|
Postquam Dionysius ostendit excessum divinae sapientiae, hic ostendit
causalitatem ipsius; et primo, in generali; secundo, in speciali;
ibi: ex ipsa et cetera. Recolligit ergo primo excessum divinae
sapientiae dicens quod divina sapientia laudatur excellenter sicut
irrationabilis, inquantum excedit rationem; et sicut amens, inquantum
excedit mentem sive intellectum; et sicut stulta, inquantum excedit
habitum mentis, scilicet sapientiam; et adiungit causalitatem divinae
sapientiae, ponens tres conditiones huius causae: primo quidem
causalitatem eius, dicens quod divina sapientia causa est per suae
similitudinis aliqualem participationem, potentiarum et practicarum et
cognoscitivarum, scilicet: mentis, idest intellectus; et rationis,
quae est intellectuum et habituum practicorum et cognoscitivorum;
sapientiae, quae est habitus contemplativus mentis; et prudentiae,
quae est ratio recta in agendis. Secunda conditio huius causae est
quod effectus dicuntur de ipsa: ipsa enim est omne consilium et tamen
ab ipsa est omnis cognitio et prudentia. Tertia conditio huius causae
est quod effectus existunt in ipsa: in ipsa enim sapientia Dei, quae
est Christus, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi,
sicut apostolus dicit, Coloss. 2. Et huiusmodi tertia conditio est
causa secundae: ideo enim Deus nominatur a suis effectibus, quia
effectus supereminenter praeexistunt in ipso. Unde quantum ad
abundantiam sapientiae et cognitionis in Deo, utitur nomine
thesaurorum; quantum vero ad eminentiam divinae cognitionis, prout
excedit nostrum intellectum, attribuit huiusmodi thesauro,
absconsionem. Et hanc quidem universalem divinae sapientiae
causalitatem manifestat per similitudinem praemissorum, scilicet
bonitatis; essentiae; et vitae et dicit: sicut dicitur in
praedictis, consequenter et hic dicendum est quod Deus, qui est causa
supereminenter sapiens et abundanter, utpote omnem sapientiam habens,
est causa dans etiam ipsi per se sapientiae, prout intelligitur ut
quoddam formale, sive intelligatur in universali sive in particulari,
prout inducit sapientiam huius vel illius. Deinde, cum dicit: ex
ipsa et cetera, ostendit causalitatem divinae sapientiae in particulari
respectu singulorum; et primo, quantum ad Angelos; secundo, quantum
ad animam rationalem; ibi: propter divinam et cetera; tertio,
quantum ad sensus; ibi: sed et aliquis et cetera; quarto, quantum ad
Daemones, non inquantum est depravatio cognitionis, sed inquantum est
de natura sua, in quibus est scientia quaedam cognoscens. Circa
primum, tria facit: primo, ponit processum angelicae cognitionis a
Deo et dicit quod ex divina sapientia virtutes angelicarum mentium,
quae sunt intelligibiles inquantum sunt immateriales et sunt
intellectuales inquantum intelligere possunt, secundum quamdam divinae
similitudinis participationem, habent quidem intellectus simplices,
secundum proprietatem suae naturae; et beatos, secundum unitionem ad
Deum; et bonos, secundum proprietatem suae scientiae, dirigere
sermonem ad Deum. Secundo, ibi: non in divisibilibus et cetera,
manifestat simplicitatem angelici intellectus per remotionem eorum quae
in nostro intellectu compositionem inducunt. Est autem considerandum
quod in nobis est duplex compositio intellectus: una quidem quae
pertinet ad inventionem veritatis, alia vero quae pertinet ad
iudicium; inveniendo, quidem, quasi congregantes ex multis ad unum
procedimus sive multa dicantur diversa sensibilia per quorum
experimentum universalem cognitionem accipimus sive multa dicantur
diversa signa ex quibus ratiocinando ad talem veritatem pervenimus.
Non solum autem huiusmodi multis et divisibilibus procedimus ad unam
intelligibilem veritatem cum primo scientiam acquirimus, sed etiam iam
scientiam habentes, in ipsis multis vel divisibilibus per quamdam
applicationem consideramus quod in universali cognitione tenemus. In
iudicio, vero, procedimus ab aliquo communi principio ad praedicta
multa et divisibilia sive particularia sui effectus et signa. Utrumque
autem istorum ab Angelis excludens, dicit quod intellectus Angelorum
non congregant sicut nos, divinam cognitionem, in divisibilibus
diversis considerantes quae iam sciunt aut ab huiusmodi divisibilibus
scientiam acquirentes: divisibilibus dico aut sensibus, quantum ad
sensibilia aut sermonibus diffusis, idest rationibus, ut alia
translatio habet; nam logos, in Graeco et rationem et sermonem
significat; et dicitur ratio diffusa, propter processum ex uno in
aliud. Neque etiam praedictae intellectuales virtutes, similiter ut
in nobis, aguntur ab aliquo communi ad ista multa et divisa, sed cum
sint purae ab omni materia, per quod differunt a sensibus et
sensibilibus, et multitudine, per quod differunt a rationibus
diffusis, intelligunt intelligibilia divinorum non sensibiliter neque
rationabiliter, sed intellectualiter; sed et immaterialiter, ad
differentiam sensus et uniformiter ad differentiam rationis. Tertio,
ibi: et est ipsis et cetera, assignat causam tam excellentis
cognitionis in Angelis: et primo quidem ex parte naturae ipsorum; et
dicit quod ipsis Angelis est virtus et operatio intellectualis
resplendens puritate munda et immaculata: munda quidem per remotionem
interioris immunditiae; immaculata per remotionem exterioris
inquinantis; et haec puritas in eis pervenit ex duobus: primo quidem
ex quadam simplicitate naturali et immaterialitate et convenit ipsis
intellectibus angelicis, quos vocat divinos, propter propinquitatem et
similitudinem ad Deum; et ex hac simplicitate et immaterialitate
redduntur conspicaces, idest acute intelligentes. Secundo etiam
resplendet in eis puritas ex dono divinitus eis dato per quod uniuntur
ad Deum; per quod quidem donum, secundum eorum possibilitatem,
intendunt ad divinum, idest ad hoc ipsum quod Deus est, ad divinam
mentem et rationem, quae omnem sapientiam excedit. Est ergo in eis
puritas intellectus et splendor, tam ex eorum simplicitate, quam etiam
ex dono divinae gratiae. Deinde, cum dicit: propter divinam et
cetera, ostendit quomodo animarum rationalitas a divina sapientia
derivatur; et dicit quod propter divinam sapientiam et animae humanae
habent quod sint rationales. Et ad exponendum secundum quod animae
rationales dicuntur, subiungit quod circumeunt circa veritatem
existentium, diffusive et circulo. Veritas enim existentium
radicaliter consistit in apprehensione quidditatis rerum, quam
quidditatem rationales animae non statim apprehendere possunt per
seipsam, sed diffundunt se per proprietates et effectus qui circumstant
rei essentiam, ut ex his ad propriam veritatem ingrediantur. Haec
autem circulo quodam efficiunt, dum ex proprietatibus et effectibus
causas inveniunt et ex causis de effectibus iudicant. Et quia mentes
angelicae secundum unitam et simplicem considerationem veritatem
inspiciunt, deficiunt ab eis animae inquantum, per divisionem et
multitudinem variarum rerum, diffunduntur ad veritatis cognitionem.
Sed tamen, in hoc ipso quod multa in uno convolvere possunt, sicut
cum ex multis effectibus et proprietatibus perveniunt ad cognoscendam
rei essentiam, intantum dignae habentur animae ut homines habeant
intellectus quodammodo Angelis aequales, scilicet secundum
proprietatem et possibilitatem animarum: inquisitio enim rationis ad
simplicem intelligentiam veritatis terminatur, sicut incipit a simplici
intelligentia veritatis quae consideratur in primis principiis; et
ideo, in processu rationis est quaedam convolutio ut circulus, dum
ratio, ab uno incipiens, per multa procedens, ad unum terminatur.
Deinde, cum dicit: sed et aliquis et cetera, ponit quod etiam
cognitio sensitiva a divina sapientia derivatur; et dicit quod aliquis
non peccabit, quasi divertens ab intentione proposita secundum quam
intendimus processum divinae sapientiae assignare, si etiam ipsos
sensus esse quamdam resonantiam dixerit divinae sapientiae. Infimum
enim cuiuslibet processionis resonantia nominatur ad similitudinem eius
quod non potest sentiri de sono propter distantiam: sicut enim ultimum
vitae est in plantis ita infimum cognitionis est in sensu. Nam divina
sapientia est super omnem cognitionem: cuius primus effectus est
cognitio intellectus angelici, quae tota in uniformitate consistit;
secundus effectus est cognitio rationis, quae multa ad unum convolvit;
tertius autem effectus est cognitio sensitiva, quae circa multa
diffunditur, sed uniformitatem cognoscere non valet. Deinde, cum
dicit: et quidem et Daemonum et cetera, ostendit quod etiam cognitio
Daemonum a divina sapientia derivatur; et ponit ultimo cognitionem
Daemonum, quia est cognitio depravata, licet, secundum naturae
ordinem, sit altior cognitione rationis et sensus; et dicit quod mens
Daemonum, inquantum retinet de natura et virtute mentis, ex divina
sapientia procedit; sed inquantum habet cognitionem depravatam per
malam voluntatem, dum summum bonum, quod naturaliter desiderat, neque
scit consequi neque vult eo modo quo oportet, in hoc magis cadit a
divina sapientia; qui quidem casus non est eis a Deo, sed ex libero
arbitrio. Ultimo autem recapitulat quod dixerat; et dicit quod dictum
est quod divina sapientia est principium a quo tota cognitionis emanatio
incipit et causa ipsam profundens et substantificatrix, inquantum facit
esse sapientiam in unoquoque et perfectio, inquantum cognitionem ad
perfectum adducit et custodia, idest conservatio et finis, quia in hoc
terminatur omnis cognitio quod Deus cognoscatur. Est igitur divina
sapientia et principium et causa ipsius sapientiae secundum se acceptae
in communi; et omnis mentis, idest intellectus, quantum ad Angelos;
et omnis rationis, quantum ad homines; et omnis sensus, quantum ad
animalia.
|
|