|
Hic manifestat Dionysius divinam causalitatem, quantum ad
proprietatem humanae vitae; et primo, quantum ad vitam naturae;
secundo, quantum ad vitam gratiae, cum dicit: et superemanationem et
cetera; tertio, quantum ad vitam gloriae, quae erit in
resurgentibus; ibi: et quod quidem est divinius et cetera. Vita
autem naturalis in hominibus in aliquo est conformis vitae angelicae,
prout est intellectualis et in aliquo ab ea differt, inquantum est vita
coniuncta materiae; et ideo dicit quod divina vita dat hominibus,
quasi commixtis ex natura spirituali et corporali, vitam ad
similitudinem Angelorum, non perfecte, sed prout convenit. Deinde,
quantum ad vitam gratiae, dicit quod divina vita, per superemanationem
suae bonitatis, etiam recedentes nos ab ea per peccatum, convertit et
revocat ad seipsam, secundum illud Thren. 5: converte nos domine ad
te et convertemur. Quantum vero ad vitam gloriae resurgentium,
subiungit quod divina vita promittit quod transfert nos totos, idest
animas et corpora eadem quae nunc sunt animabus nostris coniuncta, ad
vitam perfectam, idest beatam et immortalem; et hoc dicit esse
divinius, quia est magis virtutis divinae indicium. Et haec quidem
res, antiquis communiter praeter naturam apparebat, quod scilicet
corpora mortua resurgerent, sed mihi et tibi, idest fidelibus
omnibus, secundum veritatem fidei, apparet quiddam divinum et supra
naturam, scilicet quae a nobis cognoscitur in istis rebus
particularibus, non autem supra naturam omnipotentem divinae vitae,
quia divinae vitae, quae est naturale principium omnium vitarum et
maxime vitarum divinarum quarum est immediatum principium, nulla vita
est praeter naturam vel supra naturam, quia eius virtuti subest dare
vitam quibus voluerit. Unde stultissima verba Simonis, quae
resurrectioni contradicunt, longe repellenda sunt a divina Ecclesia et
a tua sancta anima, ne scilicet eis aliquo modo acquiescas. Cum enim
ipse reputaretur esse sapiens in istis rebus sensibilibus et
naturalibus, tamen latuit ipsum quia non oportet eum qui habet
scientiam horum sensibilium quae apparent, uti ratione quae sumitur ex
apparentibus secundum sensum, ad impugnandum universalem causam
omnium, quae propter sui excellentiam est occulta; quia universalis
causae virtus non potest comprehendi aut mensurari per ea quae in
sensibus apparent. Et dicendum est Simoni quod cum dicitur aliquid
esse contra naturam hoc intelligitur, scilicet: quod sit contra
manifestissimam sensus rationem, sed ipsi occultae et universali causae
omnium, nihil potest esse contrarium, quia omnia quaecumque sunt ab
ipsa derivantur. Deinde, cum dicit: ex ipsa vivificantur et cetera,
ostendit causalitatem divinae vitae, respectu inferiorum viventium,
scilicet animalium et plantarum; et dicit quod ex divina vita et
animalia omnia et etiam plantae vivificantur interius et exterius
circumflorent. Quidquid enim exterius in eis apparet ad decorem vitae
pertinens, totum ex divina vita derivatur. Deinde, cum dicit: et
sive intellectualem et cetera, ostendit habitudinem divinae vitae ad
omnes vitas. Et primo, ponit duas habitudines divinae vitae ad omnes
vitas; quarum prima est: Deus est omnis vitae causa; et est hoc quod
dicit, quod sive tu dicas intellectualem vitam, sicut est in Angelis
sive rationalem, sicut est in hominibus sive sensibilem, sicut est in
animalibus et augmentativam, sicut est in plantis sive qualemcumque
vitam, etiam si essent alii modi vivendi; et non solum omnis vita,
sed etiam omne vitae principium et omnis substantia habens vitam, a
vita divina quae est super omnem vitam habent quod vivant substantiae
viventes et quod vivificent vitae principia. Secunda habitudo est quod
in divina vita, omnis vita praeexistit; et hoc est quod dicit quod
omnes vitae praedictae praeexistunt causaliter in ipsa divina vita, non
quidem secundum aliquam compositionem, sed uniformiter secundum
unitatem vitae divinae et simplicitatem. Secundo, ibi: etenim
supervivens et cetera, manifestat praedictas duas habitudines et dicit
ad manifestandam primam habitudinem quod divina vita, quae est super
omnem vitam et quae omni vitae principatur, est causa omnis vitae,
quantum ad primam vitae originem; et est generativa vitae, quia hoc
ipsum quod unum vivens ex alio vivente generari potest, ex divina vita
est; et est adimpletiva vitae, quia quod vivens ex imperfecto ad
perfectum adducitur ex divina vita est; et est divisiva vitae, quia
diversitates viventium ex virtute divinae vitae procedunt. Ad
manifestandam autem secundam habitudinem, scilicet quod omnis vita in
ipso existat, subiungit quod divina vita laudatur ex omni vita propter
eius fecunditatem qua producit omnes vitas. Et hoc quidem competit
divinae vitae, inquantum est largissima, quasi non coarctata ad
aliquam speciem vitae, sed habens amplitudinem comprehensivam omnis
vitae et exinde est quod comprehenditur et laudatur ex contemplatione
omnis vitae. Tertio, ibi: et sicut non indigens et cetera, ponit
conditiones divinae vitae, per quas differt ab aliis: et primo quidem
invenitur vita nostra, multis indigens ad conservationem vitae, sicut
alimento et aliis huiusmodi; et ad hoc removendum dicit quod divina
vita est non indigens, sed magis est superabundanter plena. Secundo
vero, id quod vivit in istis inferioribus non per se vivit, sed corpus
vivit per animam. Sed divina vita est per se vivens, quia non est in
Deo aliud vivificans; et supereminenter vivens vel qualitercumque
aliquis posset humanis verbis laudare vitam divinam, supereminenter
viventem et ineffabilem.
|
|