|
Postquam Dionysius determinavit de existente, hic determinat de
vita, quia processio vitae est minus communis quam processio ipsius
esse et circa hoc duo facit: primo, proponit quomodo nomine vitae
ostenditur in Deo causalitas omnis vitae; secundo, manifestat divinae
vitae causalitatem; ibi: et quidem et cetera. Dicit ergo primo quod
de his quae pertinent ad ens, dictum est diffusius et diligentius in
aliis libris: fecit enim multos libros quos non habemus. Sed nunc
laudandus est Deus per hoc quod dicitur: vita aeterna, secundum illud
I Ioannis 5: hic est verus Deus et vita aeterna, sicut ex qua est
ipsa per se vita, idest ipsa vita communis et omnis vita particularis
et ab ipsa divina vita disseminatur, idest distribuitur vivere ad omnia
quae participant vitam, quocumque modo secundum proprietatem
uniuscuiusque, quasi diceret quod Deus dicitur vita aeterna inquantum
est causa communis et particularis vitae et omnium viventium. Deinde,
cum dicit: et quidem et cetera, manifestat causalitatem divinae
vitae; et circa hoc tria facit: primo, manifestat universalem
causalitatem Dei respectu vitae; secundo, ostendit causalitatem eius
respectu cuiuslibet proprietatis vivendi; ibi: et dat quidem et
cetera; tertio, ostendit qualis sit comparatio cuiuslibet vitae ad
primam vitam; ibi: et sive et cetera. Circa primum, tria facit:
primo, manifestat causalitatem Dei respectu supremae vitae quae est
Angelorum; secundo, respectu vitae communis; ibi: et sicut in
existente et cetera; tertio, quantum ad vitam infimam; ibi: ex ipsa
et cetera. Circa primum, considerandum est quod illa proprie dicuntur
viventia in corporalibus quae habent motum ex seipsis, non ab aliquo
extrinseco mota, sicut animalia et plantae. Et quia quaelibet
operatio quodammodo est motus, quaecumque habent operationem ex
seipsis, non ab aliis exterioribus acta vel mota ad agendum, haec
dicuntur viventia. Et quia operatio rei consequitur existentiam eius,
in nomine vitae duo intelliguntur, scilicet: ipsum esse viventis, et
ut tale sit quod ei competat per se operari propter hoc quod operatio
vel motus viventis inest ei per seipsum. Quantum ergo ad primum horum
dicit quod ex ipsa divina vita, sicut ex primo activo principio, et
propter ipsam, sicut propter finem, non solum esse, sed et consistere
habet vita et immortalitas Angelorum, immortaliter viventium.
Quantum vero ad secundum dicit quod existentia vitae est ipsa
incorruptibilitas sempiterni motus angelici, idest operationis
Angelorum in perpetuum durantis. Et quia semper vivere et operari
possunt, possunt dici immortales; sed hoc ipsum quod sunt immortales
et in perpetuum vivunt, non habent a seipsis, sed a prima causa quae
est effectiva et conservativa omnis vitae. Illud autem proprie et vere
est immortale, quod non indiget aliquo extrinseco ad id quod semper
vivat, sed habet semper vivere ex seipso et sic solus Deus dicitur
immortalis, secundum illud I Timoth. I: regi saeculorum immortali
et invisibili, soli Deo, honor et gloria. Deinde, cum dicit: et
sicut in existente et cetera, manifestat divinam causalitatem respectu
vitae communis; et dicit quod, sicut dictum est supra quod ipsum ens
primum est aevum, idest mensura et causa eius quod est per se esse,
idest ipsius esse communis, ita hic dicendum est quod divina vita,
quae est supereminenter vivens est causa factiva et conservativa ipsius
per se vitae, idest vitae communis; et per consequens, omnis vita
particularis et omnis motus vitalis et omne principium cuiuscumque
vitae, procedit a vita divina quae est super omnem vitam. Deinde,
cum dicit: ex ipsa et cetera, manifestat divinam causalitatem respectu
vitae inferioris et dicit quod ex vita divina, habent incorruptibiliter
vivere etiam animae humanae et ex vita divina sunt ea animalia quae
vivunt vita sensitiva, et omnes plantae quae habent vitam secundum
ultimam resonantiam, idest secundum extremam et infimam participationem
vitae, quia vita ultra plantas non procedit. Destructa autem vita
participata in creaturis, destruitur omnis vita, secundum doctrinam
sacrae Scripturae, ubi dicitur Psalm. 103: auferes spiritum
eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. Sed inquantum ea
quae per infirmitatem naturae deficiunt a participatione vitae, iterato
convertuntur ad vitam, iterum fiunt animalia vel qualitercumque
viventia, ut patet in plantis et animalibus ex putrefactione
generatis; et propter hoc, ibid. subditur: emitte spiritum tuum et
creabuntur et renovabis faciem terrae. Deinde, cum dicit: et dat
quidem et cetera, manifestat causalitatem divinae vitae, quantum ad
proprietates cuiuslibet vitae; et hoc, propter quosdam qui dicebant
quod Deus est communis causa vitae, tamen particulares proprietates
vivendi sunt ex causis propriis, per quas effectus causae communis
determinatur ad proprias species; et circa hoc, tria facit: primo,
ostendit causalitatem divinae vitae quantum ad proprietates vivendi,
quae sunt in supremis viventibus, scilicet in Angelis et in
Daemonibus; secundo, quantum ad proprietates vivendi quae sunt in
hominibus; ibi: dans autem et cetera, tertio, quantum ad
proprietates vivendi quae sunt in infimis viventibus, scilicet
animalibus et plantis; ibi: ex ipsa et cetera. Dicit ergo primo quod
Deus non solum dat vitae communi quod sit vita, sed etiam cuilibet
particulari vitae dat quod sit proprie illud quod competit ei secundum
naturam; sicut supercoelestibus vitis Angelorum, quantum quidem ad
esse viventium, dat immortalem vitam: primo quidem immaterialem quia
non habent vitam adiunctam materiae; secundo, vitam deiformem quia ex
hoc ipso conformantur divinae vitae, quod absque materia vivunt;
tertio sequitur quod habeant vitam invariabilem quia subiectum
variationis et motus est materia. Quantum etiam ad operationem vitae,
ponit tria contraria his quae sunt in nobis. In nobis enim operatio
intellectualis, primo quidem infirma est ad comprehensionem veritatis
et contra hoc dicit quod habent motum, idest operationem intellectualem
fortem; secundo, operatio intellectualis in nobis potest perverti in
falsam opinionem et contra hoc dicit quod habent motum indeclinabilem;
tertio, operatio intellectualis in nobis non potest esse continua quia
non possumus semper et continue meditari; et contra hoc dicit quod
habent motum sempiternum. Et quia ipsae proprietates manifeste
apparent in Angelis beatis, ne aliquis a causalitate divinae vitae
velit excludere Daemonum vitam, subiungit quod vita divina
superextenditur per modum influentiae et causalitatis, et abundantia
suae bonitatis, etiam ad Daemonum vitam, quae non posset ab alia
causa conservari nisi a divina vita, ex qua habet quod sit vita et
permaneat conservata in esse.
|
|