|
Postquam Dionysius determinavit de virtute Dei, hic determinat de
iustitia; est enim iustitia virtutis species. Considerandum est autem
quod inter virtutes morales, sola iustitia potest Deo magis proprie
attribui: aliae enim morales virtutes sunt circa passiones quae in Deo
locum non habent, sicut temperantia circa concupiscentias, fortitudo
circa timores et audacias; sed iustitia est circa actiones, puta circa
distributiones vel retributiones, quae Deo competere possunt.
Dividitur autem praesens pars, in duas: in prima, determinat de
iustitia Dei; in secunda, de effectibus divinae iustitiae; ibi:
ipsa igitur et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit
quid pertineat ad rationem divinae iustitiae; secundo, solvit
quorumdam obiectiones contra divinam iustitiam; ibi: et si ista et
cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit secundum quos
actus iustitia Deo conveniat; secundo, manifestat quod dixerat;
ibi: omnia enim et cetera. Convenit autem iustitia Deo secundum tres
actus: primo quidem, secundum hoc quod est distribuere. Commutativa
autem iustitia in Deo locum non habet, sicut est in venditoribus et
emptoribus quia, ut dicitur Rom. II, quis prior dedit ei et
retribuetur ei? Sed attribuitur ei distributiva iustitia quae non
observat aequalitatem quantitatis, ut aequalia omnibus det, sed
aequalitatem proportionis, ut det unicuique secundum quod dignus est.
Et ideo dicit quod iustitia laudatur in Deo inquantum ipse distribuit
omnibus, secundum eorum dignitatem. Est autem distributor bonorum;
bonum autem, ut Augustinus dicit, consistit in modo et specie et
ordine: modum autem unicuique proprium mensura praefigit, ut ipse
dicit; ut ergo significaret Deum esse totius boni distributorem,
dicit quidem quantum ad modum: commensurationem; quantum ad speciem:
pulchritudinem vel formam, secundum aliam translationem; quantum autem
ad ordinem dicit: et bonam ordinationem et ornatum seu dispositionem
secundum aliam translationem. Et accipit hic ornatus, pro decentia
ordinis. Non solum autem pertinet ad iustitiam quod distribuat diversa
diversis secundum eorum dignitatem, sed etiam quod huiusmodi
diversitatem inconfusam servet, ne scilicet unus id quod est alterius
sibi usurpare praesumat; et quantum ad hunc secundum actum iustitiae
dicit quod divina iustitia distribuit unicuique omnes distributiones et
ordines secundum quamdam determinationem quae vere est iustitia ut
scilicet unum in id quod est alterius non irrumpat. Tertius vero actus
iustitiae est ut unusquisque id quod est sibi conveniens operetur;
propter quod et quodam modo iustitia dicitur omnis virtus; et quantum
ad hunc tertium actum, subdit quod divina iustitia est causa omnibus
propriae operationis eorum. Deinde, cum dicit: omnia enim et
cetera, manifestat quod dixerat, rationem assignans praedictorum.
Ideo enim praemissa ad divinam iustitiam pertinent, quia iustitiae
proprium est quod ordinem in rebus statuat; et quod unicuique rei
terminum praefigat, ultra quem non progrediatur; et quod huiusmodi
ordinationem et terminationem absque confusione conservet; et quod
ulterius, rebus sic ordinatis et terminatis, unicuique donet de
supervenientibus donis, secundum propriam dignitatem sibi praestitam a
Deo. Deinde, cum dicit: et si ista et cetera, solvit duas
dubitationes circa divinam iustitiam; circa quarum primam, tria
facit: primo, ex praemissis ostendit quod illi qui divinam iustitiam
reprehendere nituntur, se ignorare praemissa ostendunt; et hoc est
quod dicit quod si praemissa ratione sunt dicta, scilicet quod
iustitiae est dare unicuique secundum suam dignitatem, quicumque
arguere volunt divinam iustitiam quae hoc facit, ipsi ignorant quod dum
volunt divinam iustitiam reprehendere, suam iniustitiam manifestant.
Secundo, ibi: dicunt enim et cetera, ponit eorum obiectionem:
dicunt enim quod, cum Deus sit optimus et per hoc ei competat optime
facere unumquodque, deberet etiam his quae sunt mortalia dare
immortalitatem, utpote quod homines et animalia numquam morerentur; et
imperfectis dare perfectionem, utpote quod homines statim nascerentur
perfecti; et per se mobilibus dare necessitatem per aliud mobile,
utpote quae hominibus per se competunt, quia per se moveri possunt et
ad bonum et ad malum. Vellent autem quod Deus daret hominibus vel
aliis rationalibus creaturis quod non possent peccare, quod esset
habere necessitatem quod semper ex alio moverentur: non enim aliter
competeret ut ad malum deficere non possent, nisi quadam coactione ab
aliis moverentur, non ex libero arbitrio. Sanctis enim ex ipsa
perfectione competit ut deficere non possint, ut patet in beatis qui
sunt confirmati in bono. Dicunt etiam quod deberet variabilibus inesse
identitas, ut scilicet semper eodem modo se haberent omnia et quod
infirmis esset perfecta potentia et quod temporalia essent aeterna et
quod ea quae secundum suam naturam moventur, essent immutabilia et quod
delectationes, quae sunt temporales, essent aeternae. Et secundum
suum iudicium, universaliter, attribuunt aliis quae sunt aliorum,
idest inferioribus ea quae sunt superiorum entium. Tertio, ibi:
oportet autem et cetera, excludit eorum iudicium perversum; et dicit
quod oportet considerare de divina iustitia, quod in hoc vere iustitia
est quod omnibus dat secundum propriam dignitatem et quod uniuscuiusque
naturam conservat in proprio ordine et virtute, ita scilicet quod in
his quae sunt secundum suam naturam immortalia, conservat
immortalitatem et in mortalibus mortalitatem; et sic de aliis quae
supra tacta sunt. Secundam obiectionem ponit ibi: sed dicat aliquis
et cetera; et circa hoc, duo facit: primo, ponit obiectionem:
posset enim aliquis obiicere non esse iustum quod Deus permittit
homines sanctos cruciari a pravis hominibus et non dat eis auxilium ut
non crucientur. Secundo, ibi: ad quod dicendum et cetera, solvit
praedictam obiectionem; et dicit quod si isti, qui dicuntur sancti,
amant ea quae sunt super terram, pro quibus zelant homines rebus
materialibus inhaerentes, omnino ceciderunt a divino amore. Quod
intelligendum est si ita ea amant quod in eis finem constituant et quod
propterea spiritualia bona contemnant. Et hoc est quod subdit, quod
ipse nescit quomodo dici debeant sancti illi qui faciunt iniuriam rebus
divinis, quae sunt vere amabilia, ut reprobent ea contra religionis
debitum propter bona temporalia, quae non sint amanda principaliter nec
pro eis est zelandum. Sed si ipsi amant bona spiritualia quae vere
sunt existentia quia sunt sempiterna, debent laetari, si ea
desiderant, quando ea desiderata consequi possunt. Consequuntur autem
ea cum afflictiones in rebus temporalibus patientes, quodam fervore
amoris, spiritualibus magis inhaerent. Tunc enim, magis per
similitudinem appropinquant angelicis virtutibus, in quibus nulla est
materialium rerum affectio, quando homines, secundum suam
possibilitatem, ex desiderio rerum divinarum recedunt ab affectione
materialium rerum. Et hoc quidem faciunt quando pro bono, idest amore
Dei et pro iustitia et virtute luctantur viriliter in adversitatibus
existentes. Et sic, si vere sancti saeculi istius in adversitatibus
consequuntur quod desiderant, scilicet, contemnendo temporalia bona,
adhaerere spiritualibus, non male cum eis agitur, sed bene. Unde
vere dici potest quod proprium est divinae iustitiae quod animosam
virtutem non destruat aut emolliat per collationem prosperitatis, sed
si aliquis conatur hoc facere, ut scilicet pugnet pro veritate, quod
ipse non dimittat tales sine adiutorio, sed firmet eos in pulchra et
firma statione spiritualium bonorum per quae in adversis consolantur;
et ulterius, quod talibus retribuat in futuro, secundum proprii meriti
dignitatem.
|
|