|
Postquam determinavit Dionysius de magno et parvo, hic determinat de
eodem et altero; et primo, ostendit quomodo idem attribuatur Deo;
secundo, quomodo attribuatur ei, alterum; ibi: alterum et cetera.
Circa primum, duo facit: primo, proponit modos in quadam forma
quibus idem attribuitur Deo; secundo, manifestat eos; ibi: et ipsum
et cetera. Attribuitur autem idem Deo secundum eius immutabilitatem,
prout in Psalm. 101 legitur: tu autem idem ipse es.
Immutabilitas autem Dei, primo quidem attenditur quantum ad hoc quod
non transmutatur secundum esse et non esse, sicut generabilia et
corruptibilia et ideo dicit quod Deus est idem aeternum, inquantum est
supersubstantialiter aeternus; sed quia quaedam habent quamdam
aeternitatem, inquantum non deficiunt penitus in non esse, in aliqua
alia convertibilia, ad hoc excludendum consequenter dicit:
inconversibile. Secundo, excludit motum localem per hoc quod dicit:
in seipso manens: Deus enim seipso continetur, ut loco sine loco.
Tertio, excludit motum alterationis et augmenti et diminutionis, cum
dicit quod semper habet secundum eamdem formam stare, quia scilicet non
mutatur de forma in formam, ut de albo in nigrum vel de quantitate in
quantitatem, ut de parvo in magnum; quia nihil in eo intenditur aut
remittitur: quod enim est alibi habet se quidem secundum idem, sed non
eodem modo, et cetera. Quarto, excludit motum qui est secundum
habitudinem ad res; et dicit quod ipse, inquantum est ex parte sui,
semper est eodem modo, omnibus praesens, sed quod omnia non semper
eodem modo se habeant ad ipsum, provenit ex variatione quae contingit
circa res. Deinde, cum dicit: et ipsum et cetera, exponit ea quae
summarie tetigerat; et primo, hoc quod dixerat: in seipso manens; et
excludit ea per quae posset impediri mansio alicuius in aliquo; quae
quidem sunt quinque: primo enim unumquodque manet in loco qui convenit
ei per se et secundum suam naturam, facile autem removetur a loco qui
convenit ei per accidens; et quantum ad hoc dicit quod Deus collocatur
in seipso secundum seipsum, idest per se et non per accidens.
Secundo, aliquid manet ubi firmatur, unde aliqua affiguntur clavis ut
permaneant; et hoc est quod subdit: firme; firmatus est enim in
seipso, secundum infinitatem suae virtutis. Tertio, contingit quod
aliquid firmatum in aliquo, non potest manere in ipso, quia accidit
corruptio aut putrefactio eius quod firmabat, sicut lapides non manent
in pariete, corrupto coemento; et ad hoc excludendum a Deo, subdit:
et incontaminate. Quarto, prohibetur aliquid manere quia non est
optime collocatum, sed potest ad melius perduci; et ad hoc
excludendum, dicit: in optimis finibus, idest summitatibus.
Quinto, prohibetur aliquid permanere propter diversitatem eorum quae
ad institutionem rei concurrunt, quorum unum trahit huc et aliud
illuc; et quantum ad hoc dicit: abundantis identitatis, quia in Deo
est perfectissima identitas, omnem diversitatem excludens. Deinde,
cum dicit: intransmutabile et cetera, exponit quod dixerat: semper
secundum eadem et eodem modo habens; et primo, quantum ad
alterationem; et dicit quod est intransmutabile, inquantum non potest
variari secundum magis et minus; et in oppositum cadere non valens,
inquantum non mutatur de forma in formam oppositam. Deinde, exponit
dictorum causam: quod enim aliquid non transmutetur vel non cadat in
contrarium, una causa potest esse quia habet fortem virtutem activam ad
resistendum, ut patet in igne, et quantum ad hoc dicit: forte. Alia
causa potest esse quia non habet in seipso mutabilitatis principium; et
quantum ad hoc dicit: invariabile. Hoc autem principium
variabilitatis est quandoque quidem ex permixtione extranei; et ad hoc
excludendum, dicit: mundum vel purum, secundum aliam translationem:
purum vel mundum dicitur quod est extraneo naevo impermixtum.
Quandoque vero principium variabilitatis est potentia materiae in eo
quod variatur, propter quam ab agente reducitur in aliam
dispositionem; et ad hoc excludendum dicit: immateriale. Quandoque
vero variabilitatis principium est compositio alicuius rei ex diversis,
sicut corpora mixta variabilia sunt, non solum quia sunt materialia,
sed etiam quia sunt ex contrariis composita; et ad hoc excludendum
dicit: simplicissimum. Quandoque vero variationis ratio est
indigentia eius quod variatur: quod enim est imperfectum naturaliter
tendit in perfectionem suam; et ad hoc excludendum, dicit: non
indigens. Deinde, ad excludendum motum augmenti, subdit: non
augmentabile; ad excludendum vero motum decrementi, subdit: non
minorabile; ad excludendum vero transmutationem generationis,
subiungit: ingenitum, idest non-generatum. Quandoque autem dicitur
aliquid non generatum, quia nondum accepit esse per generationem,
sicut ea quae in futuro generabuntur; ad illud modum excludendum,
subdit: non sicut nondum genitum. Quandoque autem dicitur aliquid non
generatum, quia eius generatio est incepta, sed nondum consummata; et
ad hoc excludendum dicit: aut imperfectum. Quandoque autem dicitur
aliquid non generatum, non simpliciter, sed secundum quid, sicut si
dicamus istum hominem non esse generatum ab isto vel si dicamus hoc non
esse generatum hominem, sed esse generatum animal; et ad hoc
excludendum dicit: aut non sicut factum ab hoc, idest ab aliquo
determinato generante aut istud, quantum ad certum generationis
terminum. Quandoque autem dicitur non generatum aut non factum, quod
impossibile est esse, ut hominem esse asinum; et ad hoc excludendum,
subdit: neque sicut nusquam, idest nullo loco vel numquam, idest
nullo tempore et nullo modo existens. Deinde, qualiter de Deo
dicatur ingenitum per oppositum ad praemissa, subdit dicens quod Deus
dicitur ingenitum sicut omne, idest quia ipse quodammodo est omnia,
inquantum omnia in ipso praeexistunt; et ideo, hoc opponitur ei quod
dixerat: neque sicut nusquam nullo modo existens. Dicitur etiam
ingenitum, non secundum quid, sed absolute, contra hoc quod dixerat:
aut sicut ab hoc aut istud non factum. Dicitur etiam ingenitum non
sicut nondum genitus, sed sicut semper existens. Dicitur etiam
ingenitum non sicut imperfectum, sed sicut per se perfectum existens.
Sic ergo ostendit differentiam Dei ad ea quae non dicuntur generata.
Unde consequenter ostendit differentiam Dei ad ea quae dicuntur
generata: omnis enim generatio est transmutatio ex hoc toto in hoc
totum, ex quo sequitur quod non sit semper idem; et ad hoc excludendum
dicit: et idem existens. Quod autem res generata non sit semper
idem, ex duobus contingit: primo quidem, quia determinatur ad esse
specificum non per seipsum totum, sed per aliquam sui partem, scilicet
per formam et propter hoc corrumpitur et generatur secundum quod una
forma separatur a materia et advenit altera; quod autem est forma
tantum determinatur secundum seipsum totum ad suum esse specificum.
Secundo, quia res generata determinatur ad suum esse non a seipsa sed
ab actione generantis; et ideo ad hoc excludendum a Deo, dicit quod
Deus existit idem sicut determinatum ad hoc quod uniformiter se habeat
et secundum formam identitatis, non secundum aliud aut ab alio, sed
secundum seipsum et a seipso. Deinde, cum dicit: et idem et cetera,
ostendit, quomodo per Deum alia identitatem habent; et hoc
dupliciter: uno modo, secundum quod tribuit identitatem rebus, in
propria natura existentibus; et dicit quod hoc idem quod est Deus,
supersplendet omnibus ad hoc quod participent suam identitatem,
secundum uniuscuiusque convenientiam: alicui enim dat quod sit idem
simpliciter; et his quae sunt secundum se diversa, dat identitatem
ordinis, secundum quod alia aliis coordinat. Alio modo, secundum
quod res, quae in propriis naturis sunt diversae, sunt idem prout sunt
in Deo; et quantum ad hoc, dicit quod hoc est propter abundantiam
suae identitatis et propter hoc quod ipse est omnis identitatis causa.
Et contraria praehabet in seipso non diversimode, sed eodem modo,
sicut diversi effectus sunt uniformiter in eo quod est una et singularis
per excessum causa totius identitatis. Deinde, cum dicit: alterum
autem et cetera, ostendit quomodo alterum attribuatur Deo et ponit
duos modos, quorum primus est quod alterum attribuitur Deo inquantum
adest omnibus, sicut participantibus ipsum per quamdam similitudinem
secundum perfectiones quas per eius providentiam recipiunt quia,
propter salutem et bonum omnium, fit omnia in omnibus, inquantum
scilicet nulla perfectio est in rebus quae non sit aliqua Dei
similitudo ita ut dici possit semper, per suae similitudinis
participationem, in sapientibus sapientia; in iustis, iustitia; in
viventibus, vita; et in potentibus, virtus; et sic de aliis. Et ne
aliquis male intelligeret quod Deus sit omnia in omnibus, excludit a
Deo modos quibus una creatura fit in alia. Quod quidem contingit
dupliciter: uno modo, per transmutationem eius quod in alio fieri
dicitur, sicut ignis fit in corpore mixto per hoc quod in corpus
convertitur; unde ad hoc excludendum, dicit: manens in seipso. Alio
modo aliquid fit in altero per hoc quod sua actione transmutat illud in
sui similitudinem, sicut ignis generans sibi formam secundum sui
similitudinem, fit quodammodo in igne generato; et hoc, aliquo modo,
accedit ad modum quo dixerat Deum in rebus fieri, sed multipliciter
deficit: primo quidem, quia ea quae in rebus naturalibus generant sibi
similia, non semper eadem manent et ideo, ut conservent se, secundum
similitudinem speciei, similia sibi generant; et ad hoc excludendum
dicit: et propria identitate. Secundo, quia actio agentis qua facit
sibi simile, est aliquid egrediens ab agente in patiens quod in Deo
locum non habet, quia eius actio est eius substantia; unde ad hoc
excludendum dicit: et inegressibiliter. Tertio, quia agens creatum
facit se in diversis, secundum diversas operationes quod Deo non
convenit; et ideo subdit: secundum operationem unam. Quarto, quia
actio agentis facientis sibi simile non est continua, et sempiterna,
sicut actio Dei; et ideo dicit: et impausabilem. Quinto, quia
agens naturale simul et patitur et movetur; et ad hoc excludendum a
Deo, subdit: stans. Sexto, quia virtus agentis naturaliter in sua
actione debilitatur propter hoc quod simul patitur; et ad hoc
excludendum dicit quod Deus indeclinabili virtute donat seipsum per
quamdam sui participationem ad deificationem conversorum, idest ut
assimilet sibi ea quae ad se convertit. Deinde, cum dicit: et
alteritatem et cetera, ponit secundum modum quo alterum attribuitur
Deo; et primo, ponit istum modum; secundo, ostendit eum ad
propositam intentionem non pertinere; ibi: sed ne lateamus et cetera.
Dicit ergo primo quod Deo etiam attribuitur alteritas diversarum
figurarum, secundum multiplices visiones prophetarum, in quibus
aliquando visus est ut leo, aliquando ut agnus, aliquando ut homo;
quae quidem diversimode signant. Alia quidem signant praeter ea quae
in superficie apparent; et hoc manifestat per exemplum in anima: si
enim aliquis vellet describere animam ad modum corporis, quamvis ipsa
sit simplex, aliter quam in corpore intelligeremus in ipsa, partes
corporeas attributas simplicitati. Nam per caput intelligeremus mentem
quae praesidet omnibus partibus animae, sicut caput omnibus partibus
corporis; per collum autem opinionem, quae medio modo se habet inter
rationem scientem veritatem et inter irrationabiles partes animae,
scientia veritatis carentes; per pectus autem intelligeremus furorem,
idest irascibilem propter pectoris fortitudinem; per ventrem autem
concupiscibilem, propter ventris mollitiem vel quia concupiscentia
deservit ventri, sicut et irascibilis habet sedem in corde quod est in
pectore; sed per crura et pedes diceremus significari naturales vires
animae nutritivae, per quas sustentatur vita. Et ita uteretur
nominibus partium corporalium, quasi quibusdam signis potentiarum
animae, secundum similitudinem quamdam. Unde multo magis diversitatem
formarum et figurarum in Deo, qui est super omnia, oportet purgari a
corporalibus phantasiis, per sanctas expositiones Deo convenientes et
mysticas, quia scilicet accipiunt occultum ex manifesto. Unde est
quod si aliquis Deo, qui est impalpabilis et infigurabilis, velit
attribuere tres dimensiones corporum, sicut apostolus facit ad Ephes.
3, dicendum erit quod latitudo Dei nihil est aliud quam processus
divinae providentiae, qui omnibus superfertur, quasi continens omnia;
longitudo autem Dei, dicetur virtus quae super tota extenditur,
penetrans omnia a summo usque ad imum; profunditas autem Dei dicetur
occulta et ignorata Dei essentia, quae est incomprehensibilis omnibus
existentibus. Deinde, cum dicit: sed ne lateamus et cetera,
ostendit praedictam varietatem ad propositum non pertinere; et dicit
quod non debemus nos ipsos decipere exponendo Dei nominationes quae
sunt secundum formas et figuras, quia per hoc commisceremus istam
doctrinam symbolicae theologiae, ad quam pertinet exponere corporales
Dei-Nominationes, quae accipiuntur per signa sensibilia. Sed ad
praesens propositum pertinet ut alteritatem Deo attributam non
suspicemur esse aliquam variationem Dei qui habet supereminentem et
inconversibilem, idest intransmutabilem identitatem, sed per hoc
intelligamus formationem, secundum quam multiplices formas attribuit et
tamen omnia in unum ordinem reducit et e converso uniformitatem multorum
processuum divinae fecunditatis ad omnia; quae pertinent ad primum
alteritatis modum, supra assignatum.
|
|