|
Postquam Dionysius determinavit de sapientia, hic determinat de his
quae sapientiae adiunguntur; et primo, de ratione; secundo, de
veritate et fide; ibi: haec ratio et cetera. Dicit ergo primo quod
Deus in sacra Scriptura laudatur ut ratio, quod maxime ex Scripturis
sacris accipi potest in eo quod Deus dicitur verbum, secundum illud
Ioannis I: et Deus erat verbum. Logos enim in Graeco, ut
Augustinus dicit, et rationem et verbum significat. Ex nomine autem
rationis, quatuor intelliguntur: primo quidem dicitur esse quaedam
cognoscitiva virtus; et sic Deus dicitur ratio causaliter, inquantum
ipse est largitor omnis cognitionis, scilicet rationis et mentis et
sapientiae et omnium huiusmodi. Alio modo, ponitur pro causa, ut cum
dicitur: qua ratione hoc fecisti? Idest, qua de causa? Et sic
Deus dicitur ratio, non solum quia ipse est omnium causa, sed quia
etiam omnes causas secundas in seipso causaliter praeaccipit, non tamen
per modum compositionis, sed per modum uniformitatis et simplicitatis.
Tertio modo, dicitur ratio etiam computatio, sicut habetur Matth.
18, quod rationem coepit ponere cum servis suis. Et sic dicitur
Deus ratio, quia ipse est summa rerum dispositio quae per omnia vadit
pertingens, ut dicitur Sap. 8, a fine usque ad finem omnium
fortiter et disponens omnia suaviter. Quarto modo, dicitur ratio
aliquid simplex abstractum a multis, sicut dicitur ratio hominis id
quod per considerationem abstrahitur a singularibus, ad hominum naturam
pertinens. Et quantum ad hoc dicit quod supra omnia haec, Deus est
ratio magis proprie, quia divina ratio est magis simplex super omnem
simplicitatem et absoluta est, idest separata vel abstracta ab
omnibus, inquantum secundum suam supersubstantialitatem est super
omnia. Deinde, cum dicit: haec ratio et cetera, agit de veritate et
fide; et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat
propositum; ibi: sicut enim et cetera. Dicit ergo primo quod sicut
ex ratione humana causatur aliqua fides, ita ista divina ratio est
quaedam simplex veritas totius entis; circa quam rationem vel
veritatem, sicut puram et non erroneam cognitionem omnium, consistit
fides: quae quidem divina fides est quaedam permanens collocatio
credentium, inquantum scilicet firmiter locat eos in veritate et
veritatem in ipsis, prout credentes habent simplicem cognitionem
veritatis absque dubitatione et inquisitione, secundum quamdam
intransmutabilem identitatem, quia scilicet eodem modo et
intransmutabiliter, in veritate permanent. Et propter hanc fidei
firmitatem, apostolus fidem substantiam dixit, quasi quoddam
fundamentum et collocationem. Deinde, cum dicit: sicut enim et
cetera, probat praedictam fidei firmitatem, tripliciter: primo
quidem, per rationem cognitionis: quia cognitio est unitiva mutuo
eorum qui cognoscunt, non solum ex eo quod omnes cognoscentes
veritatem, in una veritatis cognitione uniuntur, sed etiam, quia qui
cognoscit veritatem, semper eodem modo, permanet in una et eadem
veritate; ignorantia vero, e contrario, est causa ut ignorans ex
seipso transmutetur, hoc modo illud opinans ut dividatur ab aliis,
quia ignorantium diversi diversa opinantur; et ideo, secundum sermonem
sacrae Scripturae, eum qui credit in veritate divinae fidei, nihil
potest removere a vera fide, inquantum habet impermutabilem
permanentiam: dicit enim apostolus, Rom. 8: certus sum quia neque
mors neque vita neque aliquid aliud potest me separare a caritate Dei.
Secundo, ibi: bene autem et cetera, probat idem ex iudicio
credentium. Ille enim qui veritati per fidem unitus est, bene
cognoscit quam bene sit ei, sic veritati fidei adhaerendo; quamvis
multi reprehendant ipsum sicut extasim passum, idest sicut fatuum et a
se alienatum; etenim latet ipsos reprehendentes ex eorum errore, quod
ipse sine dubio per veram fidem est passus extasim veritatis, quasi
extra omnem sensum positus et veritati supernaturali coniunctus, quia
ipse credens novit de seipso quod non est furens, ut ipsi dicunt, sed
est liberatus per veritatem simplicem et semper eodem modo se habentem,
ne circumferatur per instabiles et variabiles ventos diversorum
errorum. Tertio, ibi: ita igitur et cetera, probat idem exemplo
apostolorum, qui sunt principes et duces sapientiae Christianae et pro
veritate mortificantur tota die, contestantes, ut est conveniens, non
solum verbo, sed etiam opere et per veram Dei cognitionem quae est
unitiva Christianorum, quod ipsa Dei cognitio in qua Christiani
uniuntur, est simplicior et divinior quacumque Dei cognitione quae in
hoc mundo ab hominibus habetur; immo, ut verius dicamus, ipsa sola
est vera et una et simplex Dei cognitio. Quaecumque enim alia Dei
cognitio discordat a communi Christianorum cognitione, quae Catholica
fides nominatur, magis dicenda est error, quam Dei cognitio.
|
|