibi: hoc unum bonum et cetera. Circa primum, duo facit: primo,
assignat secundum quam rationem pulchrum dicitur causa; secundo,
infert quoddam corollarium ex dictis; ibi: propter quod et cetera.
Dicit ergo primo quod pulchrum quidem est principium omnium sicut causa
effectiva dans esse; et sicut causa movens et sicut causa continens,
idest conservans omnia; haec enim tria videntur ad rationem causae
efficientis pertinere: ut det esse, moveat et conservet. Sed causa
agens, quaedam agit ex desiderio finis, quod est agentis imperfecti,
nondum habentis quod desiderat; sed agentis perfecti est ut agat per
amorem eius quod habet et propter hoc subdit quod pulchrum, quod est
Deus, est causa effectiva et motiva et continens, amore propriae
pulchritudinis. Quia enim propriam pulchritudinem habet, vult eam
multiplicare, sicut possibile est, scilicet per communicationem suae
similitudinis. Secundo ait quod pulchrum, quod est Deus, est finis
omnium sicut finalis causa omnium rerum. Omnia enim facta sunt ut
divinam pulchritudinem qualitercumque imitentur. Tertio, est causa
exemplaris, quia omnia distinguuntur secundum pulchrum divinum et huius
signum est quod nullus curat effigiare vel repraesentare, nisi ad
pulchrum. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera, infert quoddam
corollarium ex dictis; et dicit quod, quia tot modis pulchrum est
causa omnium, inde est quod bonum et pulchrum sunt idem, quia omnia
desiderant pulchrum et bonum, sicut causam omnibus modis; et quia
nihil est quod non participet pulchro et bono, cum unumquodque sit
pulchrum et bonum secundum propriam formam; et ulterius, etiam,
audacter hoc dicere poterimus quod non-existens, idest materia prima
participat pulchro et bono, cum ens primum non-existens habeat quamdam
similitudinem cum pulchro et bono divino: quoniam pulchrum et bonum
laudatur in Deo per omnium ablationem; sed in materia prima,
consideratur ablatio per defectum, in Deo autem per excessum, in
quantum supersubstantialiter existit. Quamvis autem pulchrum et bonum
sint idem subiecto, quia tam claritas quam consonantia sub ratione boni
continentur, tamen ratione differunt: nam pulchrum addit supra bonum,
ordinem ad vim cognoscitivam illud esse huiusmodi.
|
|