|
Postquam Dionysius exposuit, secundum quam rationem pulchrum sit
causa, hic ostendit quorum sit causa; et circa hoc duo facit: primo,
proponit in generali; secundo prosequitur distinguendo per singula;
ibi: ex hoc et cetera. Dicit ergo, primo, quod bonum et pulchrum,
quamvis sit unum esse, est tamen causa omnium bonorum et pulchrorum,
quae sunt multa. Deinde, cum dicit; ex hoc et cetera, prosequitur
per singula, de his quorum pulchrum est causa; et primo, quantum ad
ipsum ens; secundo, quantum ad unum; ibi: unitiones et cetera;
tertio, quantum ad ordinem; ibi: providentiae et cetera; quarto,
quantum ad motum et quietem; ibi: stationes et cetera. Dicit ergo,
quod ex pulchro causantur omnes essentiae substantiales entium. Omnis
enim essentia vel est forma simplex vel habet complementum per formam;
forma autem est quaedam irradiatio proveniens ex prima claritate;
claritas autem est de ratione pulchritudinis, ut dictum est. Deinde,
cum subdit: unitiones et cetera, ponit ea quae pertinent ad
considerationem unius. Ubi considerandum est quod unum addit supra
rationem entis, indivisionem: est enim unum, ens indivisum; unde
unitati distinctio sive discretio opponitur; et ideo, primo, ponit
unitiones et discretiones rerum a divina pulchritudine causari. Unum
autem in substantia facit idem, distinctio autem in substantia facit
diversitatem et ideo subiungit: identitates et alteritates idest
diversitates. Ex uno autem in qualitate causatur simile, ex
discretione autem dissimile et ideo subiungit: similitudines,
dissimilitudines. Similiter autem, unum in quantitate causat
aequalitatem et discretio inaequalitatem, sed de his mentionem non
facit, quia pertinent ad commensurationem rerum, de qua post aget.
Observatur autem hoc in rebus, quod et dissimilia in aliquo
conveniunt: sicut contraria, in genere et materia; et quae uniuntur
secundum aliquid, manent distincta: sicut partes in toto; et ideo
subdit: communiones contrariorum, quantum ad primum; et
incommixtiones unitorum, quantum ad secundum. Haec autem omnia ad
causalitatem pulchri reducuntur, quia pertinent ad consonantiam, quae
est de ratione pulchritudinis, ut supra dictum est. Deinde, cum
dicit: providentiae superiorum et cetera, enumerat ea quae pertinent
ad ordinem rerum; et primo, quantum ad actionem, prout superiora
provident inferioribus, quod tangit cum dicit alternae habitudines
coordinatorum, idest aequalium; et prout inferiora convertuntur ad
recipiendum a superioribus, perfectionem et regimen; et hoc est quod
dicit: conversiones minus habentium. Secundo, tangit ea quae
pertinent ad existentiam rerum in seipsis; et hoc est quod subdit quod
ex pulchro sunt mansiones conservativae eorumdem, idest, aliquorum in
seipsis. Ex hoc enim aliquid conservatur quod infra limites naturae
suae manet; si enim totaliter extra se efflueret, periret; sed
addit: et intransmutabiles collocationes, idest fundationes; sicut
enim ex hoc quod aliquid manet in seipso, conservatur, ita ex hoc quod
habet aliquid firmum in seipso super quod fundatur, intransmutabile
est. Tertio ponit ea quae pertinent ad mansionem unius rei in alia.
Unde sciendum est quod, cum ex aliquibus aliquid constitui oportet,
primo quidem requiritur quod partes conveniant: sicut multi lapides
conveniunt ad invicem ex quibus constituitur domus et similiter omnes
partes universi conveniunt in ratione existendi; et hoc ideo dicit,
quia non solum ex pulchro sunt mansiones rerum in seipsis, sed etiam
communiones omnium in omnibus secundum proprietatem uniuscuiusque; non
enim uno modo omnia sunt in omnibus, sed superiora quidem in
inferioribus participatione, inferiora vero in superioribus excellenter
et tamen omnia cum omnibus aliquid commune habent. Secundo,
requiritur in partibus quod in hoc etiam quod diversae sunt, invicem
coaptari possint; non enim ex coemento et lapide fieret domus, nisi
invicem coaptarentur et similiter partes universi coaptantur, inquantum
possunt cadere sub uno ordine; et hoc est quod dicit: et
adaptationes. Tertio, requiritur quod una pars iuvetur ex alia:
sicut paries et tectum sustentantur ex fundamento et tectum cooperit
parietem et fundamentum et similiter in universo superiora dant
perfectionem inferioribus et in inferioribus virtus superior
manifestatur; et hoc est quod dicit: et inconfusae amicitiae, quia
mutuum iuvamentum est absque praeiudicio distinctionis rerum. Quarto,
requiritur debita proportio in partibus, ut scilicet tale sit
fundamentum quod congruat aliis partibus; et hoc est quod dicit: et
harmoniae cunctae rei, idest omnium partium universi. Harmonia enim
causatur in sonis ex debita proportione numerorum. Partibus ergo sic
dispositis, sequitur earum compositio in toto, secundum quod ex
omnibus partibus universi constituitur una rerum universitas; et hoc
est quod subdit: in omni, idest in universo, concretiones. Haec
autem concretio partium in universo attenditur dupliciter: primo quidem
per modum localis continentiae, secundum quod superiora sunt in
entibus, aliquo modo, locus inferiorum vel spiritualis vel
corporalis; et hoc est quod subdit: indissolubiles continentiae
existentium secundum scilicet quod superiora continent inferiora,
indissolubili ordine. Secundo, quantum ad temporis successionem, sed
tamen in generabilibus et corruptibilibus, in quibus posteriora
prioribus succedunt; et hoc est quod subdit: indeficientes
successiones eorum quae fiunt. Dicuntur autem indeficientes
successiones rerum, non quia in perpetuum durent genera, sed quia
absque interpolatione succedunt quaedam quibusdam, quamdiu durat iste
cursus mundi. Haec autem omnia dicit ex pulchritudine causari,
inquantum pertinent ad rationem consonantiae, quae est de ratione
pulchritudinis. Deinde, cum dicit: stationes omnes et cetera,
prosequitur de quiete et motu, quae etiam, inquantum important aliquam
habitudinem unius ad alterum, pertinent ad rationem consonantiae et
pulchritudinis; et circa hoc, tria facit: primo, proponit
causalitatem pulchri, respectu quietis et motus; secundo, exponit
quosdam motus qui videbantur non motus; ibi: et moveri et cetera;
tertio, concludit propositum; ibi: igitur et cetera. Dicit ergo
primo quod ex pulchro divino causantur omnes stationes, idest quietes,
et motus sive sint mentium sive animarum sive corporum. Et hoc ideo
dicit, quia illud plerumque quod est super omnem quietem et motum est
causa omnibus et quietis et motus, inquantum collocat unumquodque in
propria sua ratione in qua res habet suam stationem et inquantum movet
omnia ad divinum motum, quia motus omnium ordinantur ad motum quo
moventur in Deum, sicut motus qui sunt ad fines secundos, ordinantur
ad motum qui est ad finem ultimum. Forma autem a qua dependet propria
ratio rei, pertinet ad claritatem; ordo autem ad finem, ad
consonantiam; et sic motus et quies reducuntur in causalitatem
pulchri.
|
|