|
Postquam Dionysius ostendit Deum esse causam omnium entium secundum
proprias naturas, hic determinat de exemplaribus rerum secundum quae,
quaecumque res in propriis naturis productae esse videntur; et circa
hoc, duo facit: primo enim ostendit quae sunt rerum exemplaria;
secundo, excludit errorem; ibi: si autem et cetera. Circa primum,
considerandum est quod Platonici, ponentes Deum esse totius esse
causam, quia credebant quod idem non posset esse causa plurium,
secundum propria in quibus differunt, sed solum secundum id quod est
omnibus commune, posuerunt quasdam secundas causas per quas res ad
proprias naturas determinantur et quae communiter esse a Deo recipiunt
et has causas exemplaria rerum vocabant, sicut exemplar hominis
dicebant quemdam hominem separatum, qui esset causa humanitatis omnibus
singularibus hominibus; et similiter de aliis. Sed Dionysius, sicut
dixerat Deum esse causam totius esse communis, ita dixerat eum esse
causam proprietatis uniuscuiusque, unde consequebatur quod in ipso Deo
essent omnium entium exemplaria. Quod quidem hoc modo intelligi
oportet: Deus enim, etsi sit in essentia sua unus, tamen
intelligendo suam unitatem et virtutem, cognoscit quidquid in eo
virtualiter existit. Sic igitur cognoscit ex ipso posse procedere res
diversas; huiusmodi igitur quae cognoscit ex se posse prodire rationes
intellectae dicuntur. Non autem omnes huiusmodi rationes exemplaria
dici possunt: exemplar enim est ad cuius imitationem fit aliud; non
autem omnia quae scit Deus ex ipso posse prodire, vult in rerum natura
producere; illae igitur solae rationes intellectae a Deo exemplaria
dici possunt, ad quarum imitationem vult res in esse producere, sicut
producit artifex artificiata ad imitationem formarum artis quas mente
concepit, quae etiam artificialium exemplaria dici possunt. Hoc est
ergo quod dicit, quod exemplaria dicimus esse non res aliquas extra
Deum, sed in ipso intellectu divino quasdam existentium rationes
intellectas, quae sunt substantiarum factivae, et praeexistunt in Deo
singulariter, idest unite et non secundum aliquam diversitatem; et
huiusmodi rationes sacra Scriptura vocat praediffinitiones sive
praedestinationes, secundum illud Rom. 8: quos praedestinavit hos
et vocavit et vocat etiam eas, divinas et bonas voluntates, secundum
illud Psalm. 110: magna opera domini, exquisita in omnes
voluntates eius. Quae quidem praediffinitiones et voluntates sunt
distinctivae entium et effectivae ipsorum, quia et secundum huiusmodi
rationes, supersubstantialis Dei essentia praedeterminavit et omnia
produxit. Deinde, cum dicit: si autem philosophus Clemens et
cetera, excludit contrarium errorem ponentium exemplaria rerum esse
quaedam suprema entia separata et imponit hunc errorem cuidam Clementi
philosopho; et dicit quod si ille philosophus approbat quod quantum ad
aliquid ea quae sunt principaliora in existentibus dicuntur inferiorum
exemplaria, non procedit eius ratio per nomina propria et perfecta et
simplicia: exemplar enim est secundum quod fit aliud ut sic exemplar
imitetur; res autem non sunt factae ad hoc ut imitentur aliqua
superiora entia, sed ad hoc quod in eis impleatur quod divina sapientia
ordinavit; unde non sunt proprie rerum exemplaria, quaecumque rerum
principalia. Similiter etiam non sunt perfecta exemplaria, cum et
ipsa aliis exemplaribus indigeant. Non sunt etiam simplicia, quia
sunt simul exemplaria et exemplata. Sed si et hoc concedatur quod hoc
recte dici possit quod superiora sunt inferiorum exemplaria inquantum
inferiora imitantur secundum quod possunt superiora, tamen commemoranda
est sacrae Scripturae sententia quae dicit: non monstrabo tibi illa,
scilicet superiora entia ut eas post illa, sed ut cognoscendo ista
secundum nostram proportionem elevemur, prout possumus, ad
cognoscendum omnium causam. Sic ergo concedi potest quod sunt
exemplaria, non quidem ut eis finaliter conformemur, sed ut per eorum
considerationem tendamus in Deum, cui conformari debemus. Sumitur
autem sententia illa sacrae Scripturae, ex hoc quod dicitur Deuter.
4: ne forte (inquit) oculis elevatis ad coelum, videas solem et
lunam et omnia astra coeli et errore deceptus adores ea. Deinde, cum
dicit: igitur et cetera, epilogat quae supra dicta sunt, ostendens
quomodo Deus habet universalem habitudinem ad omnia. Concludit ergo
primo ex praemissis, quod omnia sunt ei attribuenda, non quidem
secundum aliquam compositionem, sed secundum aliquam simplicem
unitatem. Et hoc ideo quia ipse Deus incipit suam perfectionem aliis
communicare ab ipsa processione essendi per quam res substantificantur
et ab ipsa processione bonitatis; haec enim inveniuntur primo inter ea
quae a Deo procedunt in creaturas: esse et bonum; posteriora enim his
sunt vita et sapientia, et huiusmodi processio esse et bonitatis vadit
per omnia entia, quia omnia sunt entia et bona, non omnia sunt
viventia vel sapientia; et sic omnia implentur ex participatione ipsius
esse et sic in omnibus existentibus exultat per quamdam existentiam.
Quia igitur sic omnibus esse largitur divina essentia, omnia in seipsa
praehabet, non quidem secundum aliquam compositionem, sed secundum
simplicissimam unitatem, omnem pluralitatem refutans. Sic igitur
prima universalis habitudo est quod essentia divina omnia in seipsa
praehabet. Secunda est quod omnia in esse continet et conservat
secundum simplicem sui infinitam unitatem. Tertia universalis habitudo
est quod singularis et una existens participatur ab omnibus, sicut et
vox, una et eadem existens, participatur a multis audientibus: est
enim vox una secundum principium, multiplex vero secundum diffusionem.
Ex his autem concludit quartam universalem habitudinem scilicet quod
divina essentia est principium omnium existentium et finis non quidem
quod per existentia generetur, sicut sanitas generatur per medicinam,
sed sicut qui existentibus praeexistit: principium quidem est omnium,
sicut causa factiva rerum; finis vero sicut cuius gratia fiunt omnia;
et ipse est etiam terminus omnium: cuiuslibet enim motus terminatio est
ad divinam essentiam et ab ipsius infinitate derivatur omnis infinitas
et omnis finis sicut a causa excedente quae producit opposita; quia
neutri appropriatur tamquam ad unum eorum limitata. Ratio quare potest
esse omnium causa est ista: quia omnia existentia praehabet in sui
unitate; et quia ex eo quod habet unumquodque et causat aliquid ad
similitudinem sui, sequitur quod ille qui in se habet omnia,
subsistere facit omnia, praesens omnibus rebus et ubique, non secundum
diversas sui partes, sed secundum unum et idem et secundum idem est
omnia, inquantum in sua simplici essentia, omnia virtualiter
praeexistunt; et similiter secundum idem procedit ad omnia causative et
tamen manet in seipso, immutabilis existens in causando et stans est
inquantum non mutatur et motus inquantum diffundit ad alia sui
similitudinem. Et omnia ista quae de Deo affirmamus, possunt etiam
ab eo negari, quia non ita conveniunt ei sicut inveniuntur in rebus
creatis et sicut intelliguntur a nobis et significantur. Unde, licet
bene dictum sit quod sit principium omnium et finis, tamen neque habet
principium neque medium, neque finem. Et licet dictum sit quod est
praesens omnibus et ubique, tamen non est in aliquo existentium, eo
modo quo unum creatum dicitur esse in alio. Et licet dictum sit, quod
ipse est omne existens, non tamen est aliquid existens de numero
existentium creatorum. Et universaliter non convenit ei aliquid de
numero creatorum vel existentium aeternaliter, idest supra tempus vel
etiam subsistentium temporaliter, sed separatur per quamdam eminentiam
et a tempore quod mensurat motum et mutabilia et ab aevo quod mensurat
ipsum esse et ea quae existunt immutabiliter; et etiam separatur ab his
quae sunt in aevo et tempore per eminentiam quamdam. Et ideo ipsum
aevum et ea quae sunt et quaecumque aliae mensurae entium et ea quae
huiusmodi mensuris mensurantur, sunt per ipsum, quia similitudinem
eius habent sicut primi exemplaris et ab ipso, sicut a primo activo
principio.
|
|