|
Postquam Dionysius determinavit de iustitia divina, hic determinat de
effectibus divinae iustitiae; et primo, de salvatione; secundo, de
liberatione; ibi: propter quod et cetera; tertio, de inaequalitate,
quam quodam modo iustitia facit, quodam vero modo removet; ibi: sed
de istis et cetera. Circa primum, tria facit: primo, ponit
salvationis propriam rationem; secundo, ponit quamdam aliam rationem
salvationis, ab aliis assignatam; ibi: si autem et cetera; tertio,
ostendit quomodo hae duae rationes se habent ad invicem; ibi: et hanc
primam et cetera. Dicit ergo primo quod divina iustitia laudatur sicut
salvatio omnium quia scilicet omnia salvat, inquantum scilicet custodit
et conservat in unoquoque, tria: primo quidem, substantiam
uniuscuiusque conservans et propriam, idest in proprietate suae naturae
et mundam, idest absque permixtione extranei; secundo, similiter,
conservat ordinem uniuscuiusque, proprium et mundum; tertio vero, est
causa in omnibus rebus propriae et mundae operationis. Et sic omnis
ratio salvationis consistit secundum quod res conservantur in his quae
eis conveniunt secundum suam proprietatem. Deinde, cum dicit: si
autem et cetera, ponit secundam rationem salvationis; et dicit, quod
si aliquis velit dicere quod ratio salvationis consistit in hoc quod
Deus omnino eripit a malis, non est ei in hoc repugnandum, sed
debemus recipere eum qui sic laudat largiter divinam salvationem non
solum quantum ad conservationem in Deo, sed etiam quantum ad
separationem a malo. Deinde, cum dicit: et hanc primam et cetera,
comparat has duas rationes ad invicem; et dicit quod ipse rogat
humiliter persuadendo eum qui secundam rationem salvationis assignat,
quod ipse hanc diffiniat quod prima ratio salvationis consistat in
conservatione in bono, quae quidem conservatio in bono multipliciter
fit. Quaedam enim conservantur in bono a Deo qui constituit ea
intransmutabilia in seipsis, sicut sunt corpora coelestia quae sunt
longe a corruptione et beati qui peccare non possunt. Secundo, prout
aliqua quae intransmutabilia sunt, conservantur ut non habeant aliquam
contrapugnantiam, sicut aliquando videns Deus aliquos esse infirmos,
non permittit eos tentari et sic salvat eos, conservando eos in bono.
Tertio, ex eo quod permittit quod aliqui impugnentur, sed dat eis
fortitudinem ut resistere possint contra impugnantia, sicut fortia
contra peiora, idest contra infirmiora. Et ita omnia custodit et
salvat neque facit ea pugnantia neque bellantia, ut pugna referatur ad
actualem impugnationem, bellum vero ad habitualem. Et hoc convenit
quod impugnationem non habeant, prout singula sunt ordinata, idest
firmiter disposita in his quae pertinent ad proprias rationes. Et non
solum facit aliqua non pugnantia, sed etiam exterminat, idest destruit
ab omnibus rebus, omnem inaequalitatem et alienam operationem, ut
inaequalitas referatur ad id quod est extraneum in essentia aut
virtute; aliena operatio autem ad id quod est extraneum in operatione.
Constituit etiam divina iustitia salvans proportiones cuiuslibet rei,
non valentes decidere ad inconvenientiam neque qualitercumque transire.
Transitus enim superiorum ad inferiora casus dici potest; inferiorum
vero ad superiora transitus omnino dicitur non casus, sed secundum se
transitus. Non est autem mirandum quod dicit transmutabilia non
pugnantia nec transire ad contraria, quamvis in multis inveniatur pugna
et permixtio extranei et transitus ad contraria; quia in omnibus
transmutabilibus semper permanet aliquid non transitum et non permixtum
et non impugnatum, sicut subiectum non transit, quando fit transitus
secundum formam. Et haec tria quae secundo ponit, respondent tribus
primo positis, non tamen eodem ordine: nam id, quod inter secundam et
ultimam ponit, cum dicit: et proportiones uniuscuiusque constituit,
respondet ei quod inter prima, primo posuit cum dixit: in seipsis
intransmutabilia; quod autem secundum est inter ultima, scilicet: et
omnem inaequalitatem et alienam operationem ex totis exterminat,
respondet ei quod supra, ultimo, dixerat: et fortia contra peiora
salvat: quod vero dicit primo inter ultima: et omnia custodit non
pugnantia et non bellantia, respondet ei quod, primo, in medio
posuerat: et non pugnantia. Sic igitur, quia ratio salvationis in
hoc consistit primo et principaliter ut aliquid in bono conservetur,
non erit longe ab intentione sacrae Scripturae si quis salvationem Dei
velit laudare inquantum ipse Deus salvat omnia per propriam bonitatem
liberando a malo quod est casus a propriis bonis. Et hoc dico secundum
quod patitur natura eorum quae salvari dicuntur: aliter enim
restituuntur ea quae cadunt secundum liberum arbitrium atque aliter ea
quae cadunt secundum naturalem corruptionem. Deinde, cum dicit:
propter quod et cetera, determinat effectum liberationis; et dicit
quod sacri doctores nominant divinam iustitiam, liberationem et
liberationis causam, inquantum salvat a malo et hoc multipliciter:
primo, inquantum non permittit ea quae sunt vere entia a substantiis
cadere ad hoc quod nihil sint, sed semper eis substantiarum aliquid
remanet. Secundo, quantum ad hoc quod si aliquid vere existens
decidat ad aliquod peccatum in actione, in aliquam inordinationem
inclinatione appetitus et ad aliquem defectum propriae operationis,
Deus liberat id quod sic cadit a passione quae ad peccatum inducit; et
infirmitate ex qua aliquid ordinem debitum non tenet; et privatione
quae pertinet ad minorationem perfectionis. Et sic haec tria
respondent primis tribus. Et ut ostendat quomodo ab his liberat,
subdit alia tria, primis tribus praemissis respondentia: a privatione
enim liberat inquantum adimplet, quod minus habebatur; ab infirmitate
autem liberat, inquantum paterno et misericordi affectu supportat
infirmitatem nostram; a passione autem liberat, suscitans, idest
revocans a malo; et, quod plus est, firmiter statuens in bono; et id
bonum quod erat percussum, idest minoratum et debilitatum, adimplet
restaurando; et quod ad peccatum defluxerat, statuit, idest firmat et
ornat, idest cum decentia quadam disponit; et sic omnem inordinationem
et indispositionem ad integritatem perducit et ab omnibus maculis
peccatorum solvit. Deinde, cum dicit: sed de istis quidem et
cetera, determinat de inaequalitate; et primo ostendit quam
inaequalitatem iustitia excludat; secundo, quam inaequalitatem
constituat; ibi: etenim et cetera. Inaequalitatem enim proportionis
iustitia distributiva excludit; inaequalitatem autem quantitatis
causat, secundum quod dat maiora vel minora secundum proportionem
dignitatis cuiuslibet naturae. Dicit ergo primo quod de istis, idest
salvatione et liberatione et de iustitia dictum est, secundum quam
mensuratur et diffinitur aequalitas proportionis quae est in omnibus;
et exterminatur, id est excluditur omnis inaequalitas, quae dicitur
secundum privationem aequalitatis proportionis, quae est in singulis
rebus: ad iustitiam enim pertinet quod det unicuique secundum propriam
proportionem et sic aequalitas proportionis, secundum iustitiam
determinatur, secundum quod non est eadem capacitas omnium et necesse
est ut diversis diversa attribuat et sic causando aequalitatem
proportionis, causat inaequalitatem quantitatis. Et ideo, subdit:
si quis vellet accipere inaequalitatem secundum differentiam quae est in
universo, omnium ad omnia, per quam differunt et aliquid est melius
alio secundum quamcumque perfectionem, huiusmodi inaequalitatis
iustitia est conservativa, dum non permittit fieri turbationem seu
confusionem in rebus per hoc quod omnia omnibus commisceantur; et sic
conservat iustitia omnia existentia, secundum species suas prout
uniuscuiusque natura recipit et suscipit.
|
|