|
Postquam determinavit Dionysius de Dei sapientia, hic determinat de
virtute et iustitia. Sicut enim processus sapientiae minus se extendit
quam processus vitae, eo quod non omnes viventes cognitionem habent,
ita processio virtutis et iustitiae deficit a sapientiae processione.
Circa hoc ergo duo facit: primo, dicit de quo est intentio;
secundo, exsequitur propositum; ibi: et quod quidem et cetera.
Dicit ergo primo, quod quia divina veritas et sapientia super omnem
sapientiam existens, laudatur in sacra Scriptura et sicut virtus et
sicut iustitia et sicut salvatio et sicut liberatio, idest sicut
salvationis et liberationis causa, istas etiam Dei-Nominationes
exponemus, sicut est nobis possibile. Deinde, cum dicit: et quod
quidem et cetera, exequitur propositum: et primo, determinat de
virtute; secundo, de iustitia quae est virtutis species; ibi:
iustitia autem et cetera; tertio, de salvatione et liberatione et
inaequalitate quae sunt iustitiae effectus, ibi: ipsa igitur et
cetera. Prima pars dividitur per partes duas: in prima, determinat
de Dei virtute; in secunda solvit quamdam obiectionem contra
infinitatem divinae virtutis; ibi: et quidem dicit et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, movet quaestionem: quomodo virtus dicatur
de Deo; secundo, solvit quaestionem; ibi: dicimus igitur et
cetera. Dicit ergo primo quod nullus, qui habuit consuetudinem in
sacris eloquiis, ignorat quod principalis deitas est separata ab omni
virtute, quae, quocumque modo, in rebus existit, vel cogitari
potest. Separatur autem ab omni virtute, non quasi ab ea deficiens,
sed eam superans et excedens, unde et sacra Scriptura tradita est quae
attribuit Deo et dominationem coelestium virtutum, secundum illud
Psalm. 23: dominus virtutum, ipse, est rex gloriae, et in multis
locis dicitur dominus exercituum, ex quo datur intelligi quod si
coelestes virtutes excedit, multo magis alias. Cum ergo divinitas sit
ab omni virtute segregata, potest quaeri: quomodo vel ipsi qui sacras
Scripturas ediderunt, Deum sicut virtutem laudaverunt, iuxta illud
I Cor. I: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, et iterum:
quomodo nos qui sacras Scripturas exponimus, accipimus in divinitate,
virtutis-nominationem? Deinde, cum dicit: dicimus igitur et
cetera, solvit propositam quaestionem; et circa hoc, duo facit:
primo, ostendit quomodo virtus accipiatur in Deo; secundo, ostendit
processum virtutis a Deo in singula; ibi: ex ipsa sunt et cetera.
Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo virtus attribuatur
Deo; secundo, qua ratione virtus Dei infinita dicatur, ibi: et
sicut infinitae et cetera. Dicit ergo primo quod virtus attribuitur
Deo, propter tria: primo quidem, secundum hoc quod omnium rerum
virtutes in ipso primordialiter et supereminenter existunt, sicut et de
vita et sapientia, dictum est; secundo vero, secundum hoc quod est
causa omnis virtutis; tertio, vero, secundum hoc quod ipse operatur
producendo omnia secundum virtutem indeclinabilem, idest quae non
potest minorari aut fatigari et incircumfinitam; sicut et sapientia
Deo attribuitur, inquantum in ipso praeexistit omnis sapientia et
inquantum ipse est sapientiae causa et inquantum habet sapientiae
actum, cognoscendo; et non solum est virtutis causa sicut largiens
virtutem, sed quia ipsam virtutem causat sive accipiamus virtutem
universalem sive aliquam virtutem particularem. Deinde, cum dicit:
et sicut infinitae et cetera, quia dixerat quod Deus producit omnia
secundum virtutem infinitam, secundo ostendit quomodo virtus Dei
infinita dicatur; et circa hoc, duo facit: primo, dicit secundum
quam rationem, virtus Dei infinita dicatur; secundo, manifestat
infinitatem divinae virtutis per exempla; ibi: quae propter et
cetera. Est autem considerandum quod infinitum in Deo non dicitur per
extensionem sicut in quantitate continua, sed per negationem quia
scilicet non finitur aut determinatur aliquo. Sic ergo virtus Dei
quintupliciter dicitur infinita: primo quidem quia non determinatur ad
aliquem effectum, sed omnem virtutem producit; secundo, non solum
propter hoc, sed eo quod non terminatur per commensurationem alicuius
virtutis, sed est super omnem virtutem particularem et ulterius super
omnem ipsam per se virtutem, quia hoc ipsum quod nomine communi
virtutis intelligitur, est minus divina virtute; tertio, quia non
terminatur per ea quae sunt, sed potest infinitis modis et infinitas
alias virtutes producere, praeter eas quae sunt; quarto, quia si
infinitis modis etiam infinitas virtutes produceret praeter eas quae
sunt, non propter hoc hebetaretur aut debilitaretur eius actio
superinfinita, quae est factiva omnis virtutis; et sic etiam patet
quod nec sua actione finitur, secundum quod actio ad effectus
terminatur; quinto, dicitur infinita eo quod non terminatur
intellectu: est enim ineffabilis et ignota et quae cogitari non
potest, divina virtus cuncta excedens. Deinde, cum dicit: quae
propter abundantiam et cetera, manifestat infinitatem divinae virtutis
per signa et exempla; et dicit quod divina virtus per abundantiam
possibilis, idest potestatis, etiam quae sunt infirma firmat, idest
conservat, continet et fortiter tenet etiam illas res in quibus est
ultima resonantia virtutis, idest quae minimum participant de virtute;
quod est signum infinitae virtutis: sicut videmus in potentiis
sensibilium quod lumina quae sunt valde splendida possunt videri etiam
ab eis qui habent debiles visus et magni sonus perveniunt ad auditus
debiles, qui non de facili recipiunt sonos; et ultra hoc non potest se
extendere virtus luminis et soni, quia quod omnino non habet auditum
non potest audire quantumcumque magnum sonum et quod totaliter non
videt, non potest videre splendidum lumen. Sic igitur concludit quod
distributio divinae virtutis, propter sui infinitatem, procedit ad
omnia existentia et nullum est existens quod non habeat aliquam
virtutem; sed oportet quod habeat aut virtutem intellectualem, sicut
Angeli aut rationalem, sicut homines aut sensibilem, sicut animalia
aut vivificam, sicut plantae aut substantialem, sicut alia; et non
solum existentia, sed etiam ipsum esse habet virtutem ad hoc quod sit,
a supersubstantiali Dei virtute. Et dicit, si fas est dicere, quia
non sic proprie dicitur quod esse sit, sed quod per esse, aliquid
sit.
|
|