|
Quia Dionysius fecerat mentionem de motibus mentium et animarum quae
videntur immobiles, hic exponit quales sint motus ipsarum; et primo,
quales sint motus angelicarum mentium; secundo, quales sint motus
animarum rationalium; ibi: animae autem et cetera. Considerandum est
autem quod, sicut dicit philosophus in III de anima, duplex est
motus: unus qui est actus imperfecti, idest existentis in potentia et
talis est motus rerum corporalium quae secundum hoc moveri dicuntur sive
secundum substantiam sive secundum quantitatem sive secundum qualitatem
sive secundum locum, inquantum exeunt de potentia in actum; alius
autem est motus perfecti, secundum quod ipsa operatio existentis in
actu, manens in ipso operante, motus dicitur, ut sentire,
intelligere et velle. Sic igitur accipiens motum, distinguit
angelicarum mentium motum in tria ad similitudinem motus localis, qui
est perfectior inter motus corporeos, scilicet in circularem, rectum
et obliquum. Est autem in motu circulari duo considerare: unum,
scilicet, quod est uniformis; aliud vero, quod motus circularis est
sine principio et fine. Intellectualis ergo operatio qua mentes
angelicae Deum contemplantur circulari motui comparatur, quia
uniformiter se habent in Dei contemplatione et ipse Deus est sine
principio et fine; et ideo dicit quod mentes angelicae, quae sunt
divina participatione uniformes, dicuntur moveri circulariter
intelligendo Deum, inquantum moventur unite, idest uniformiter, per
illuminationes ex pulchro procedentes et bono, quae sunt sine principio
et sine termino. De proprietate autem motus recti est quod inveniatur
in eo principium et finis et quod sit in eo ordo et difformitas secundum
propinquitatem ad principium et finem; unde motus rectus in eis
dicitur, secundum quod intendunt ad providendum inferioribus: cuius
quidem providentiae principium fit ab ipso Angelo providente, terminus
autem est in eo ad quod ultimo providentia pertingit. Et in hoc motu,
non invenitur uniformitas, quia propinquioribus perfectiva prius
provident; et hoc est quod dicit quod in directum moventur per hoc quod
procedunt ad providendum inferioribus: eorum enim providentia transit
per omnia inferiora, ad modum cuiusdam rectae lineae. De proprietate
autem motus obliqui est quod sit medius inter circularem et rectum,
habens aliquid de utroque; et hic motus convenit Angelis, inquantum
regulariter moventur ad providendum inferioribus (quod ad motum rectum
pertinet) ex ipsa contemplatione Dei (quod pertinet ad motum
circularem); et hoc est quod dicit, quod oblique moventur angelicae
mentes per hoc quod, dum provident inferioribus, non egrediuntur ab
uniformitate sui motus; quae quidem uniformitas vel identitas eis
convenit ex hoc quod indesinenter circumeunt, quasi chorizantes, per
uniformem contemplationem, circa causam totius identitatis, quae est
pulchrum et bonum divinum. Deinde, cum dicit: animae autem et
cetera, exponit motum animae; et primo, circularem eius motum;
secundo, motum obliquum; ibi: oblique et cetera; tertio, motum
rectum; ibi: in directum et cetera. Est autem considerandum quod
oportet aliter motum circularem animae quam Angeli exponere; cum enim
motus Angeli et animae sit operatio eius, circularitas autem motus
rationem uniformitatis exprimat, necesse est eo modo circularem motum
Angelo et animae attribuere, inquantum competit eis uniformitas
intellectualis operationis. Angelus autem intelligit, non quidem
accipiendo a rebus, sed accipiendo lumen a primo uno simplici,
scilicet Deo; unde maxime in operatione intellectuali Angeli
attendendum est secundum quod ab ipso Deo illuminatur, et ideo supra
dixit quod divinae mentes moventur circulariter, illuminationibus
pulchri et boni. Animae autem connaturale est quod intelligat
accipiendo a rebus exterioribus quae sunt multiformes et divisae, unde
in hac receptione non potest attendi circularitas motus eius, sed magis
in hoc quod a rebus exterioribus revocatur: primo quidem, in seipsam
conversa; secundo, elevata in considerationem angelicarum virtutum;
tertio autem, usque ad ipsum Deum. Hoc est ergo quod dicit, quod
motus circularis animae est secundum quod ab exterioribus intrat ad
seipsam et ibi uniformiter convolvitur, sicut in quodam circulo,
secundum suas intellectuales virtutes; quae quidem convolutio dirigit
virtutem animae, ut non erret: manifestum est enim quod anima,
discurrendo de uno ad aliud sicut de effectu in causam vel de uno simili
ad aliud vel de contrario in contrarium, ratiocinatur multipliciter;
sed omnis ista ratiocinatio diiudicatur per resolutionem in prima
principia, in quibus non contingit errare, ex quibus anima contra
errorem defenditur, quia ipsa prima principia simplici intellectu
absque discursu cognoscuntur et ideo eorum consideratio, propter sui
uniformitatem, circularis convolutio nominatur. Per hanc ergo
convolutionem, primo congregatur ad seipsam, considerans id quod in
natura sua habet ut cognoscat; deinde, sic uniformis facta, unitur
per huiusmodi convolutionem, unitis virtutibus, scilicet angelicis,
inquantum per similitudinem huius uniformis apprehensionis,
uniformitatem Angelorum aliquo modo considerat; et ulterius per istam
convolutionem, manuducitur ad pulchrum et bonum, idest Deum, quod
est super omnia existentia et est maxime unum et idem et est sine
principio et interminabile, quae pertinent ad rationem circuli, ut
dictum est; et ideo circularitas motus animae, completur in hoc quod
ad Deum manuducit. Deinde, cum dicit: oblique autem et cetera,
describit motum obliquum animarum, qui etiam aliter accipitur in anima
et in Angelis. In Angeli enim operatione, nulla est difformitas,
secundum quod ipse intelligit; sed, secundum quod providet
inferioribus, eius provisio per diversa variatur; et ideo motus
obliquus, qui compositus est ex recto et circulari, habens in se
aliquid uniformitatis et difformitatis, in Angelis attenditur unus,
secundum quod sic provident inferioribus quod tamen manent in uniformi
consideratione Dei; sed anima in sua naturali cognitione difformitatem
habet, inquantum nata est non cognoscere nisi discurrendo per diversa;
uniformitas autem in ipsa est, secundum quod subditur uniformi
principio, a quo accipit. Sic ergo motus obliquus ex uniformitate et
difformitate compositus, in anima attenditur secundum quod uniformes
Dei illuminationes recipit non uniformiter, sed differenter secundum
suum modum. Hoc est ergo quod dicit, quod anima movetur oblique
inquantum illuminatur divinis cognitionibus secundum suam proprietatem
non quidem intellectualiter et singulariter, idest simpliciter sicut
Angeli, sed rationabiliter et diffuse, idest discursive et
diffundendo se per diversa; et hoc exponit subdens: sicut
operationibus commixtis, quodam enim modo se commiscet rebus,
inquantum se ad diversa cognoscenda diffundit; et transitivis, quod
refertur ad hoc quod dixit rationabiliter: est enim proprium rationis
transire sive discurrere ab uno in aliud. Deinde, cum dicit: in
directum autem et cetera, exponit rectum motum animae, qui de sui
ratione habet difformitatem. Difformitas autem in operatione Angeli
attendebatur secundum provisionem inferiorum, sed in anima secundum
apprehensionem variam et multiformem diversorum, ex quibus cognitiones
simplicium et uniformium capit. Dicit ergo quod in directum movetur
anima, quando non ingreditur ad seipsam ita quod quadam singulari,
idest simplici intellectualitate operetur, quia hoc pertinet ad
circularem motum ipsius ut dictum est, sed quando progreditur ad res
exteriores, quae sunt circa ipsam, a quibus sicut a quibusdam signis
variis et multiplicibus elevatur ad contemplandum res simplices et
unitas. Patet autem haec sufficientia et distinctio horum motuum
animae, quia anima vel a sui uniformitate progreditur in superiora
magis uniformia et sic est motus circularis ipsius totus uniformis; vel
ex influentia uniformis illuminationis accipit cognitionem variam et
multiformem et sic est motus obliquus eius; vel e converso ex
multiformibus et variis in simplicem cognitionem proficit et sic est
motus eius rectus.
|
|