|
Postquam Dionysius ostendit, in communi, processum divinae virtutis
ad entia, hic ostendit in speciali; et primo, distinguendo res in
quas effectus divinae virtutis proveniunt; secundo, distinguendo ea
quae a divina virtute inveniuntur in rebus; ibi: et firmat et cetera.
Circa primum, duo facit: primo, ostendit processum divinae virtutis
ad superiores creaturas, scilicet Angelos; secundo, ad inferiores;
ibi: procedunt et cetera. Dicit ergo primo quod ex divina virtute
procedunt omnes virtutes angelicorum ornatuum, quae sunt Deo
conformes. Apparet autem in Angelis virtus quantum ad ipsum esse: et
secundum hoc dicit quod ex divina bonitate habent esse intransmutabile.
Secundo, quantum ad intelligere: et secundum hoc dicit quod ex divina
virtute habent sempiternos motus intellectuales et immortales, quia
scilicet semper actu intelligunt. Tertio, quantum ad appetere: et
quantum ad hoc dicit quod acceperunt a virtute infiniti-boni ipsam
fortitudinem, per quam bonum desiderant absque diminutione talis
desiderii. Haec quidem omnia habent a divina virtute, inquantum
divina virtus immittit eis et esse et posse respectu ipsorum et quod
desiderant absque fastidio, habentes ea quae semper eis adsunt; et hoc
ipsum quod est posse desiderare quod semper possunt, est eis a Deo.
Deinde, cum dicit: procedunt et cetera, ostendit processum divinae
virtutis ad inferiores creaturas; et dicit quod effectus indeficientis
Dei virtutis procedunt et ad homines et ad animalia et ad plantas et ad
omnes res naturales. Deinde, cum dicit: et firmat et cetera,
ostendit quae inveniantur in rebus, divina virtute; et primo quantum
ad ea quae sunt communia omnibus: quorum primum est unitio; et quantum
ad hoc dicit quod divina virtus omnia quae sunt unita confirmat ad
quamdam amicitiam sui et communionem. Secundum est discretio; et
quantum ad hoc dicit quod divina virtus firmat ea quae sunt discreta ad
invicem, ad hoc quod singula secundum propriam rationem et
diffinitionem conservet inconfusa et incommixta ad invicem. Tertium
est ordo; et quantum ad hoc dicit quod divina virtus conservat
cuiuslibet rei ordines, secundum quos res ad invicem ordinantur et
iterum dirigit unumquodque in ordine ad finem quod est proprium bonum
rei. Deinde, ponit ea quae pertinent ad singula: et primo, quantum
ad Angelos dicit quod divina virtus custodit immaculate a quacumque
corruptione immortales vitas angelicarum unitatum, idest substantiarum
simplicium ipsorum. Secundo, quantum ad corpora coelestia dicit quod
custodit invariabiliter substantias et ordines coelestium corporum et
luminarium, scilicet solis et lunae et stellarum. Tertio, quantum ad
aevum quod mensurat substantiam coeli et dicit quod divina virtus facit
quod possit esse aevum, quod est simplex mensura essendi; et quantum
ad tempus quod est mensura motus coeli subiungit quod divina virtus
omnes circumvolutiones temporis discernit processibus et congregat
restitutionibus. Attribuit autem tempori circumvolutionem eo quod
sequitur circularem revolutionem coeli. Est autem in motu coeli, duo
considerare: primo quidem quod in motu coeli semper sit renovatio
situs, secundum transitum de loco ad locum; secundo vero quod coelum
redit ad eumdem situm secundum circularem motum; ita etiam est et in
tempore quia, secundum processum motus, succedit tempus tempori, ut
hora horae et dies diei; et quantum ad hoc dicit quod tempus
discernitur processibus; secundum autem reditum alicuius coelestis
corporis ad eumdem locum, etiam tempus restituitur in id quod
praeterierat et sic quod erat futurum quodammodo ad praeteritum
congregatur: puta, cum dies et mane incipiens terminatur, iterum
reditur ad mane et idem apparet in mense et anno. Quarto, ostendit
effectum divinae virtutis ex elementis et dicit quod divina virtus facit
virtutes ignis inextinguibiles; licet enim ignis in hac materia
extingui possit, tamen ignis universaliter inexstinguibilis est.
Facit etiam indeficientes fluxiones aquae, quod dicit propter
perpetuum fluxum fluviorum et commotiones maris, quae apparent in
fluctibus et fluxu et refluxu maris. Qui etiam terminat effusionem
aeream: hoc autem dicit, quia aeri maxime competit proprietas humidi,
ut non bene terminetur termino proprio et ideo, quantum est de se, aer
habet omnimodam effusionem, sed divina virtute terminatur intra limites
sui naturalis loci. Divina etiam virtus collocat terram in nihilo,
quia semper divina virtute in medio mundi collocatur et nihil est quod
ipsam sustentet. Divina etiam virtus conservat generativos partus
ipsius terrae, scilicet plantarum et aliorum quae ex terra nascuntur
indifferentes, idest uniformiter in sua natura manentes, dum scilicet
ex seminibus terrae mandatis, similes plantae nascuntur. Et non solum
ea quae ad singula elementa pertinent divina virtus facit, sed etiam
quae pertinent ad commixtionem elementorum ad invicem. In qua quidem
commixtione, tria inveniuntur: necesse est enim esse primo quamdam
proportionem elementorum ad invicem, quam Dionysius hic nominat
harmoniam; secundo, requiritur quod cuiuslibet elementi remaneat
virtus propria incorrupta, alioquin non esset mixtio, sed corruptio;
et quantum ad hoc, dicit: et concretionem inconfusam; tertio,
requiritur quod elementa sint concreta et simul commaneant et non statim
ab invicem separentur; et quantum ad hoc dicit: et indivisibilem
salvat. Quinto etiam ponit effectum divinae virtutis in rebus
animatis; et universaliter quidem dicit quod divina virtus in unum
tenet coniunctionem animae et corporis; et specialiter de plantis
adiungit quod movet sursum virtutes plantarum nutritivas et
augmentativas: nutritivas quidem, inquantum alimentum per radices
attractum usque ad cacumen plantarum sublevatur; augmentativas vero,
inquantum ipsum corpus plantae ex terra procedens, paulatim in altum
producitur. Deinde, quantum ad omnia, universaliter subdit quod
divina virtus fortiter tenet substantiales et naturales virtutes omnium
et cuiuslibet rei firmat indissolubilem mansionem, inquantum scilicet
omnia gradum sibi praefixum a Deo conservant. Ulterius autem effectum
divinae virtutis ostendit in his quae pertinent ad gratiam; et dicit
quod divina virtus dat ipsam deificationem, idest participationem
deitatis, quae est per gratiam; et ne aliquis credat quod hanc
participationem aliquis sua virtute possit acquirere, subdit quod Deus
praebet virtutem ad hoc ut aliqua praedicto modo deificentur. Ultimo
autem universaliter concludit quod universaliter nihil est in entibus
quod sit segregatum et non contentum a continentia divinae virtutis quae
rebus per suam omnipotentiam dat firmitatem. Sicut enim a divina vita
non potest esse segregatum quidquam nisi quod caret vita, ita a divina
virtute non potest esse segregatum nisi quod caret virtute. Quod autem
universaliter nullam habet virtutem, omnino non est neque habet aliquam
positionem, idest ordinem in universo seu firmitatem.
|
|