|
Postquam Dionysius determinavit de pulchro et bono quae incitant ad
amandum, hic determinat de ipso amore; et primo, per verba propria;
secundo, per verba Hierothei, ibi: haec et nobilis et cetera; circa
primum, duo facit: primo, determinat de amore divino; secundo,
ostendit quomodo Deus et amor et amabilis dicatur; ibi: quid autem et
cetera. Circa primum, tria facit: primo, determinat de ipso amore;
secundo, de extasi, quae est effectus amoris; ibi: est autem et
cetera; tertio, de zelo, qui est quaedam amoris species; ibi:
propter quod et cetera. Circa primum, duo facit: primo, determinat
de amore; secundo, excludit quamdam obiectionem; ibi: et non aliquis
et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo Deus
est obiectum amoris; secundo, quomodo Deus amat; ibi: confidit et
cetera. Circa primum, tria facit: primo, ostendit quid sit obiectum
amoris; secundo quomodo singulis est amor respectu singulorum; ibi:
et propter ipsum et cetera; tertio, quid facit amor in amantibus;
ibi: et omnia et cetera. Dicit ergo, primo, quod, ex quo pulchrum
et bonum est finis omnium, consequens est quod pulchrum et bonum sit
amabile ab omnibus, desiderabile et diligibile, quia obiectum
desiderii et amoris est pulchrum et bonum. Ad evidentiam autem eorum
quae hic dicuntur, considerandum est quod amor ad appetitum pertinet.
Est autem amor prima et communis radix omnium appetitivarum
operationum; quod patet inspicienti per singula: nihil enim
desideratur nisi quod est amatum; neque aliquis gaudet de re habita,
nisi quia amat eam; nec aliquis tristatur de aliquo, nisi quia est
contrarium amato. Et ideo oportet quod ratio amoris accipiatur ex eo
quod est commune obiectum appetitus. Hoc autem est bonum. Ex hoc
igitur aliquid dicitur amari, quod appetitus amantis se habet ad illud
sicut ad suum bonum. Ipsa igitur habitudo vel coaptatio appetitus ad
aliquid velut ad suum bonum amor vocatur. Omne autem quod ordinatur ad
aliquid sicut ad suum bonum, habet quodammodo illud sibi praesens et
unitum secundum quamdam similitudinem, saltem proportionis, sicut
forma quodammodo est in materia inquantum habet aptitudinem et ordinem
ad ipsam. Sed tamen contingit quod bonum amatum totaliter est absens
amanti et sic causatur in amante desiderium amati; quandoque autem est
totaliter praesens ei et sic causatur in eo delectatio vel gaudium de
amato; et per contrarium, de eius absentia causatur timor et tristitia
de ipso et per consequens aliae affectiones quae ab his derivantur.
Sic igitur patet in quo differt quod dicit: desiderabile et amabile;
nam desiderium est quidam effectus amoris. Quod autem dicit:
diligibile, determinat quemdam modum amoris: cum enim amor ad
appetitum pertineat, secundum ordinem appetituum est ordo amorum. Est
autem imperfectissimus appetituum, naturalis appetitus absque
cognitione, quod nihil aliud importat quam inclinationem naturalem.
Supra hunc autem est appetitus sensibilis, qui sequitur cognitionem,
sed est absque libera electione. Supremus autem appetitus est qui est
cum cognitione et libera electione: hic enim appetitus quodammodo movet
seipsum, unde et amor ad hunc pertinens est perfectissimus et vocatur
dilectio, inquantum libera electione discernitur quid sit amandum.
Deinde, cum dicit: et propter ipsum et cetera, ostendit quomodo amor
conveniat singulis, respectu singulorum. Unde considerandum est
quod, cum amor importet habitudinem appetitus ad bonum amantis, tot
modis contingit aliquid amari, quot modis contingit aliquid esse bonum
alterius. Quod quidem, primo, contingit dupliciter; nam bonum
dupliciter dicitur, sicut et ens: dicitur enim, uno modo ens proprie
et vere, quod subsistit ut lapis et homo; alio modo quod non
subsistit, sed eo aliquid est, sicut albedo non subsistit, sed ea
aliquid album est. Sic igitur bonum dupliciter dicitur: uno modo,
quasi aliquid in bonitate subsistens; alio modo, quasi bonitas
alterius, quo scilicet alicui bene sit. Sic igitur dupliciter aliquid
amatur: uno modo, sub ratione subsistentis boni et hoc vere et proprie
amatur, cum scilicet volumus bonum esse ei; et hic amor, a multis
vocatur amor benevolentiae vel amicitiae; alio modo, per modum
bonitatis inhaerentis, secundum quod aliquid dicitur amari, non
inquantum volumus quod ei bonum sit, sed inquantum volumus quod eo
alicui bonum sit, sicut dicimus amare scientiam vel sanitatem. Nec
est inconveniens si hoc etiam modo amemus aliqua quae per se
subsistunt, non quidem ratione substantiae eorum, sed ratione alicuius
perfectionis quam ex eis consequimur; sicut dicimus amare vinum, non
propter substantiam vini ut bene sit ei, sed ut per vinum bene sit
nobis vel inquantum delectamur eius sapore vel inquantum sustentamur
eius humore. Omne autem quod est per accidens reducitur ad id quod est
per se. Sic igitur hoc ipsum quod aliquid amamus, ut eo alicui bene
sit, includitur in amore illius quod amamus, ut ei bene sit. Non est
enim alicui aliquid diligendum per id quod est per accidens, sed per id
quod est per se; et ideo oportet quidem diversitatem amorum accipere
secundum ea quae sic amamus ut eis velimus bonum. Et quia unumquodque
amamus inquantum est bonum nostrum, oportet tot modis variare amorem,
quot modis contingit aliquid esse bonum alicuius. Quod quidem
contingit quadrupliciter: uno modo, secundum quod aliquid est bonum
suipsius et sic aliquid amat seipsum; alio modo, secundum quod aliquid
per quamdam similitudinem est quasi unum alicui et sic aliquid amat id
quod est sibi aequaliter coordinatum in aliquo ordine, sicut homo amat
hominem alium eiusdem speciei et sicut civis amat concivem et sicut
consanguineus, consanguineum; alio modo, aliquid est bonum alterius
quia est aliquid eius, sicut manus est aliquid hominis et universaliter
pars est aliquid totius; alio vero modo, secundum quod, e converso,
totum est bonum partis: non enim est pars perfecta nisi in toto, unde
naturaliter pars amat totum et exponitur pars sponte pro salute totius.
Quod enim est superius in entibus, comparatur ad inferius sicut totum
ad partem, inquantum superius, perfecte et totaliter, habet quod ab
inferiori, imperfecte et particulariter habetur et inquantum supremum
continet in se, inferiora multa. Unde et Dionysius hic quatuor modos
amoris ponit: et primus est secundum quod inferius amat suum superius;
et hoc est quod dicit quia propter bonum et pulchrum et ipsius gratia,
minora, idest inferiora, amant meliora, idest superiora, convertendo
se ad ea, quia in eis habent suam perfectionem; secundo, ponit
modum, quo aequalia amant aequalia; et dicit quod ordinata, idest ea
quae sunt unius ordinis, amant coordinata, idest aequalia
communicative, idest inquantum communicant cum eis vel in specie vel in
quocumque ordine; tertio, ponit modum quo superiora amant inferiora;
et dicit quod meliora, idest superiora amant minora, idest inferiora
provisive, idest inquantum provident eis ut sub se contentis; quarto,
ponit modum quo aliqua amant seipsa et dicit quod ipsa singula amant
seipsa contentive, idest inquantum unumquodque in seipso continetur.
Deinde, cum dicit: et omnia pulchrum et cetera, ostendit quid facit
amor in amante. Quia enim amor est communis radix appetitus, oportet
quod omnis operatio appetitus ex amore causetur, ut dictum est. Et
quia omnis operatio uniuscuiusque rei ex appetitu causatur, sequitur
quod omnis actio cuiuscumque rei ex amore causetur; et hoc est quod
dicit quod omnia ex desiderio pulchri et boni faciunt et volunt
quaecumque faciunt et volunt. Et sumit hic desiderium pro amore, quia
est effectus eius, ut dictum est. Deinde, cum dicit: confidit et
cetera, ostendit quomodo Deus amat; et dicit quod confidenter dicere
possumus quod Deus qui est omnium causa, propter excessum suae
bonitatis, omnia amat; et ex amore facit omnia dans eis esse; et
omnia perficit, implendo singula propriis perfectionibus; et omnia
continet, conservando ea in esse; et cuncta convertit, idest in se
ordinat sicut in finem; et sic dicimus: amor divinus est bonus et est
boni, idest Dei quasi amantis et est propter bonum sicut propter
obiectum; Deus enim nihil amat nisi propter suam bonitatem. Et ad
exponendum hoc quod dixerat, subdit quod amor, quo Deus amat
existentia est operativus bonitatis in ipsis; et propter hoc dicit
ipsum bonum, quia causaliter praeexistit in bono, idest Deo,
secundum excessum, sicut omnia ad perfectionem pertinentia quae sunt in
creaturis, excellentius sunt in Deo et ideo dixerat divinum amorem
esse boni; hic, inquam, divinus amor non permisit manere ipsum in
seipso sine germine, idest sine productione creaturarum, sed amor
movit ipsum ad operandum, secundum excellentissimum modum operationis
inquantum produxit omnia in esse. Ex amore enim bonitatis suae
processit quod bonitatem suam voluit diffundere et communicare aliis,
secundum quod fuit possibile, scilicet per modum similitudinis et quod
eius bonitas non tantum in ipso maneret, sed ad alia efflueret. Et
non aliquis et cetera. Hic excludit quamdam objectionem: posset enim
alicui videri quod nomen amoris semper naturalem passionem significaret
et ideo non esset eo utendum in divinis. Hanc autem obiectionem primo
quidem excludit per rationem; secundo, per auctoritatem, ibi: sed ut
non ista et cetera. Circa primum, duo facit: primo, dicit
obiectionem esse irrationabilem; secundo, adhibet rationem; ibi:
oportet autem et cetera. Dicit ergo primo quod nullus debet opinari
quod nos commendemus in Deo nomen amoris praeter consuetudinem et
convenientiam sacrarum Scripturarum. Irrationabile enim est et
pravum, sicut arbitror, quod homo non attendat ad virtutem
intentionis, idest ad id quod aliquis intendit significare per nomen,
sed ad ipsas dictiones; et hoc non pertinet ad eos qui volunt
intelligere divina, sed ad eos qui respiciunt ad ipsas dictiones vel
ipsos sonos leviter non ponderando significationem eorum et qui etiam
continent sonos extra tantum, scilicet usque ad aures, ita quod non
transeant ultra usque ad intellectum; qui non volunt videre quid talis
dictio significet et quomodo contingit unam dictionem exponere per alias
dictiones manifestiores, idem significantes. Sed tales patiuntur
aliquid ab ipsis elementis, idest litteris, syllabis et lineis, idest
figuris scriptis sensibilibus et non intelligibilibus, quia ipsi soni
dictionum non transeunt usque ad intelligibilem partem animae, sed
morantur circa labia loquentium et circa auditus audientium, sicut non
sit possibile quod quaternarius numerus significetur per bis duo aut hoc
quod dico rectilineum significetur per habens rectas lineas aut maternum
solum significetur per patriam. Et simile est de quibuscumque aliis in
quibus contingit unam intentionem significari diversis partibus
orationis. Illi autem dicuntur compati litteris et dictionibus
vocalibus et non intellectualibus, qui acceptant aliquas dictiones,
quia afficiuntur ad ipsa voces et non attendunt ad sensus eorum.
Deinde, cum dicit: oportet autem et cetera, assignat rationem
praemissorum; et primo, quod non oportet attendere ad voces, quando
constat de sensibus; secundo, quod utendum sit vocibus planioribus;
ibi: quando autem et cetera. Dicit ergo primo quod oportet videre,
secundum rectam rationem, quod elementis, scilicet vocibus et syllabis
et lineis et orationibus, scriptis vel dictis, utimur propter sensus
ipsos, scilicet propter auditum et visum. Sed quando anima nostra
movetur intelligibili operatione ad intelligibilia participanda, tunc
sensus exteriorum sensibilium superfluunt quia sensibilia sunt
praeambula ad intelligibilia; quando autem pervenimus ad terminum,
recedimus a via et ita quando iam constat de intentione intellecta per
voces cessat officium vocum quibus significantur. Et ideo de hoc non
est disceptandum. Et ponit exemplum de hoc quod intellectuales
virtutes nostrae naturalis rationis etiam superfluunt quando anima
nostra Deo conformata immittit se rebus divinis, non immissione
oculorum corporalium, sed immissione fidei, scilicet per hoc quod
divinum lumen ignotum et inaccessibile, seipsum nobis unit et
communicat. Dum enim consideramus ea quae fidei sunt, non diiudicamus
ea per rationem naturalem; et similiter cum volumus aliquid
intelligere, non oportet hoc diiudicare per voces. Deinde, cum
dicit: quando autem et cetera, ostendit quod vocibus manifestioribus
est magis utendum; et dicit quod quando mens nostra studet moveri ad
contemplationem intellectivam per sensibilia, tunc sunt pretiosiores,
idest utiliores illae sensibiles species quae manifestius portant vel
deferunt intellectuales intentiones, ut planiores orationes,
manifestiora visibilia. Sed quando ea quae non sunt manifesta in
sensibilibus repraesentantur sensibus, tunc nec ipsi sensus possunt
bene repraesentare sensibilia menti, ita scilicet quod ex ipsis
sensibilibus intelligibilia capiantur. Et ideo, quia nomen amoris
planius et communius, quam nomen dilectionis est, magis eo utendum ad
intellectualem intentionem significandam. Deinde, cum dicit: sed ut
non ista et cetera, manifestat idem per auctoritates Scripturae; et
circa hoc, tria facit: primo, ostendit quomodo nomine amoris sacra
Scriptura utitur in divinis rebus; secundo, quomodo quidam reputant
convenientius uti nomine amoris, quam nomine dilectionis; ibi:
quamvis et cetera; tertio, ostendit quod indifferenter utroque est
utendum; ibi: ab audientibus et cetera. Dicit ergo primo quod, ut
non videatur praedictas rationes inducere tamquam volens pervertere
sacras Scripturas, contra istos qui nomen amoris in divinis accusant,
inducit has auctoritates: ama eam et servabit te, secundum aliam
translationem; nostra autem translatio habet, Prov. 4: dilige
illam, idest sapientiam et servabit te (...) arripe illam et
exaltabit te, et glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. Et
multa alia dicuntur ad laudem amoris in Scripturis, ut patet in
amatoriis theologiis, idest in canticis canticorum. Deinde, cum
dicit: quamvis et cetera, ostendit quod quidam magis utendum hoc
nomine amoris in divinis censebant; et circa hoc, tria facit: primo,
ponit sententiam aliorum; secundo, ostendit quid sibi super hoc
videtur; ibi: mihi enim et cetera; tertio, assignat rationem
sententiae aliorum; ibi: propter hoc autem et cetera. Dicit ergo
primo quod quibusdam doctorum qui sanctos sermones tractaverunt, licet
canonicas Scripturas non conderent, visum est quod nomen amoris
convenientius esset rebus divinis quam nomen dilectionis. Unde
Ignatius martyr scribit de Christo dicens: meus amor, idest
Christus in quo totus meus amor est, crucifixus est. Philo dicit in
libro quem fecit introducentem ad sacra eloquia, de divina sapientia:
amator factus sum, pulchritudinis eius, Sapient. 8. Ex quo patet
quod liber sapientiae nondum habebatur inter canonicas Scripturas.
Unde concluditur quod non debemus timere uti nomine amoris nec ab hoc
debet nos revocare aliqua obiectio, super hoc dubitationem ingerere
intendens. Deinde, cum dicit: mihi enim et cetera, ostendit quid
sibi super hoc videatur; et dicit quod sibi videtur quod conditores
sacrae Scripturae communiter et indifferenter utuntur nomine
dilectionis et amoris. Deinde, cum dicit: propter hoc et cetera,
assignat rationem quare quidam in divinis magis dicunt utendum nomine
amoris; et dicit quod propter hoc videtur quod nomen amoris apponatur
rebus divinis, ut excludatur acceptio illorum qui inconvenienter nomine
amoris utuntur; quia cum in Deo, ut ipsum decet, laudetur verus amor
non solum a nobis qui sacras Scripturas exponimus sed et ab ipsis
Scripturis, multitudines hominum insipientium qui non possunt capere
uniformitatem quam signat nomen amoris divini, prolapsae sunt secundum
suam consuetudinem ad amorem qui invenitur in rebus corporalibus, qui
est dissimilis et divisus: quia talis amor non invenit in uno totum
quod ei sufficiat et ideo dividitur per diversa; et si per aliquod
tempus sibi satisfiat in uno, tamen in hoc non durat, sed natus est
quaerere in diversis quod sibi placet. Et hoc contingit rebus
corporalibus quia sunt dissimilia et divisa. Hic autem amor non est
verus amor, sicut nec bonum divisum, cum divisibile non sit verum et
perfectum bonum, sed bonum indivisibile, quod est maxime unum; bonum
enim et unum in idem concurrunt, ut Boetius probat in libro de
consolatione. Hic autem amor corporalis est quoddam idolum, idest
similitudo veri amoris vel magis quidam defectus sive casus a vero
amore. Ideo autem prolabuntur multitudines ad hunc amorem, quia non
possunt capere uniformitatem divini amoris; et ideo hoc nomen
dispositum est in divina sapientia, sicut apparens multis molestius,
idest inconvenientius, ad hoc quod sursum eleventur et excitentur,
quasi in inferioribus recumbentes, ad cognitionem veri amoris et ut
etiam liberentur a difficultate quam patiuntur circa hoc nomen; sicut
etiam et in aliis Dei nominationibus, frequenter attribuuntur
corporalia magis infima, ut mens cogatur in eis non remanere, sed
super omnia Deum intelligere, ut in II cap. angelicae hierarchiae
dictum est. Et ideo nomine amoris utitur Scriptura in divinis, quia
hoc nomine magis utimur pro infimo et carnali amore. Rursus, inquam,
inconveniens esset quod a nobis opinaretur esse terrenos zelos, idest
amores in rebus divinis, qui videntur exprimi per nomen dilectionis,
secundum quod apparet ex plano modo Scripturae. Dixit enim quidam,
scilicet David, II Reg. 1 secundum aliam translationem: cecidit
dilectio tua super me, sicut dilectio mulierum; nostra vero translatio
habet: doleo super te, frater mi Ionatha, decore nimis, et amabilis
super amorem mulierum. Deinde, cum dicit: ab audientibus et cetera,
ostendit quomodo accipitur secundum Scripturas nomen dilectionis et
amoris; et dicit quod ab illis qui recte audiunt divina hoc sancitur,
quod in eadem virtute et significatione accipitur a sanctis theologis
qui canonicas Scripturas ediderunt, nomen dilectionis et amoris,
secundum ea quae eis a Deo manifestata sunt vel quae ipsi de Deo
manifestaverunt. Utrumque enim nomen est significativum cuiusdam
virtutis unitivae, inquantum unit amantem amato, prout utrumque idem
desiderant; et coniunctivae, prout utrumque coniungitur convenientiae
alterius secundum inclinationem, secundum quam duo amantia se habent ad
invicem; et differenter concretivae, secundum quod in tali
coniunctione salvatur differentia utriusque amantium, quorum quandoque
unum est superius aliud inferius; et haec quidem virtus praeexistit in
pulchro et bono, scilicet in Deo qui amat et se et alia propter suam
pulchritudinem et bonitatem. Et iterum haec virtus attribuitur rebus
creatis a Deo, qui est pulcher et bonus, propter pulchrum et bonum,
quod est proprium obiectum amoris. Nihil enim amatur, nisi secundum
quod habet rationem pulchri et boni. Et haec quidem virtus continet
coordinata, idest aequalia secundum quod sic se habent ad invicem quod
alternatim sibi invicem communicant sua. Movet etiam virtus amoris
superiora ad providendum inferioribus et collocat minus habentia, idest
inferiora in superioribus inquantum convertit haec ad illa sicut ad
proprium bonum quod habent in illis. Et haec supra exposita sunt.
|
|