|
Postquam Dionysius manifestavit eminentiam et causalitatem divinae
sapientiae, hic ostendit quomodo per divinam sapientiam Deus
cognoscat; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quomodo Deus
cognoscat; secundo, quomodo cognoscatur; ibi: praeterea et cetera.
Circa primum, tria facit: primo, movet dubitationem; secundo,
solvit eam; ibi: sed quod dixi et cetera; tertio, ex solutione
posita, quasdam conclusiones infert; ibi: igitur et cetera. Dicit
ergo primo quod, cum Deus sit super omnem sapientiam, ipse tamen
laudatur in Scriptura et ut mens et ut ratio et ut cognitor. Est enim
dubitatio: quomodo possit intelligere intelligibilia, cum non habeat
intellectuales operationes; et quomodo possit cognoscere sensibilia,
cum sensum non habeat, sed sit super omnem sensum; cum tamen sacra
eloquia tradant quod ipse cognoscat omnia et quod nihil effugit divinam
cognitionem, secundum illud Hebr. 4: omnia nuda et aperta sunt
oculis eius et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius.
Deinde, cum dicit: sed quod dixi et cetera, solvit propositam
dubitationem; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quomodo
sensus et intellectus removeantur a Deo; secundo, quomodo cognitio ei
conveniat; ibi: quare et cetera; tertio, probat per auctoritatem;
ibi: et hoc arbitror et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut
multoties dictum est, conveniens est ut intelligantur divina, ut decet
Deum. Quod enim dicitur quod Deus est sine intellectu et sine
sensu, non est accipiendum secundum defectum, quasi Deus deterior sit
his quae habent sensum vel intellectum, sed secundum excessum accipi
debet, quia scilicet omnia intelligibilia excedit. Sic etiam
attribuimus ei irrationale, inquantum est supra rationem; et
attribuimus ei imperfectionem, inquantum est perfectus super omnia et
ante omnia; et attribuimus ei quod est caligo impalpabilis et
invisibilis, inquantum est lumen inaccessibile, excedens omne lumen
quod a nobis videri potest vel per sensum vel per intellectum.
Deinde, cum dicit: quare divina mens et cetera, concludit ex
praemissis, quod divina mens omnia cognoscendo continet per cognitionem
separatam ab omnibus, quia scilicet eius cognitio est et supra
cognitionem intellectus et supra cognitionem sensus, inquantum
cognoscit omnia per ipsam primam causam omnium, primo in se habens
omnem scientiam, quam omnia esse habeant; sicut prius habuit notitiam
Angelorum, quam Angeli fierent et prius etiam, intus in sui
dispositione produxit Angelos et omnia alia, quam in propriis naturis
essent, quasi sciens omnia, ut ita dicam, ab ipso primordiali rerum
principio; et per suam scientiam, duxit omnia ad hoc quod ipsa
subsistunt. Deinde, cum dicit: et hoc arbitror et cetera, probat
quod dixerat, per auctoritatem Scripturae; et dicit quod, hoc quod
dictum est, significatur in sacra Scriptura cum dicitur quod Deus
scit omnia antequam fiant et potest accipi Eccli. 23; ubi dicitur:
domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita. Et exponit
hoc, dicens quod hoc quod dicit quia divina mens novit omnia, non est
per hoc quod acquirit scientiam rerum a rebus, sed ex seipsa et in
seipsa praehabet per modum causae, omnium scientiam et cognitionem et
substantiam. Et dicit substantiam, quia, sicut supra dictum est in
capitulo de ente, in ipso esse divino praeexistit omne esse: aliter
enim per suam essentiam non posset omnia cognoscere, nisi omnia
causaliter in ipso essent. Et quia omnia per suam essentiam
cognoscit, sequitur quod ipse sciat omnia et contineat sciendo, non
per hoc quod seorsum se immittat dividendo singulis, sicut nos seorsum
applicamus intellectum nostrum diversis, sed per unam causae
continentiam, quia scilicet cognoscendo unam causam continentem omnia,
cognoscit omnia; sicut et lumen, si esset cognoscitivum, per se ipsum
cognosceret tenebras, non aliunde accipiens tenebrarum cognitionem,
quam a seipso. Comparatur autem Deus ad creaturas sicut lumen ad
tenebras, propter deficientiam creaturarum a divino lumine. Deinde,
cum dicit: igitur seipsam et cetera, infert ex praemissis, tres
conclusiones. Manifestum est enim quod omnis cognitio est secundum
modum eius quo aliquid cognoscitur, sicut omnis operatio est secundum
modum formae quo aliquis operatur. Cum igitur divina sapientia omnia
cognoscat per hoc quod cognoscit seipsam, ut dictum est, ipsa autem
est immaterialis et indivisibilis et una, sequitur quod cognoscat
materialia immaterialiter et divisibilia indivisibiliter et multa
unitive, inquantum scilicet omnia cognoscit et producit per unum quod
est eius essentia. Si enim per causam possunt cognosci effectus,
sequitur quod si ipse tradit esse omnibus secundum unam causam quae est
eius essentia, quod etiam secundum eamdem causam sciat omnia, sicut
quae ab ipso processerunt et quae praeextiterunt in ipso Deo, antequam
essent in propriis naturis. Et sic manifestum est quod Deus non sumit
cognitiones rerum ab ipsis rebus, sed magis ipsis cognoscentibus dat
quod possunt seipsa cognoscere et quod alia ab aliis cognoscantur.
Secundam conclusionem infert ibi: non igitur et cetera. Si enim
Deus, cognoscendo se cognoscat omnia, sequitur quod non sit in ipso
alia cognitio qua cognoscit seipsum et alia qua communiter comprehendit
omnia. Si enim ita esset quod cognoscendo seipsum non cognosceret
omnia, sequeretur quod eius causalitas alicubi vacaret, ita scilicet
quod essent aliqua non ab eo causata. Sicut igitur impossibile est
quod sit aliquid a Deo non causatum, ita impossibile est quod sit
aliquid a Deo non cognitum. Tertiam conclusionem infert ibi: ita
igitur et cetera. Si enim modus cognitionis sequitur cognitionis
principium, ex quo Deus cognitionem rerum non accepit a rebus,
sequitur quod non cognoscit existentia per cognitionem quae sit ad modum
existentium, sed per cognitionem quae sit ad modum sui ipsius; quod
etiam de Angelis Scriptura dicit, quod cognoscunt quae sunt in
terra, non tamen quod cognoscant sensibilia per sensus, sed per
propriam virtutem et naturam suae mentis, prout Deo assimilantur qui
per suam essentiam cognoscit omnia, non solum universalia, sed etiam
singularia. Superioris enim naturae maior est virtus et potest plus
per unum cognoscere, quod inferior cognoscit per multa. Deus igitur
et etiam Angelus per assimilationem ad Deum, cognoscit per mentem non
solum universalia, sed etiam singularia; quamvis homo intellectu
cognoscat universalia, sensu vero singularia.
|
|