|
Postquam Dionysius ostendit Deum universalem omnium causam essendi,
hic ostendit quod est causa omnium particularium entium, secundum quod
sunt in propriis naturis; et dividitur in partes tres: in prima,
ostendit propositum; in secunda, determinat de exemplaribus; ibi:
exemplaria autem et cetera; in tertia, epilogat quae supra dicta
sunt; ibi: igitur et cetera. Circa primum, tria facit: primo,
ostendit proprias naturas rerum esse a Deo; secundo, infert
corollarium ex dictis; ibi: et propter hoc et cetera; tertio,
manifestat per exemplum; ibi: si enim noster sol et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, ponit omnes gradus entium a Deo esse;
secundo, quod etiam ipsum esse commune est a Deo; ibi: et quasdam et
cetera. Circa primum, tria facit: primo, distinguit gradus entium,
dicens eos esse a Deo; secundo, subiungit gradus supremorum entium;
ibi: et quidem et cetera; tertio, distinguit gradus inferiorum
entium; ibi: et animae et cetera. Dicit ergo primo quod ex
universali causa omnium quae Deus est, sunt substantiae Angelorum,
Deo similium quae sunt intelligibiles, inquantum sunt immateriales et
sunt intellectuales, inquantum habent virtutem intelligendi se et
alia, et iste est primus gradus substantiarum, quae nec corpora sunt,
nec corporibus unita. Secundus gradus est substantiarum quae non sunt
corpora, sed corporibus unita sunt; et quantum ad hoc dicit: et
animarum. Tertius gradus est substantiarum corporalium; et quantum ad
hoc dicit: et omnis mundi naturae. In quarto gradu entium, sunt
accidentia quae sunt in novem generibus. Quintus gradus est eorum quae
non sunt in rerum natura, sed in sola cogitatione, quae dicuntur entia
rationis, ut genus, species, opinio et huiusmodi; et quantum ad hos
duos gradus dicit quod a Deo sunt quocumque modo aliqua dicantur inesse
aliis, sicut accidentia aut esse secundum cogitationem, sicut entia
rationis. Deinde, cum dicit: et quidem et cetera, distinguit gradus
supremorum entium, idest Angelorum qui in tres partes distinguuntur.
Quantum ergo ad Angelos supremae hierarchiae, dicit quod ab ipsa
universali causa omnium et etiam in ipsa habent et esse et conformitatem
ad Deum, virtutes angelicae supremae hierarchiae, quae sunt
sanctissimae propter perfectam coniunctionem ad Deum et provectissimae
propter altitudinem qua aliis supereminent et sunt collocatae quasi in
vestibulis supersubstantialis divinae Trinitatis: est enim sententia
Dionysii, ut patet in XIII cap. angelicae hierarchiae quod
Angeli supremae hierarchiae ad exteriora non mittuntur et sic in
abscondito altissimae divinae contemplationis constituti, semper
assistere dicuntur, ad similitudinem ministrorum qui cum rege semper
morantur, in domibus eius excubantes. Quantum vero ad Angelos
secundae hierarchiae, dicit quod virtutes angelicae mediae
hierarchiae, quae praedictis virtutibus subiiciuntur, subiecte, idest
inferiori modo, a Deo esse habent. Quantum vero ad Angelos infimae
hierarchiae, angelicae virtutes habent esse a Deo, extreme, idest
infimo modo. Sed extremum et infimum dicitur in Angelis per
comparationem ad superiores, sed per comparationem ad nos, sunt
supermundanae et super modum rerum mundanarum Dei bonitatem
participant. Deinde, cum dicit: et animae et cetera, distinguit
quosdam gradus in inferioribus, scilicet in animabus et in corporalibus
substantiis; et hoc dupliciter: primo, secundum ordinem qui est inter
esse et bene esse; et hoc est quod dicit quod animae et omnia alia
existentia, infra animas, habent esse et bene esse et denominantur
existentia et bene existentia, inquantum habent esse et bene esse a
primo ente et inquantum sunt in primo ente et entia et bene entia; et
hoc, secundum eamdem rationem, secundum quam dicuntur haec de
Angelis. Secundo, ostendit gradum in istis quantum ad progressum
essendi: huiusmodi enim incipiunt esse ex ipso primo ente, sicut ex
primo principio; et in ipso primo ente custodiuntur, idest
conservantur, sicut in primo principio quod est causa non solum
faciens, sed et conservans in esse et ad ipsum primum ens terminantur
omnia sicut ad ultimum finem. Huiusmodi autem gradus attribuuntur
substantiis inferioribus, inquantum sunt mutationi subiectae, per quam
esse incipiunt et meliorantur, secundum processum de esse in bene
esse. Deinde, cum dicit: et quasdam et cetera, ostendit quod Deus
est causa ipsius esse communis; et circa hoc, duo facit: primo,
ostendit quod ipsum esse est omnibus commune; secundo, ostendit
qualiter ipsum esse commune se habeat ad Deum; ibi: et ipsum et
cetera. Dicit ergo primo quod Deus distribuit superioribus
substantiis quasdam nobiliores proprietates essendi, per quas
superiores substantiae, vocantur aeternae, quasi semper existentes,
secundum illud Psalmistae: elevamini portae aeternales. Dicuntur
autem aeternae quia, quantum ad aliquid, aeternitatem participant:
non quia semper fuerunt, sed quia, ex quo fuerunt, numquam desinunt
esse. Et licet huiusmodi dignitates essendi superioribus tantum
substantiis conveniant, tamen hoc ipsum quod est esse, ab omnibus
existentibus non derelinquitur, quia nihil potest dici existens nisi
habeat esse. Deinde, cum dicit: et ipsum et cetera, ostendit
quomodo esse se habeat ad Deum; et dicit quod ipsum esse commune est
ex primo ente, quod est Deus, et ex hoc sequitur quod esse commune
aliter se habeat ad Deum quam alia existentia, quantum ad tria: primo
quidem, quantum ad hoc quod alia existentia dependent ab esse communi,
non autem Deus, sed magis esse commune dependet a Deo; et hoc est
quod dicit quod ipsum esse commune est ipsius Dei, tamquam ab ipso
dependens, et non ipse Deus est esse, idest ipsius esse communis,
tamquam ab ipso dependens. Secundo, quantum ad hoc quod omnia
existentia continentur sub ipso esse communi, non autem Deus, sed
magis esse commune continetur sub eius virtute, quia virtus divina plus
extenditur quam ipsum esse creatum; et hoc est quod dicit, quod esse
commune est in ipso Deo sicut contentum in continente et non e converso
ipse Deus est in eo quod est esse. Tertio, quantum ad hoc quod omnia
alia existentia participant eo quod est esse, non autem Deus, sed
magis ipsum esse creatum est quaedam participatio Dei et similitudo
ipsius; et hoc est quod dicit quod esse commune habet ipsum scilicet
Deum, ut participans similitudinem eius, non autem ipse Deus habet
esse, quasi participans ipso esse. Et ex hoc patet quod ipse Deus
est ipsius esse creati aevum et duratio eius, hoc est durationis ratio
et est etiam principium eius et mensura; ita tamen quod ipse est
existens ante omnem substantiam et ante omne ens et ante omne aevum et
non solum est ante, duratione vel ordine, sed etiam causalitate, quia
est omnium substantificator, sicut causa subsistendi omnibus, est
principium essendi omnibus et medietas, secundum quod duratio et
processus omnium est ab eo et est etiam finis in quem omnia tendunt.
Deinde, cum dicit: propter hoc et cetera, infert conclusionem ex
dictis; et dicit quod, propter hoc quod Deus est principium omnibus,
in sacra Scriptura ipse Deus qui vere praeexistit omnibus,
multipliciter laudatur secundum omnem rationem existentium. Dicitur
enim de eo, quod erat et est et futurus est, per quod intelligitur
quod factum est, idest praeteritum et quod fit, idest praesens et quod
fiet, idest futurum. Quod quidem non est intelligendum quasi esse
divinum subiaceat tempori, sed per hoc significatur his qui possunt
intelligere divina, ut decet secundum Deum, quod omne esse, secundum
quamcumque rationem essendi, supersubstantialiter existit in eo, qui
omnium existentium est causa: non enim esse suum est finitum per
aliquam naturam determinatam ad genus vel speciem, ut possit dici,
quod est hoc et non est illud, ut sunt determinatae etiam substantiae
spirituales; neque etiam per locum, ut possit dici quod est hic et non
est ibi, sicut accidit in corporibus, sed ipse quasi omnium causa est
omnia, idest omne esse in se praehabet et in ipso comprehenduntur et
praehabentur principia omnium entium et fines; non tamen eodem modo
sicut in ipsis rebus, sed ipse est super omnia, sicut ante omnia
supereminenter existens. Et quia in ipso, quodammodo, sunt omnia,
quasi in se omnia comprehendente, simul de ipso omnia praedicantur et
simul ab ipso omnia removentur, quia nihil est omnium, sed super
omnia; sicut dicitur quod ipse est omnis figurae, inquantum omnes in
ipso praeexistunt et tamen est sine figura, quia non habet esse ad
modum rerum figuratarum; et eadem ratione est omnis pulchritudinis et
tamen sine pulchritudine, inquantum scilicet ipse in seipso
incomprehensibiliter et excellenter praeaccipit principia, media et
fines, non secundum aliquam corruptionem, sed ex hoc quod ipse
secundum unitatem unam, omnibus esse infundit, superlucendo eis absque
sui maculatione: non enim est alterans alteratum, sicut in corporibus
accidit. Deinde, cum dicit: si enim noster sol et cetera,
manifestat quod dixerat per exemplum sensibile; et dicit quod noster
sensibilis sol, unus existens et uniformiter lumen infundendo omnibus,
omnia sensibilia et quantum ad substantias et quantum ad qualitates,
renovat, quibusdam corruptis alia de novo generando, sicut in plantis
et in vitibus ex gelu percussis apparet; et nutrit omnia viventia; et
custodit, idest conservat universaliter omnia, tam viventia quam non
viventia; et perficit, idest ad vitam et debitam perfectionem
adducit; et discernit, idest distinguit sensibilium diversitatem; et
unit, ex multis unum constituendo; et plantas hieme per frigus
exsiccatas reflorere facit, etiam infra tecta conclusas et facit eas
germinare, et eius virtute generantur plantae et animalia; et commutat
ea quae commutantur in rerum natura; et collocat, idest firmiter esse
et convalescere facit unumquodque in suo loco vel etiam in suis
principiis; iterum, ex planta facit prodire fructus et semina et alias
plantas; et sursum movet alimentum a radice plantarum ad summitates
ipsarum; et vivificat omnia quae vivunt; et unumquodque omnium
naturalium corporum, secundum suam proprietatem, participat virtutem
unius et eiusdem solis. Ex quo patet, quod unus et idem sol in seipso
causaliter praeaccepit uniformiter, idest secundum suam virtutem, ea
quae a diversis participantur: non enim effectus participarent causam,
nisi causa in se praehaberet causaliter ea quae sunt effectuum. Eadem
autem est proportio causae particularis ad suos particulares effectus et
causae universalis ad suos; quinimmo plus influit causa universalis ad
suos effectus, quam causa particularis. Si igitur in sole secundum
unam eius virtutem praeexistunt uniformiter omnes eius effectus, multo
magis in Deo, qui est causa et ipsius solis et omnium existentium,
concedendum est quod praeexistant exemplares rationes omnium entium
secundum unitatem supersubstantialem, quae scilicet omnino
substantiarum unitates excedit. Sic enim omnia praeexistunt in Deo,
sicut ipse omnium est productivus; producit autem omnes substantias
secundum virtutem quae excedit substantias omnes; unde sequitur quod
omnia in Deo praeexistant, secundum virtutem substantialiter unam.
|
|