|
Postquam Dionysius tractavit de bono in 4 capitulo, hic in 5
determinat de ente; de quo determinat primum post bonum, quia bonum
quodammodo ad plura se extendit, ut Platonici dixerunt: nam etiam non
existens actu, quod est ens in potentia, ex hoc ipso quod habet
ordinem ad bonum, habet rationem boni; sed causalitatem entis
participat quando fit ens actu. Et quia quidam ponebant res fieri in
actu, secundum aliquod exemplum alicuius formae praeexistentis, ideo
in capitulo de ente, determinat etiam et de exemplis ad quae sunt
entia, ut ex titulo patet. Dividitur autem hoc capitulum in duas
partes: in prima, praemittit quaedam quae sunt necessaria ad
propositam intentionem; in secunda, prosequitur de causalitate primi
entis; ibi: quoniam autem et cetera. Circa primum, tria facit:
primo, manifestat suam intentionem; secundo, excludit errorem; ibi:
non autem et cetera; tertio, respondet cuidam obiectioni; ibi: et
quidem et cetera. Dicit ergo primo quod a consideratione boni
transeundum est nunc ad veram laudem Dei secundum quod a sanctis
theologis nominatur ut vere existens. Sed hoc praescire oportet quod
non est in praesenti sermone intentio quod ipsa supersubstantialis
substantia Dei, secundum quod in seipsa supersubstantialiter existit,
manifestetur, idest ut cognoscatur Dei essentia, hoc enim sermone
explicari non potest nec nostra cognitione capi: quidquid enim
intellectus noster apprehendit, minus est quam Dei essentia et
quidquid lingua nostra loquitur, minus est quam esse divinum nec potest
divina essentia manifestari perfecte unicuique intellectui creato ita
quod eam comprehendat; sed excedit ipsam unitionem intellectus
beatorum, qui essentiam Dei vident per unitionem sui intellectus ad
ipsam Dei essentiam: quamvis enim videant hoc ipsum quod Deus est,
non tamen est tanta perfectio visionis, quanta est perfectio ipsius
esse divini et quanta est perfectio visionis qua Deus se videt. Non
est ergo praesentis intentionis ut manifestetur ipsa Dei essentia, per
quam omnia substantificantur, secundum quod in se est, sed quod
laudetur processus essendi a divino principio in omnia existentia.
Quolibet enim divino nomine manifestatur aliquis processus alicuius
perfectionis a Deo in existentia et secundum quod de Deo dicitur est
supra omnia entia. Sicut nomen boni manifestat omnes processus
universalis essentiae rerum et extendit se tam ad existentia, quam ad
non existentia, inquantum non existentia habent aliquid boni, prout
sunt in potentia ad esse. Nomen vero entis designat processum essendi
a Deo in omnia entia et secundum quod de Deo dicitur, est super omnia
existentia. Nomen vero vitae extenditur ad omnia viventia et secundum
quod de Deo dicitur, est super omnia viventia. Nomen vero sapientiae
significat processum qui extenditur ad omnia intellectualia et
rationalia et sensibilia, quia etiam ipse sensus, inquantum est
cognitio quaedam, est participatio divinae sapientiae, cum tamen
divina sapientia sit super omnia ista. Ad hoc ergo tendit iste sermo
ut exponat Dei nomina secundum quod sunt manifestativa divinae
providentiae, per quam perfectiones rebus attribuuntur. Non enim
promittit sermo iste quod narret istam Dei supersubstantialem bonitatem
et substantiam et vitam et sapientiam, secundum quod in seipsa
supersubstantialiter existit super omnia quae in creaturis inveniuntur;
unde de sapientia Dei dicitur Iob 28, quod abscondita est ab oculis
omnium viventium. Intentio ergo praesentis sermonis est laudare Deum
nomine boni, secundum quod est causa omnium bonorum; et nomine
existentis, secundum quod facit omnem substantiam; et nomine vitae,
secundum quod vivificat omnia; et nomine sapientiae, secundum quod dat
sapientiam. Deinde, cum dicit: non autem et cetera, excludit
errorem quorumdam Platonicorum qui universales effectus in
intelligibiliores causas reducebant. Et quia videbant effectum boni
universalissimum esse, dicebant suam causam esse ipsum bonum quod
effundit bonitatem in omnia, et sub ea ponebant aliam causam quae dat
vitam et sic de aliis et huiusmodi principia dicebant deos. Hoc ergo
excludit ipse Dionysius, dicens quod praesens sermo non dicit aliud
principium esse ipsum bonum et aliud ipsum existens et aliud vitam et
aliud sapientiam. Neque dicit praesens sermo esse multas causas et
diversas deitates productivas diversorum, quorum quaedam sunt
excedentes et quaedam inferiores, secundum omnes processus perfectionum
in creaturis. Et omnia nomina quae hic exponuntur, dicit praesens
sermo, esse unius principii, et aliquod nomen esse quod manifestat
totam providentiam Dei, universaliter, scilicet nomen boni; quaedam
vero manifestant divinam providentiam, quantum ad aliquos determinatos
effectus vel magis universales vel magis particulares, sicut ens,
vivens et sapiens et huiusmodi. Deinde, cum dicit: et quidem et
cetera, solvit quamdam obiectionem; et primo, ponit eam quae talis
est: cum ipsum esse excedat vitam et vita excedat sapientiam, unde est
quod viventia supereminent existentibus et sentientia viventibus et
rationabilia sentientibus, et mentes, idest intellectus angelici,
rationabilibus creaturis, idest hominibus et magis sunt circa Deum et
quasi magis assimilatae ei et magis ei appropinquant secundum dignitatem
naturae, cum tamen oporteat ea quae maiora dona participant a Deo,
esse meliora et supereminere aliis quae minora dona participant?
Secundo, ibi: sed si et cetera, solvit praemissam obiectionem; et
dicit quod sermo praedictae obiectionis recte se haberet, si ea quae
sunt intellectualia supponeret esse aliquis non existentia vel non esse
viventia; tunc enim sicut esse praeemineret vitae et vita sapientiae,
ita existentia praeeminerent viventibus et viventia sapientibus. Sed
divinae mentes Angelorum non carent esse, quinimmo habent excellentius
super alia existentia creata et habent vitam super alia viventia et
intelligunt et cognoscunt super cognitionem sensus animalium et rationis
humanae; et quantum ad ordinem ad bonum, super omnia existentia
desiderant pulchrum et bonum; et non solum magis desiderant, quasi
perfectius ordinatae in ipsum, sed eo magis participant, perfectiorem
bonitatem actu habentes. His enim duobus modis, bonum in creaturis
invenitur: aut secundum participationem actualem boni aut secundum
ordinem ad bonum, sicut supra dictum est in 4 cap. quod bonum se
extendit etiam ad non-ens actu. Unde rationabiliter substantiae
angelicae magis sunt circa bonum divinum per quamdam appropinquationem
ad ipsum, quasi abundantius ipso divino bono participantes, quasi
possidentes ab eo plura et maiora bona quam alia: plura quidem, quia
habent intelligentiam quod multa non habent; maiora vero, quia ipsum
esse et vivere quod alia habent, perfectius ab Angelis possidetur.
Et similiter etiam rationalia, scilicet homines, supereminent
sensibilibus, idest brutis animalibus, quia praeabundant eis in
ratione quam prae eis possident; et quaedam, sicut animalia bruta,
superant alia, ut plantas, in sensibili; et alia, scilicet plantae,
superant cetera corpora inanimata in vita. Et universaliter hoc verum
dici potest quod illa quae magis participant ipso uno, quod est Deus,
et infiniti doni Deo qui donativus est affluenter omnibus, ut dicitur
Iac. I, propinquiora sunt Deo et magis ei similia derelictis,
idest his quae exceduntur. Quoniam autem et cetera. Praemissis
quibusdam quae erant necessaria ad praesentem intentionem, hic,
Dionysius accedit ad exponendum nomen entis, secundum quod de Deo
dicitur. Et quia, sicut iam dixit, non est suae intentionis
ineffabilem Dei essentiam manifestare secundum quod in se est, sed
secundum quod nomen entis, de Deo dictum, manifestat processionem
essendi a Deo in creaturas; ideo primo ostendit processum essendi
universalem in omnia; secundo, ostendit quod a divino esse effluunt
etiam singula in speciali; ibi: et ex eadem et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, ostendit omnia existentia universaliter
esse a Deo; secundo, ostendit omnia in ipso esse; ibi: et est ex
ipsa et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit divinum
esse universalem causalitatem respectu omnium existentium; secundo,
ostendit quod ex ipso esse, Deus proprie magis denominatur, ibi: et
ante alias et cetera. Circa primum, tria facit: primo, ostendit de
quo est intentio; secundo, prosequitur propositum; ibi: quod totius
et cetera; tertio, epilogat; ibi: resumentes et cetera. Dicit ergo
primo: quia de praemissis dictum est, quorum cognitio praeexigebatur
ad praesentem intentionem, debemus laudare ipsum bonum, quod est
Deus, sicut in se vere existens et sicut faciens substantiam omnium
existentium. Deinde cum dicit: quod, totius et cetera, prosequitur
propositum, et circa hoc tria facit: primo, ostendit quod Deus est
causa omnium quae ad esse pertinent; secundo, quod omnia ei quodammodo
conveniunt, ibi: etenim et cetera; tertio, quod omnia ab eo
removentur, ibi: et neque et cetera. Dicit ergo primo quod ipsum
bonum quod est Deus, secundum suam supereminentem virtutem, est causa
substantificatrix omnium substantiarum, et creatrix omnium
existentium, quia scilicet non producit substantias ex aliquo
praeexistente, sed simpliciter omne existens ex virtute ipsius
provenit. Deinde, enumerat ea quae ad esse pertinere videntur: et
primo, ponit duo universalia: scilicet existens et mentem, idest
intellectum. Nam mens comprehensiva est totius esse. Sed quia mens,
idest intellectus non fit actu intelligens nisi per participationem
intelligibilis quod est ipsum existens, posuerunt Platonici quod ipsum
existens, quod separatum ponebant, est supra intellectum creatum
primum, sicut intelligibile est ante intelligens et participatum ante
participans. Et propter hoc, Dionysius hic dixit, quod Deus est et
ipsius existentis causa creatrix et ipsius mentis. Deinde, ponit ea
quae pertinent specialiter ad ipsas substantias existentium; in quibus
tria possunt considerari: quorum unum est ipsum singulare, quod in se
actu complectitur principia et universalia et individualia ut Socrates
vel Plato; et quantum ad hoc, dicit: personae. Secundum vero est
species vel genus, ut homo vel animal, in quibus comprehenduntur
universalia principia in actu, singularia autem in potentia: homo enim
dicitur qui habet humanitatem, absque praecisione individualium
principiorum; et quantum ad hoc dicit: substantiae. Tertium vero est
ipsa essentia generis vel speciei, ut significetur nomine humanitatis
(in quo quidem nomine comprehenduntur sola principia) speciei ratio:
nullum enim individualium principiorum pertinet ad rationem
humanitatis, nisi praecise significet hoc quod homo est homo. Nullum
autem individualium principiorum est huiusmodi; unde in nomine
humanitatis, non includitur nec actu nec potentia, aliquod individuale
principium; et quantum ad hoc dicit: naturae. Ad rationem autem
essendi pertinet primo quidem substantia rei, de qua iam dictum est,
secundo vero ipsa mensura durationis rerum; et quantum ad hoc subdit
quod Deus est principium et mensura saeculorum. Dicitur autem
saeculum mensura durationis uniuscuiusque rei. Unde unum saeculum
dicitur tempus quo una generatio hominum durare potest vel quo solet
durare communiter memoria factorum humanorum; unde, spatium mille
annorum a quibusdam saeculum dicitur. Manifestum est autem quod a Deo
praefigitur mensura durationis uniuscuiusque rei et ideo dicit quod est
principium in quolibet genere et est mensura eorum quae sunt in genere
illo, sicut unitas numerorum et tonus in melodiis. Ipsum ergo divinum
esse est mensura omnium saeculorum, non quidem adaequata, sed
excedens. Et consequenter exponit in speciali, quomodo sit principium
saeculorum. Dupliciter enim aliqua existentia durationem habent:
quorumdam enim esse subiectum est mutationi; et horum duratio tempore
mensuratur, et quantum ad hoc, dicit: et quod facit esse tempora.
Quorumdam vero esse non subiacet mutationi et horum duratio aevo
mensuratur; et quantum ad hoc, dicit: et facit aevum existentium.
Sicut enim se habet tempus ad motum, ita se habet aevum ad ipsum
esse; et ideo subdit quod Deus causaliter est tempus eorum quae fiunt
et ipse est esse causaliter omnibus quocumque modo existentibus; in quo
excludit opinionem Platonicorum qui ponebant et tempus et ipsum esse
quasi separata subsistere sub Deo. Tertio, ad rationem essendi
pertinet generatio quae est mutatio ad esse; et ideo subdit quod Deus
est generatio causaliter omnibus quocumque modo generatis, quia ipse
omnibus generationem tribuit ut dicitur Esa. ult. 66. Et sic
patet quod ex ipso primo existente, quod est Deus, causatur et aevum
quod est mensura essendi; et substantia, quae est per se existens; et
omne existens quocumque modo; et iterum, ex Deo causatur quod est
mensura motus et ipsa generatio et id quod generatur, et non solum ipsa
existentia causantur a Deo, sed etiam quaecumque sunt in
existentibus, ut partes et proprietates naturales et ea quae quocumque
modo vel insunt, ut accidentia, vel substant, ut substantiae.
Deinde, cum dicit: etenim Deus et cetera, ostendit quod omnia
conveniunt Deo, quodam modo. Ad cuius evidentiam considerandum est
quod omnis forma, recepta in aliquo, limitatur et finitur secundum
capacitatem recipientis; unde, hoc corpus album non habet totam
albedinem secundum totum posse albedinis. Sed si esset albedo
separata, nihil deesset ei quod ad virtutem albedinis pertineret.
Omnia autem alia, sicut superius dictum est, habent esse receptum et
participatum et ideo non habent esse secundum totam virtutem essendi,
sed solus Deus, qui est ipsum esse subsistens, secundum totam
virtutem essendi, esse habet; et hoc est quod dicit, quod ideo Deus
potest esse causa essendi omnibus, quia ipse non est existens quodam
modo, idest secundum aliquem modum finitum et limitatum, sed ipse
universaliter et infinite accepit in seipso totum esse et praeaccepit,
quia in eo praeexistit sicut in causa et ab eo ad alia derivatur. Et
ideo dicitur I Timoth. I: rex saeculorum, quia in seipso habet
totum esse et omnem substantiam et omnia existentia et iterum sicut
circa ipsum, inquantum ex eo derivantur. Deinde, cum dicit: et
neque erat et cetera, ostendit quod omnia ab eo removentur, quantum ad
illum modum quo creaturis conveniunt; et dicit quod ipse non erat,
quasi aliquid de suo esse in praeterito dilapsum sit; neque erit,
quasi aliquid de suo esse expectetur in futurum; et hoc ideo, quia
ipse non est factus, solum autem illorum esse per praeteritum et
futurum variatur, quae contingit fieri; neque etiam ei contingit quod
generetur in praesenti vel in futuro ad modum generationis temporalis;
et quod plus est, neque est, secundum scilicet quod significatur
tempus praesens, quia eius esse tempore non mensuratur, sed ipse est
esse existentibus, non quidem ita quod ipse Deus sit esse formale
existentium, sed eo modo loquendi utitur quo Platonici utebantur qui
esse separatum dicebant esse existentium, inquantum compositiva per
participationem abstractorum participantur. Et quod causaliter sit
intelligendum, apparet per hoc quod subdit quod non solum existentia
sunt ex Deo, sed etiam ipsum esse existentium est ex Deo, qui est
ante saecula; et dicitur esse ante saecula quia est aevum aevorum,
idest mensura omnium dimensionum. Deinde, cum dicit: resumentes et
cetera, colligit ea quae dicta sunt et dicit resumendo quod omnia
existentia et mensurae essendi habent esse a praeexistente; et omne
aevum et tempus, quae sunt durationes, sunt ex ipso et ipse est
principium effectivum et causa finalis omnis saeculi et temporis et
cuiuslibet quocumque modo existentis; et iterum omnia ipso
participant, sicut prima forma exemplari; et non solum est causa
quantum ad fieri rerum, sed et quantum ad totum esse et durationem,
quod manifestat cum dicit: et a nullo existentium recedit:
aedificatore enim recedente, domus remanet, quia est causa domus
quantum ad fieri et non quantum ad esse, sed si Deus ab effectu
recederet, effectus non remaneret, quia est causa ipsius esse. Et
quia causa praeeminet effectibus, ipse est ante omnia et omnia
consistunt in ipso, Colos. I, sicut effectus virtute praeexistunt
in causa; et universaliter, quidquid quocumque modo est, praeexistit
in primo ente, scilicet Deo et quantum ad esse quod habet in
intellectu et quantum ad conservationem sui esse. Deinde, cum dicit:
et ante alias et cetera, ostendit quod ens dictum de Deo, signat
processum existentium a Deo; et ostendit quod hoc nomen ens, vel qui
est convenientissime de Deo dicitur. Ostendit autem hoc duabus
rationibus; quarum secunda incipit ibi: etenim praeesse et cetera.
Prima ratio talis est: si qua causa nominetur a suo effectu,
convenientissime nominatur a principali et dignissimo suorum effectuum.
Ipsum autem esse inter alios Dei effectus est principalius et
dignius. Ergo Deus, qui a nobis nominari non potest nisi per suos
effectus, convenientissime nominatur nomine entis. Hoc est ergo quod
dicit, quod ipsum esse propositum est creaturis ad participandum ante
alias Dei participationes. Quamcumque enim perfectionem creatura
habeat, fit per hoc in Dei participatione, qui quasi proponitur et
offertur omnibus ad participandum; sed per prius participatur quantum
ad ipsum esse, quam quamcumque aliam perfectionem: et ipsum per se
esse est senius, idest primum et dignius eo quod est per se vitam esse
et eo quod est per se sapientiam esse et eo quod est per se
similitudinem divinam esse. Considerandum autem hic occurrit, quod
hic dicatur per se esse vel per se vita et huiusmodi. Ad cuius
evidentiam sciendum est quod Platonici, quos multum in hoc opere
Dionysius imitatur, ante omnia participantia compositionem, posuerunt
separata per se existentia, quae a compositis participantur; sicut
ante homines singulares qui participant humanitatem, composuerunt
hominem separatum sine materia existentem, cuius participatione
singulares homines dicuntur. Et similiter dicebant quod, ante ista
viventia composita, esset quaedam vita separata, cuius participatione
cuncta viventia vivunt, quam vocabant per se vitam; et similiter per
se sapientiam et per se esse. Haec autem separata principia ponebant
ab invicem diversa a primo principio quod nominabant per se bonum et per
se unum. Dionysius autem in aliquo eis consentit et in aliquo
dissentit; consentit quidem cum eis in hoc quod ponit vitam separatam
per se existentem et similiter sapientiam et esse et alia huiusmodi;
dissentit autem ab eis in hoc quod ista principia separata non dicit
esse diversa, sed unum principium quod est Deus, sicut supra dixit.
Cum ergo dicitur per se vita, secundum sententiam Dionysii,
dupliciter intelligi potest: uno modo, secundum quod per se importat
discretionem vel separationem realem et sic per se vita est ipse Deus.
Alio modo, secundum quod importat discretionem vel separationem solum
secundum rationem et sic per se vita est quae inest viventibus, quae
non distinguitur secundum rem, sed secundum rationem tantum a
viventibus. Et eadem ratio est de per se sapientia et sic de aliis;
et istam expositionem ponit infra in 6 cap. Hic autem per se vitam
accepit pro vita quae inest viventibus: loquitur enim hic de
participationibus, vita autem per se existens non est participatio.
Quod autem per se esse sit primum et dignius quam per se vita et per se
sapientia, ostendit dupliciter: primo quidem, per hoc quod quaecumque
participant aliis participationibus, primo participant ipso esse:
prius enim intelligitur aliquod ens quam unum, vivens, vel sapiens.
Secundo, quod ipsum esse comparatur ad vitam, et alia huiusmodi sicut
participatum ad participans: nam etiam ipsa vita est ens quoddam et sic
esse, prius et simplicius est quam vita et alia huiusmodi et comparatur
ad ea ut actus eorum. Et ideo dicit quod non solum ea quae participant
aliis participationibus, prius participant ipso esse, sed, quod magis
est, omnia quae nominantur per se ipsa, ut per se vita, per se
sapientia et alia huiusmodi quibus existentia participant, participant
ipso per se esse: quia nihil est existens cuius ipsum per se esse non
sit substantia et aevum, idest forma participata ad subsistendum et
durandum. Unde cum vita sit quoddam existens, vita etiam participat
ipso esse. Ex hoc ergo concludit principale propositum, scilicet quod
Deus convenienter, principalius prae omnibus aliis nominibus,
laudatur sicut existens, quasi ex digniore donorum suorum. Et quod
principalius sic laudetur, patet Exod. 3, ubi dicitur: qui est
misit me ad vos. Deinde, cum dicit: etenim praeesse et cetera,
ponit secundam rationem quae talis est: si alia causa nominetur a suo
effectu, oportet quod principalius nominetur Deus per ipsum esse a
primo effectu per quem omnia fecit; huiusmodi autem est ens; ergo
principalius nominatur Deus per ipsum esse. Hoc ergo est quod dicit
quod ipse Deus praeesse et superesse praehabet et superhabet. Hic
ergo considerandum est quod dupliciter unum potest alteri praeferri,
scilicet: quantum ad hoc quod habetur et quantum ad modum habendi,
sicut unus homo qui habet maiorem scientiam quam alius, praefertur ei
quantum ad quantitatem eius quod habetur. Sed Angelus in sapientia
praefertur homini, non solum quantum ad quantitatem sapientiae, sed
etiam quantum ad modum habendi, quia homo habet rationaliter, Angelus
vero intellectualiter et sic utroque modo excedit, scilicet et quantum
ad id quod habet et quantum ad modum habendi. Quantum autem ad id quod
habet, excedit dupliciter, scilicet: secundum ordinem, quia prius
habet esse et propter hoc dicit praeesse, et quantum ad dignitatem,
quia excellentius esse habet et propter hoc dicit superesse. Et
similiter quantum ad modum habendi potest intelligi ratio ordinis et
dignitatis et ideo dicit: praehabens et superhabens. Sic igitur,
Deus, eminentius esse habens ex seipso, per quamdam similitudinem
inter alios effectus prius fecit esse quod est, idest ipsum secundum se
esse, et per ipsum esse fecit subsistere omnia quaecumque sunt: per
hoc enim unumquodque est causatum a Deo, per suum esse ex Deo et non
solum alia existentia causata participant esse, sed etiam ipsa
principia existentium participant esse, inquantum sunt et principia
sunt. Et primum competit eis esse secundum se et postea quod sint
principia aliorum. Etiam si aliquis velit dicere, secundum opinionem
Platonicorum, quod per se vita, idest vita quaedam separata sub
Deo, sit principium viventium, inquantum sunt viventia et similium,
per se similitudo et similiter de omnibus aliis participantibus,
quaecumque participant hoc vel illo vel ambobus vel multis, semper
invenies quod huiusmodi, licet participentur ab aliis, tamen ipsa
etiam participant ipso esse, et primo intelliguntur ut participantes
esse, quam quod sint principia aliorum, per hoc quod ab aliis
participantur. Potest autem et hoc intelligi, secundum quod per se
vita intelligitur ipsa vita quae inest viventibus, quae est formale
viventibus principium et similiter de aliis. Ergo si ista quae sunt
principia aliorum, non sunt nisi per participationem essendi, multo
magis ea quae participant ipsis, non sunt nisi per participationem
ipsius esse. Et sic patet quod Deus per ipsum esse omnia causat. Ex
quo concludit principale intentum et dicit quod Deus, qui est per se
bonitas et primo proponens idest tribuens rebus creatis hoc donum quod
est per se esse, laudatur hoc nomine, quod est quasi a digniore et
prima suarum participationum. Et ex ipsa et in ipsa est ipsum esse et
cetera. Postquam Dionysius ostendit quod omnia existentia
universaliter sunt a Deo, hic intendit ostendere quod omnia
universaliter sunt in ipso; et circa hoc duo facit: primo, proponit
quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: etenim et
cetera. Dicit ergo primo quod non solum ex ipsa Dei bonitate, sed
etiam in ipsa est ipsum per se esse, quod est Dei participatio et
omnia principia existentium et omnia existentia, tam substantiae quam
accidentia et omnia quocumque modo continentur sub esse, sicut entia
imperfecta, ut ens in potentia et motus et alia huiusmodi. Et ne
aliquis crederet quod ista hoc modo sint in Deo sicut in seipsis,
consequenter hoc excludit. In seipsis enim omnia causata sunt finita,
in Deo autem sunt infinita, quia in Deo sunt ipsa divina essentia;
et ideo dicit: et hoc incomprehensibiliter. Iterum, in seipsis
oppositionem habent et diversitatem, in Deo autem coniunguntur simul;
et ideo dicit: et coniuncte. Iterum, in seipsis habent
multitudinem, in Deo autem sunt unum; et ideo addit: et
singulariter, idest unite. Deinde, cum dicit: etenim et cetera,
probat propositum; et primo, per exempla; secundo, per rationem;
ibi: principium et cetera. Circa primum, duo facit: primo,
proponit exempla; secundo, per exemplum arguit; ibi: nihil igitur et
cetera. Circa primum, proponit quatuor exempla: quorum primum est de
unitate et numero; et dicit quod numerus uniformiter praeexistit in
unitate, quia unitas virtute est omnis numerus, ut Boetius dicit in
arithmetica. Dicit autem: uniformiter, quia omne quod est in
altero, est in eo per modum eius in quo est; unde numerus in unitate
est existens in ea per modum unitatis et hoc est quod dicit:
uniformiter. Iterum dicit: unitas habet in seipsa omnem numerum,
quia omnes proprietates omnium numerorum aliquo modo inveniuntur in
unitate: sive enim accipiam numeros quadratos sive cubicos sive
quascumque alias figuras numerorum, in qualibet dispositione
numerorum, invenitur unitas prima. Et iterum, considerandum est quod
omnis numerus in ipsa unitate est unus, sed quanto magis recedit ab
unitate, tanto magis distinguitur et in multitudinem deducitur.
Secundum exemplum ponit de centro et dicit quod in centro omnes lineae
quae deducuntur ad circumferentiam, simul existunt sicut in principio
communi; et illud signum, idest punctum quod dicitur centrum, habet
in seipso uniformiter, omnes lineas coniunctas et sibi invicem et
principio a quo processerunt, quia sicut ab uno producuntur in
multitudinem, ita eorum multitudo terminatur ad centrum, sicut ad
terminum. Et considerandum est quod lineae quae in ipso centro
uniuntur perfecte, parum recedentes a centro, parum distant ab
invicem; et hoc simpliciter dicendum est quod in quantum sunt centro
propinquiores, in tantum et ipsi centro et sibi invicem magis
uniuntur; quanto vero magis distant a centro, tanto etiam magis
distant a se invicem, sicut etiam est de numero qui quanto magis
recedit ab unitate, tanto magis multiplicatur. Tertium exemplum ponit
de natura universali, quae, secundum Platonem, est aliqua substantia
separata; secundum Aristotelem vero, est aliqua virtus primi corporis
naturalis. Utrolibet autem modo accipiatur natura universalis,
manifestum est quod in universali natura omnium naturalium adunantur
rationes cuiuslibet naturae particularis, non per modum confusionis,
sicut adunantur lapides in acervo, sed per modum unitionis cuiusdam:
sicut si dicamus quod rationes generabilium virtualiter consistunt in
sole et omnes rationes membrorum virtualiter existunt in semine.
Quartum exemplum ponit de anima, quae est causa corporis et sicut
efficiens et sicut forma et sicut finis ut dicitur in II de anima; et
sic in anima, sicut in causa communi, praeexistunt omnes virtutes
partium animalis, quibus toti corpori praevidetur. Omnes enim
virtutes radicantur in anima sicut in communi radice. Ex his igitur
exemplis, concludit ulterius quod nos possumus ex praemissis sicut ex
quibusdam similitudinibus obscuris, idest deficientibus a divina
repraesentatione, ascendere ad universalem causam omnium per
similitudinem causarum particularium, ut sic, oculis mentis
transcendendo omnia mundana, contemplemur omnia simpliciter esse in
Deo, qui est omnium causa et quod ea quae sibi sunt invicem
contraria, prout sunt in suis naturis, in Deo praeexistunt
simpliciter et unite. Quae enim est proportio particularis causae ad
suos effectus, eadem est proportio universalis causae ad omnia.
Deinde, cum dicit: principium et cetera, probat idem per rationem,
per quam praedicta probatio confirmatur. Omnia enim multa quae sunt ex
uno principio, praeexistunt unite in principio primo. Sic igitur
patet quod omnia sunt in Deo unite, cum ipse sit principium omnium.
In hac autem Dei causalitate, primo ponit ea quae pertinent ad ipsum
esse; et dicit quod a Deo est ipsum esse rerum et omnia existentia,
quocumque modo sint. Ad esse autem pertinet et principium essendi et
finis, quia in omnibus existentibus inveniuntur; et ideo dicit quod ab
ipso est omne principium et omnis finis. Secundo, ponit ea quae
pertinent ad vitam; et dicit quod ex Deo est omnis vita et
immortalitas, quae est indeficientia vitae. Tertio, ponit ea quae
pertinent ad sapientiam; et dicit quod ex Deo est omnis sapientia.
Et quia sapientis est ordinare, subiungit: et omnis ordo et omnis
harmonia, quae est convenientia ordinis. Quarto, ponit ea quae
pertinent ad virtutem; et dicit quod ex Deo est omnis virtus. Ad
virtutem autem pertinet quod aliquis conservetur a nocivis et quantum ad
hoc dicit: omnis custodia, et quod firmetur in his quae ei conveniunt
et quantum ad hoc dicit: omnis collocatio, et quod diffundat ea quae
quis habet et quantum ad hoc dicit: omnis distributio. Quinto, ponit
ea quae pertinent specialiter ad cognitionem; unde dicit: omnis
intellectus quantum ad Angelos; omnis sermo, idest ratio quantum ad
homines; omnis sensus quantum ad animalia; omnis habitus quo
perficitur ratio cognoscitiva vel appetitiva. Sexto, ponit ea quae
pertinent ad corporalia; et dicit: omnis statio, idest quies; et
omnis motus. Septimo, ponit ea quae pertinent ad unum; et dicit:
omnis unitio, universaliter; omnis concretio quantum ad unionem
corporum; omnis amicitia quantum ad unionem affectuum; omnis
concordatio quantum ad unionem conceptionum et sententiarum. Ultimo,
ponit ea quae pertinent ad multitudinem; et dicit: omnis discretio,
idest distinctio; et omnis diffinitio, idest determinatio
uniuscuiusque: unumquodque enim determinatur in se per hoc quod est ab
aliis distinctum. Et non solum ista sunt a Deo, sed quaecumque alia
pertinent ad esse quibus entia informantur.
|
|