|
Postquam determinavit Dionysius de divina virtute, hic excludit
quamdam obiectionem, et circa hoc, tria facit: primo, ponit
obiectionem; secundo, solvit; ibi: apponens et cetera; tertio,
exclusa dubitatione, asserit veritatem; ibi: nos autem et cetera.
Primo ergo ponit dubitationem quam Elymas magus, de quo in actibus
legitur 13, obiecit contra Paulum dicentem II Timoth. quod Deus
negare seipsum non potest, quod eius omnipotentiae videtur contrarium.
Deinde, cum dicit: apponens et cetera, solvit propositam
dubitationem; et circa hoc, tria facit: primo, praemittit suam
excusationem de hoc quod intendit ad tam debilis obiectionis
solutionem; secundo, solutionem ponit; ibi: etenim et cetera;
tertio, redarguit obiectionis praesumptionem; ibi: quod sapiens et
cetera. Dicit ergo primo quod super praemissam dubitationem addit quod
multum timet ne ipse debeat derideri de stultitia, sicut aliquis qui
conaretur destruere domunculas a pueris dissolutis factas, quae nec
fundamentum firmum habent, eo quod super arenam aedificatae sunt et in
seipsis infirmae sunt, eo quod absque caemento conglutinatae sunt; et
ita posset videri quod, cum ipse intendit loqui contra deliberationem
de rebus divinis quam de proposito verbo habuit praedictus Elymas,
quasi quaedam iacula immittat contra aliquam positionem impossibilem.
Positio enim eius est manifeste impossibilis, in seipsa infirmata;
quia veritate non confirmatur et innititur frivolae rationi, sicut
debili fundamento. Deinde, cum dicit: etenim et cetera, solvit
propositam quaestionem; et dicit quod, cum Deus sit ipsa veritas,
Deum negare seipsum, nihil aliud est quam Deum decidere a veritate.
Cum autem verum idem sit quod ens, sequitur quod excidere a veritate,
idem sit quod excidere ab esse. Quod ergo dicit Deum non posse negare
seipsum, idem est ac si diceretur: Deum non posse deficere ab
essendo. Hoc autem quod est non deficere ab essendo, idem est ac si
diceretur quod Deus non est non ens; quo quidem magis significatur
ipsum esse; sicut et si dicatur quod Deus non potest non posse, non
ostendit quod sit impotens, sed quod sit maxime potens; et similiter,
si dicatur quod non cognoscit se nescire ita quod habet scientiae
privationem, hoc est ipsum habere perfectam scientiam. Per hoc ergo
quod Deus non potest negare seipsum, nihil detrahitur eius potentiae
ab impossibili, sed idem est ac si diceretur, quod Deus non potest
non esse verus et ens et potens. Deinde, cum dicit: quod sapiens et
cetera, reprehendit obiicientis praesumptionem; et dicit quod
Elymas, qui se sapientem reputabat, non intelligens praedictae
solutionis rationem, similis erat pugilibus inexpertis qui frequenter,
adversarios contra quos pugnare debent, supponunt esse infirmos,
secundum quod eis videtur et, dum sunt absentes, contra eos audaciter
ictus proiiciunt, quamdam similitudinem pugnae facientis et absque
timore percutiunt aerem inutilibus plagis et sic opinantur se vicisse
adversarios et de hoc laudant seipsos, quamvis nondum sciant
adversariorum virtutem. Ita etiam est et de illis qui debiles
obiectiones facientes, cum non est qui eis resistat, se obtinuisse
arbitrantur. Deinde, cum dicit: nos autem et cetera, excludit primo
obiectionem contra omnipotentiam divinam; secundo, apostoli scientiam
commendat, dicens quod nos, considerantes dicta apostoli secundum
nostram possibilitatem, laudamus Deum, qui excedit omnem potentiam,
sicut omnipotentem, inquantum eius potentia ad omnia se extendit;
sicut beatum, inquantum habet plenitudinem omnis boni, nullo
indigens; et sicut solum potentem ex seipso: omnes enim alii potentes
non sunt ex se potentes, sed ex Deo; et sicut per suam potentiam
dominantem aevo: alii enim dominantes, dominantur his quae sunt in
aevo aut in tempore, sed ipse toti aevo dominatur. Et iterum laudamus
eum sicut secundum nihil excidentem ab existentibus et quod nihil quod
est in eo potest ab eo recedere. Creaturae vero, etsi aliquae
inveniantur quae non excidant ab esse simpliciter, possunt tamen
excidere ab aliquo, inquantum sunt mutabiles; sed Deus, qui est
omnino immutabilis, secundum nihil potest excidere ab esse. Vel
sumuntur haec verba ex his quae apostolus I Timoth. ult. dicit:
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et
dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem quam designat per
hoc quod dicit: secundum nihil ab existentibus excidentem. Et non
solum ista Deo conveniunt, sed excellenter ea habet; unde subdit:
quod adhuc amplius possumus laudare Deum, sicut supereminenter
habentem virtutem et sicut praehabentem omnia existentia, idest
quidquid est in rebus, non quidem eodem modo quo in rebus est, sed
secundum supersubstantialem virtutem, idest sicut effectus sunt per
virtutem in causa, secundum modum causae excedentis omnem substantiam.
Et non solum supereminenter haec ei conveniunt, sed etiam causaliter;
unde subdit quod omnibus existentibus dat posse et esse determinatum.
Et hoc convenit ei ex abundantia suae excedentis virtutis quae dat
omnibus bonitates copiose effundendo. Dat enim omnibus abundanter, ut
dicitur Iacob. I.
|
|