|
Postquam Dionysius determinavit de ente et vita, hic determinat de
sapientia et his quae sapientiae adiunguntur ad cognitionem
pertinentia; et circa hoc, tria facit: primo, determinat de
sapientia et mente; secundo de ratione; ibi: ratio autem et cetera;
tertio, de veritate et fide; ibi: haec ratio et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, ostendit quomodo sapientia in Deo
accipiatur; secundo, manifestat quod dixerat; ibi: non enim et
cetera. Est autem considerandum quod semper in posterioribus priora
salvantur. Bonum autem, secundum quod prius dictum est, quantum ad
causalitatem est prius quam ens, quia bonum etiam ad non entia suam
causalitatem extendit; ens autem ad plura se extendit quam vita et vita
quam sapientia, quia quaedam sunt quae non vivunt et quaedam vivunt
quae non cognoscunt. Et hoc Dionysius subtiliter insinuat: nam vitam
quidem divinam, quia secundum intellectum bonitatem praesupponit,
nominat bonam; quia vero praesupponit esse immutabilem, nominat eam
aeternam. Sed quia vitae nulla sapientia deest, laudat eam ex
sapientia; et hoc tripliciter: primo quidem, quia divina vita sapiens
est; et ut non intelligas quod sit participative sapiens, subiungit
quod ipsa est per se sapientia, sicut enim Deus est sua vita, ita est
sua sapientia. Secundo, quod divina vita est causa producens in esse
omnem sapientiam. Tertio vero, quia divina vita est super omnem
sapientiam, quae ad speculationem pertinet; et super omnem
prudentiam, quae ad actionem pertinet. Deinde, cum dicit: non enim
et cetera, manifestat tria praedicta; et circa hoc, tria facit:
primo, manifestat quod divina sapientia est super omnem sapientiam;
secundo, quod sit omnis sapientiae causa; ibi: hanc igitur et
cetera; tertio, manifestat quomodo Deus est sapiens alia
cognoscendo; ibi: sic autem et cetera. Circa primum, duo facit:
primo, ostendit excessum divinae sapientiae; secundo, ostendit
quomodo ad ipsam divinam sapientiam excedentem nos habere debemus;
ibi: sed, quod in aliis dixi et cetera. Circa primum, tria facit:
primo proponit quod intendit, scilicet quod Deus non tantum dicitur
superabundanter plenus omni sapientia, et quod habet prudentiam
infinitam, sed etiam dicitur esse firmatus supra omne id quod ad
cognitionem pertinere videtur, scilicet super rationem et super
mentem, idest intellectum et super sapientiam quae est perfectio
intellectus; secundo, ibi: et hoc supernaturaliter et cetera, probat
excessum divinae sapientiae per auctoritatem et dicit quod huiusmodi
excessum divinae sapientiae, supernaturali modo intelligens Paulus,
qui fuit divinus vir ex participatione divinae sapientiae et fuit sol,
idest suo magisterio illustrator tam Dionysii quam ducis eius, idest
Hierothei qui fuit eius magister, dicit I Corinth. I: quod
stultum est Dei, sapientius est hominibus; tertio, ibi: non solum
et cetera, exponit auctoritatem inductam. Ubi considerandum est quod
duplex modus invenitur in Scripturis ad signandum excellentiam
divinorum. Quoniam enim ea quae ad privationem et defectum pertinent,
rebus creatis attribuuntur secundum comparationem ad excellentiam
divinam, sicut si dicamus quod omnis iustitia hominis est immunditia in
comparatione ad Dei iustitiam; et similiter possumus dicere quod omnis
humana deliberatio et cognitio reputatur quidam error in comparatione ad
stabilitatem et permanentiam divinae et perfectae cognitionis, quam
pluraliter nominat propter cognoscendam pluralitatem. Alio modo,
consuetum est in divina Scriptura ut ea quae privative dicit, Deo
attribuantur propter eius excessum; sicut si Deus qui est clarissimum
lumen dicitur invisibilis; et qui est ex omnibus laudabilis et
nominabilis dicitur ineffabilis et innominabilis; et qui est omnibus
praesens, dicitur incomprehensibilis quasi sit omnibus absens; et qui
ex omnibus rebus inveniri potest, dicitur non investigabilis: et hoc
totum propter eius excessum. Sic igitur, et apostolus in Deo laudat
stultitiam propter id quod apparet in Dei sapientia, praeter nostram
rationem et videtur nobis inconveniens, dum non possumus Dei
sapientiam comprehendere; et per hoc elevat nos ad veritatem divinam,
quae est nobis ineffabilis et quae omnem nostram rationem excedit.
Deinde, cum dicit: sed quod in aliis dixi et cetera, dicit qualiter
nos habere debeamus ad excellentiam divinae sapientiae; et circa hoc,
tria facit: primo, ostendit quomodo decipimur in contemplatione
divinae sapientiae; et dicit quod, sicut in aliis libris suis dixit,
dum res divinas quae sunt supra nos, volumus accipere secundum modum
nostrum et dum innitimur rationi nostrae quae connutritur sensibus a
principio scilicet a sensibilibus veritatem colligens et dum volumus
comparare res divinas rebus nostris, quae scilicet nobis sunt notae,
et hoc decipimur, volentes perscrutari rationem divinam et ineffabilem
nobis, secundum illud quod nobis apparet per rationem et per sensum.
Secundo, ibi: oportet autem et cetera, ostendit quomodo hanc
deceptionem vitemus; et dicit quod oportet considerare quod mens nostra
duo habet ad intelligibilia cognoscenda: primo, quod habet naturalem
virtutem, idest intelligentiam, per quam inspicere potest
intelligibilia sibi proportionata; secundo vero, habet quamdam
unitionem ad res divinas per gratiam, quae excedit naturam mentis
nostrae, per quam unitionem, coniunguntur homines per fidem aut
quamcumque cognitionem, ad ea quae sunt super naturalem mentis
virtutem. Oportet ergo ut intelligamus divina secundum hanc unitionem
gratiae, quasi non trahendo divina ad ea quae sunt secundum nos, sed
magis totos nos statuentes extra nos in Deum, ita ut per praedictam
unitionem totaliter deificemur. Et quia posset aliquis dicere quod hoc
nobis esset nocivum, si nos ipsos deseramus, ideo hoc tertio
excludit, ibi: melius et cetera, et dicit quod, cum Deus sit melior
nobis, melius est nobis quod simus Dei per unitionem gratiae quam quod
simus nostri ipsorum, idest nostris naturalibus innitentes. Sic
enim, nobis factis cum Deo, idest cum Deo uniti fuerimus, divina
nobis dona aderunt quae percipere non possumus, si Dei unitionem
neglegentes, nobis ipsis inhaereamus.
|
|