|
Postquam Dionysius determinavit de nominibus divinis quae accipiuntur
secundum processiones perfectionum absolute rebus convenientium, sicut
est bonum, esse, pulchrum, vita, sapientia et virtus, hic
determinat de nominibus Dei quae sumuntur secundum processiones in
quibus importatur habitudo ad alterum: sicut de magno et parvo, quae
important excessum et defectum secundum quantitatem; de eodem et
altero, quae important convenientiam et differentiam secundum
substantiam; et de simili et dissimili, quae important convenientiam
et differentiam secundum qualitatem; et de statione et motu, quoniam
ratio stationis quidem consistit in hoc quod aliquid similiter se habet
nunc et prius; et ulterius de aequalitate, quae importat convenientiam
secundum quantitatem et est medium inter magnum et parvum. Dividitur
ergo in tres partes: in prima, ostendit de quo est intentio; in
secunda, ostendit quod singula praedictorum de Deo dicuntur; ibi:
igitur magnus et cetera; in tertia, ostendit secundum quam rationem de
Deo dicantur; ibi: igitur et cetera. Dicit ergo primo quod, quia
Deo qui est omnium causa attribuitur et magnum et parvum et alia
praedicta, oportet considerare circa haec insignia, quibus Deus
nominatur, quaecumque nobis possunt esse manifesta. Deinde, cum
dicit: igitur magnus et cetera, ostendit quod praemissa de Deo
dicantur: laudatur enim in sacra Scriptura Deus sicut magnus et in
magnitudine existens, secundum illud Psalm. 144: magnus dominus
et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. Et quia
subtilitas quaedam parvitas est, parvum etiam attribuitur Deo in
Scriptura, ut dicitur III Reg. 19; quod apparuit in sibilo
aurae tenuis, quae quidem tenuitas seu subtilitas manifestat divinam
parvitatem. Quandoque etiam in Scriptura, Deus dicitur idem,
secundum illud Psalm. 101: tu autem idem ipse es. Attribuitur
etiam ei alteritas, inquantum diversae figurae et diversae species
rerum ei comparantur in sacris Scripturis, sicut quod aliquando
designatur in figura vel specie hominis vel agni vel leonis vel
lapidis. Dicitur autem similis in Scripturis, inquantum facit aliqua
similia et est causa ipsius similis, secundum illud Gen. I:
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dicitur etiam
Deus dissimilis omnibus, ubi Scriptura dicit quod nihil est ei
simile, secundum illud Psalm. 85: quis similis tibi in diis,
domine? Describitur etiam Deus in Scripturis ut stans, secundum
illud Amos 7: ecce Deus stans super murum laterum. Describitur et
immobilis, secundum illud Malach. 3: ego dominus et non mutor. Et
sedens in saecula, secundum illud Esa. 9: super solium David
sedebit amodo et usque in sempiternum. Describitur etiam et motus
sicut ad omnia ambulans seu procedens, secundum illud Gen. 3: cum
audisset vocem domini Dei deambulantis in Paradiso et Sap. 7,
dicitur quod omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Attingit autem
ubique propter suam mobilitatem. Et multa alia, istis
aequipollentia, in Scripturis de Deo dicuntur. Deinde cum dicit:
igitur et cetera, ostendit secundum quam rationem praedicta de Deo
dicantur; et primo, de magno et parvo; secundo, de eodem et altero;
ibi: idem autem est et cetera; tertio, de simili et dissimili; ibi:
similem autem et cetera; quarto, de statione et sessione et motu;
ibi: quid autem et cetera; quinto, de aequalitate; ibi: si autem et
cetera. Circa primum, primo determinat de magno; secundo, de
parvo; ibi: parvum autem et cetera. Circa primum, tria facit:
primo, attribuit magnum Deo secundum rationem causalitatis; secundo,
per rationem cuiusdam similitudinis; ibi: et extra et cetera;
tertio, secundum dissimilitudinem; ibi: magnitudo haec et cetera.
Dicit ergo primo quod Deus dicitur magnus, secundum quod magnitudinem
suam, quae essentialiter ei convenit aeternaliter, tradit omnibus
magnis, sicut et dicitur sapiens, inquantum sapientiam tradit omnibus
sapientibus. Vel potest aliter legi quod Deus magnitudinem suam
tradit omnibus quae sunt aeternaliter magna, idest a principio
creaturae usque in sempiternum. Deinde, cum dicit: et extra et
cetera, attribuit ei magnum, secundum quamdam rationem similitudinis:
et primo, quantum ad eius substantiam; secundo, quantum ad eius
effectus; ibi: et secundum et cetera. Manifestum est autem quod
magnum creaturis attribuitur, secundum rationem excessus: illa enim
magna dicuntur quae inveniuntur alia excedere. Excessus autem in rebus
creatis multipliciter attenditur: uno modo, secundum dimensionem
longitudinis, latitudinis et profunditatis; et secundum hoc, dicitur
aliquid magnum respectu alterius inquantum superexcedit quantitatem
eius; et sic Deus dicitur magnus simpliciter, inquantum magnitudo
eius extra omnem magnitudinem est superfusa et superextenta; et dicitur
superfusa ad similitudinem rerum humidarum, ut aeris et aquae;
superextenta vero ad similitudinem corporum siccorum et solidorum.
Alio modo, attenditur excessus in rebus creatis, secundum locum et
sic locus dicitur esse maior, qui est magis continens. Unde et Deus
dicitur simpliciter magnus, inquantum continet omnem locum. Tertio,
excessus invenitur in rebus secundum numerum et sic etiam dicitur Deus
magnus simpliciter, inquantum superegreditur numerum omnem, quia omnis
numerus a divina sapientia procedit res distinguente, in cuius potentia
est plures rerum differentias producere. Videtur autem in rebus
maximum infinitum esse quod omnia excedit. Sed, ut in rebus creatis
invenitur, nihil dicitur infinitum quin sit secundum aliquid finitum,
scilicet secundum speciem. Unde Deus, qui est omnibus infinitus,
excedit omnem infinitatem. Deinde, cum dicit: et secundum et
cetera, attribuit Deo magnum, secundum rationem excessus qui
consideratur ex parte effectuum. Sunt autem tria consideranda in
effectibus eius: primo quidem, quod effusio effectus procedit ex
plenitudine causae, sicut quod non est plenum calore, non potest
calorem effundere. Secundum similitudinem vasis loquimur, quod nisi
sit plenum aqua, non potest aquam effundere. Secundo, quia si sit
magis plenitudo, fit magna effusio. Tertio, quod quanto prior est
effusio, tanto id quod effunditur, prius recipitur in eo in quod
effunditur humor, nisi infusio terrae prius ab ea recipiatur. Et haec
tria in effectibus Dei sunt consideranda: primo enim, ex parte Dei
invenitur superabundans plenitudo bonitatis; secundo, ex hac abundanti
plenitudine sequitur quod magis faciat; tertio, ex hoc quod ipse est
primordialis causa sequitur quod dona ipsius sunt fontana, idest
primordialia: quidquid enim a quacumque causa recipitur, praesupponit
id quod a Deo recipitur. Ita ergo, secundum superplenum ipsius,
quantum ad primum; et magnificum, quantum ad secundum; et fontana
ipsius dona, quantum ad tertium; inquantum ipsa dona participantur ab
omnibus, secundum effusionem doni quod est infinitum ex parte
donantis, dona huiusmodi omnino non minorantur, sed semper habent
eamdem superabundantem plenitudinem et numquam minorantur,
quantumcumque participentur, immo, quanto magis participantur,
intantum magis desuper manant: quia, quanto aliquid plus recipit de
divinis donis, tanto plus redditur aptum ad recipiendum; et ex parte
influentis quod ex infinitae virtutis influentia minorari non potest.
Deinde, cum dicit: magnitudo haec et cetera, exponit magnitudinem
divinam, per distantiam ad alias magnitudines; et dicit quod magnitudo
divina est infinita, quia nulli magnitudini creatae convenit; et est
etiam sine quantitate, quia non est in genere quantitatis, sed Dei
magnitudo est esse eius; et est sine numero, idest sine mensura:
numerus enim habet primam rationem mensurae, cum per eum etiam
quantitates continuae mensurentur; vel quod dicit: sine quantitate,
refertur ad quantitatem continuam; quod autem dicit: sine numero,
refertur ad quantitatem discretam. Et sic per magnitudinem divinam
attenditur excessus causalitatis divinae, secundum quod effundit
universaliter et superabundanter, suam infinitam magnitudinem, quae
non accipitur a creaturis in eius infinitate, sed secundum suam
capacitatem finito modo eam accipiunt. Deinde, cum dicit: parvum et
cetera, ostendit quomodo parvum dicatur in Deo; et circa hoc, tria
facit: primo, ponit rationes parvi; secundo, attribuit eas Deo;
ibi: ita igitur et cetera; tertio, ostendit differentiam huius parvi
ad alia parva; ibi: hoc parvum et cetera. Circa primum,
considerandum est quod subtilitas quaedam parvitas est sive accipiatur
subtilitas prout est qualitas quaedam secundum quod corpora subtilia
rara dicuntur prout habent parum de quantitate sub eisdem
dimensionibus; sive accipiatur subtilitas prout est differentia quaedam
circa quantitatem: sicut enim longum et breve se habent ad lineam,
latum vero et strictum ad superficiem, ita subtile et grossum ad
corporis profunditatem. Unde subtilitas, parvitatem quamdam signat.
Ponit ergo tres proprietates parvi sive subtilis: quarum prima est
quod excedit omne pondus et omnem distantiam; et dicit pondus,
secundum quod subtile dicitur quod est rarum: tale enim maxime leve
invenitur; dicit vero distantiam, secundum quod subtile opponitur
grosso, in quo tanta distantia est: magna scilicet profunditas; in
subtili vero, parva. Excessus autem iste, quo parvum et subtile
excedit omne pondus et omnem distantiam, non attenditur secundum
maioritatem quantitatis quae opponitur parvitati, sed sicut unitas
excedit numerum, quia mensurat ipsum et non mensuratur ab eo.
Secundam proprietatem parvi ponit quod vadit per omnia sine
prohibitione: est enim de ratione subtilis quod sit penetrativum.
Tertiam proprietatem parvi ponit quod parvum est omnium causa; et
huius probationem inducit quod nihil invenitur quod non participet
formam parvi: parvum enim invenitur in magnis, sed magnum non
invenitur in parvis; participatum autem videtur esse causa
participantis, unde et principia in omnibus generibus sunt parva
quantitate, sed magna virtute. Deinde, cum dicit: ita igitur et
cetera, assignat praedictas rationes parvi Deo, praecipue secundam;
et dicit quod in Deo accipitur parvum, inquantum sine impedimento
vadit ad omnia, implendo ea et suis effectibus et sua praesentia, quia
ipse in omnibus est et iterum per omnia operatur, sicut per propria
instrumenta. Et ad hoc probandum inducit auctoritatem apostoli, ad
Hebr. 4 et primo, specialiter ostendit quod Deus penetrat omnia
quae pertinent ad humanam naturam; in qua primo invenitur compositio
animae et corporis, quorum distinctionem et unitionis modum divina
sapientia intelligit et operatur; et ideo dicit quod pertingit usque ad
divisionem animae et corporis. Secundo, in homine est compositio
partium corporis quae etiam est Deo nota et ideo subdit: et compagum,
quantum ad iuncturam; et medullarum quantum ad ea quae intra membra
continentur. Tertio subdit, de his quae pertinent ad animam: inter
quae, intentiones cordis sunt maxime occultae et tamen sunt Deo
notae; et ideo subdit: et intentionum cordis. Et quia ista sunt
occultissima, multo magis pertingit per suam scientiam, ad entia
universalia: nulla enim creatura est occulta vel invisibilis in
conspectu eius, ut dicitur ad Hebr. 4. Deinde, cum dicit: hoc
parvum et cetera, manifestat divinam parvitatem per differentiam ad
alia parva. Et primo, quidem, considerandum est quod parvum est in
genere quantitatis, sed parvum quod de Deo dicitur, est sine
quantitate: sicut enim est sine quantitate magnus, ita est sine
quantitate parvus. Secundo, considerandum est quod omne parvum de
facili mensurari potest, sed parvum quod de Deo dicitur, est sine
numero: non enim aliqua mensura comprehendi potest. Tertio,
considerandum est quod aliqua res parva de facili detinetur sive per hoc
quod a cursu suo impeditur sive per hoc quod de facili capitur, sed
divinum parvum neutro modo potest teneri: quia eius virtus non potest
impediri nec Deum aliquis perfecte capere potest. Quarto,
considerandum est quod ex hoc sunt aliqua parva, quod cito terminantur
a termino quantitatis vel diffiniuntur diffinitione substantiae,
comprehendente substantiam, sed divinum parvum est sine termino et sine
diffinitione. Quinto, considerandum est quod ea quae sunt parva,
parum comprehendere possunt, sed ipsa de facili ab aliis
comprehenduntur; divinum autem parvum est comprehensivum omnium, sed
est incomprehensibile ab omnibus.
|
|