|
Postquam Dionysius ostendit quomodo Deus cognoscat, hic ostendit
quomodo cognoscatur; et circa hoc, tria facit: primo, movet
dubitationem; secundo, solvit; ibi: numquid igitur et cetera;
tertio, infert conclusionem ex dictis; ibi: propter quod et cetera.
Dicit ergo primo quod, cum dictum sit quod Deus cognoscit omnia per
essentiam suam quae est super intellectum et sensum et super omnia
existentia, restat quaerendum quomodo nos possumus cognoscere Deum,
cum ipse non sit intelligibilis, sed supra intelligibilia; neque
sensibilis, sed supra sensibilia; neque est aliquid de numero
existentium, sed super omnia existentia: omnis autem cognitio nostra
est per intellectum vel sensum, nec cognoscimus nisi existentia.
Deinde, cum dicit: numquid igitur et cetera. Solvit propositam
dubitationem; et quia quaestio ita est, solutionem sub interrogatione
infert. Est ergo haec solutio quod nos cognoscimus Deum, non per
naturam ipsius, quasi ipsam essentiam eius videntes: eius enim
essentia est ignota creaturae et excedit non solum sensum, sed etiam
omnem rationem humanam et etiam omnem mentem angelicam, quantum ad
naturalem virtutem rationis et mentis; unde non potest aliter convenire
alicui, nisi ex dono gratiae. Non ergo cognoscimus Deum, videntes
eius essentiam, sed cognoscimus ipsum ex ordine totius universi. Ipsa
enim universitas creaturarum est nobis a Deo proposita ut per eam Deum
cognoscamus, inquantum universum ordinatum habet quasdam imagines et
assimilationes imperfectas divinorum quae comparantur ad ipsas sicut
principalia exemplaria ad imagines. Sic ergo ex ordine universi,
sicut quadam via et ordine, ascendimus per intellectum, secundum
nostram virtutem ad Deum, qui est super omnia; et hoc tribus modis:
primo quidem et principaliter in omnium ablatione, inquantum scilicet
nihil horum quae in creaturarum ordine inspicimus, Deum aestimamus aut
Deo conveniens; secundario vero per excessum: non enim creaturarum
perfectiones ut vitam, sapientiam et huiusmodi, Deo auferimus propter
defectum Dei, sed propter hoc quod omnem perfectionem creaturae
excedit, propterea removemus ab eo sapientiam, quia omnem sapientiam
excedit; tertio, secundum causalitatem omnium dum consideramus quod
quidquid est in creaturis a Deo procedit sicut a causa. Sic ergo
nostra cognitio, contrario modo se habet cognitioni Dei: nam Deus
creaturas quidem per suam naturam cognoscit, nos autem Deum per
creaturas. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera, infert
conclusionem ex dictis; et circa hoc, tria facit: primo, infert
conclusionem; secundo, ostendit quomodo conclusio ex praemissis
sequatur; ibi: etenim et cetera; tertio, manifestat quoddam quod
supposuerat; ibi: et quidem ex omnibus et cetera. Dicit ergo primo
quod quia a creaturis in Deum ascendimus et in omnium ablatione et
excessu et in omnium causa, propterea Deus cognoscitur in omnibus,
sicut in effectibus et sine omnibus, sicut ab omnibus remotus et omnia
excedens; et propter hoc etiam cognoscitur Deus per cognitionem
nostram, quia quidquid in nostra cognitione cadit, accipimus ut ab eo
adductum; et iterum cognoscitur per ignorantiam nostram, inquantum
scilicet hoc ipsum est Deum cognoscere, quod nos scimus nos ignorare
de Deo quid sit. Et quod dixerat in generali cognitione, explicat
per partes subdens quod ipsius Dei est intellectus et sermo vel melius
ratio, ut alia translatio habet, et scientia quae est coniunctio
intellectus et rationis; et quantum ad sensitivam cognitionem,
subiungit: et tactus, qui est sensus communis omnibus animalibus; et
addit quod commune est, cum subdit: et sensus; et subiungit de his
quae important deficientem cognitionem, cum dicit: et opinio quae
deficit a scientia; et phantasia quae deficit a certitudine sensus.
Et subdit ea quae pertinent ad manifestationem cognitionis et dicit:
et nomen, quod est signum intellectus et alia quaecumque pertinent ad
cognitionem vel significationem. Et e contrario, neque intelligitur,
neque sentitur nec dicitur aut nominatur. Et quomodo utrumque istorum
omnium sit, manifestat subdens: Deus enim non est aliquid
existentium, sed supra omnia existentia et ideo, cum per intellectum
et alia praedicta, cognoscantur existentia, nullo praedictorum per
cognitionem alicuius existentium Deus cognoscitur. Rursus Deus est
omnia in omnibus causaliter, cum tamen nihil sit eorum quae sunt in
rebus essentialiter: et ideo, quidquid in rebus existens cognoscatur
vel intellectu vel sensu vel quocumque praedictorum modorum, in omnibus
istis cognitis quodammodo cognoscitur Deus, sicut causa, cum tamen ex
nullo cognoscatur sicut est. Deinde, cum dicit: etenim et cetera,
ostendit quomodo conclusio inducta sequitur ex praemissis; et dicit
quod hoc recte de Deo dicimus secundum quod cognoscitur et non
cognoscitur: ex omnibus enim entibus cognoscitur et laudatur secundum
quod habent proportionem ad ipsum, ut quorum est causa. Rursus autem
est alia perfectissima Dei cognitio, per remotionem scilicet, qua
cognoscimus Deum per ignorantiam, per quamdam unitionem ad divina
supra naturam mentis, quando scilicet mens nostra recedens ab omnibus
aliis et postea etiam dimittens seipsam unitur supersplendentibus radiis
deitatis, inquantum scilicet cognoscit Deum esse non solum super omnia
quae sunt infra ipsam, sed etiam supra ipsam et supra omnia quae ab
ipsa comprehendi possunt. Et sic cognoscens Deum, in tali statu
cognitionis, illuminatur ab ipsa profunditate divinae sapientiae, quam
perscrutari non possumus. Quod etiam intelligamus Deum esse supra
omnia non solum quae sunt, sed etiam quae apprehendere possumus, ex
incomprehensibili profunditate divinae sapientiae provenit nobis.
Deinde, cum dicit: et quidem et cetera, manifestat quoddam quod
dixerat, scilicet quod Deus ex omnibus cognoscatur; et dicit quod
ideo est, quia ipsa divina sapientia est omnium causa effectiva,
inquantum res producit in esse et non solum rebus dat esse, sed etiam
esse cum ordine in rebus, inquantum res invicem se coadunant in ordinem
ad ultimum finem; et ulterius, est causa indissolubilitatis huius
concordiae et huius ordinis, quae semper manent, qualitercumque rebus
immutatis. Modum autem huius ordinis subiungit, quia semper fines
primorum, idest infima supremorum, coniungit principiis secundorum,
idest supremis inferiorum, ad modum quo supremum corporalis creaturae
scilicet corpus humanum, infimo intellectualis naturae, scilicet
animae rationali unit; et simile est videre in aliis; et sic operatur
pulchritudinem universi per unam omnium conspirationem, idest
concordiam et harmoniam, idest debitum ordinem et proportionem.
|
|