|
Postquam Dionysius determinavit de eodem et diverso, hic determinat
de simili et dissimili; et primo de simili; secundo de dissimili;
ibi: et quid et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit
quomodo similitudo attribuitur Deo; secundo, quod Deus est
similitudinis causa; ibi: omnibus et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, attribuit Deo similitudinem, secundum quod ipse
dicitur sibi similis; secundo, per comparationem ad alia; ibi:
theologi et cetera. Dicit ergo primo quod si quis velit dicere quod
Deus sit similis sibi ipsi, talis expositio divinae similitudinis non
est improbanda. Excludit autem duo a Deo per quae aliquid potest esse
sibi dissimile: uno modo, quia non semper manet idem, sed mutatur de
forma in formam aut de dispositione in dispositionem. Secundo, potest
dici aliquid sibi dissimile, quia est compositum ex contrariis vel ex
dissimilibus partibus. Et ad hoc excludendum, dicit: totum per totum
Deum sibi similem. Et quia totum consuevit dici quod in partes
dividitur vel subiectivas sicut totum universale vel integrales sicut
totum integrale, ideo ad excludendum rationem totius universalis,
dicit: singulariter; ad excludendum vero rationem totius integralis,
dicit: indivisibiliter. Deinde, cum dicit: theologi autem et
cetera, agit de similitudine Dei per comparationem ad alia et dicit
quod divinorum tractatores Deum qui super omnia existit, secundum quod
in suo esse consideratur, nulli rei dicunt esse similem, sed dicunt
quod ipse dat similitudinem suam rebus quae convertuntur, idest
accedunt ad ipsum secundum quamdam imitationem possibilem secundum eorum
virtutem; non ita quod perfecte ipsum imitari possint, quia ipse est
supra omnem diffinitionem et distinctionem, idest supra terminos
cuiuscumque naturae et supra omnem rationem, idest supra omnem
apprehensionem. Et virtus huius similitudinis ad Deum quae a Deo
rebus donatur in hoc apparet, quod omnia quae proveniunt a Deo, sicut
effectus a causa, convertuntur per desiderium ad ipsum, sicut ad
propriam causam; quod non esset, nisi omnia haberent aliquam
similitudinem ad Deum: unumquodque enim amat et desiderat simile
sibi. Quia ergo omnia convertuntur per desiderium in Deum,
conveniens est dicere quod omnia sunt similia Deo, non secundum
aequalitatem, sed per quamdam assimilationem et participationem ex qua
ratio imaginis sumitur. Et quod talis sit similitudo rerum ad Deum,
ex hoc apparet quia non dicimus esse Deum similem aliis rebus, sicut
neque homo dicitur esse similis suae imagini: in his enim quae sunt
unius ordinis potest dici quod aliqua mutuo sunt sibi invicem similia,
ita quod similitudo ad alterutrum convertatur, ita quod dicamus hoc
esse simile illi et illud isti: ambo enim possunt dici invicem
similia, propter hoc quod similia dicuntur, secundum quod participant
unam formam, quae praeexistit in causa communi, ad quam utrumque
coordinatorum habet similem habitudinem. Sed in causis et causatis non
debet recipi conversio similitudinis: causatum enim et quod deducitur
ex alio, non potest dici simile causae a qua deducitur, sicut nec
imago homini; et hoc ideo quia causa non dependet ab effectu, ut solum
isti vel illi suam similitudinem donet, sed effectus dependet a causa,
a qua sola participat similitudinis rationem. Et haec dependentia
designatur cum dicitur effectus esse in sua causa. Cum vero dicitur
quod coordinata sunt sibi invicem similia, designatur dependentia
utriusque ad unam causam. Sic igitur patet quod Deus, qui est omnium
causa, non potest dici aliis similis, sed alia ei similia esse
dicuntur. Deinde, cum dicit: omnibus autem et cetera, ostendit
quomodo Deus est causa similitudinis rebus; et dicit quod omnia
quaecumque participant similitudinem, hoc habent a Deo sicut a causa,
quod similia sunt: similia enim dicuntur aliqua secundum quod
conveniunt in aliqua forma; omnis autem forma est a Deo. Et non
solum est causa similium, sed etiam est causa ipsius similitudinis,
sicut et supra dictum est, quod non solum est causa viventium, sed
etiam ipsius vitae. Et quidquid dicitur simile in quibuscumque rebus
creatis, dicitur simile quodam vestigio, idest quadam repraesentatione
divinae similitudinis, ex qua perficitur non solum similitudo, sed
etiam omnis unitio quae est in rebus. Deinde, cum dicit: et quid
oportet et cetera, determinat de dissimili; et dicit quod ideo oportet
de hoc amplius dicere quod Deus non est similis rebus, sed magis
similitudinis causa, quia sacra doctrina praedicat illum esse
dissimilem et non eiusdem ordinis cum aliis, quia ipse est ab omnibus
diversus, ut patet Esa. 40: cui similem fecisti Deum? Et, quod
magis videtur inopinabile, nihil dicunt esse simile Deo, secundum
Psalm. 70: Deus, quis similis tibi? Et iterum Psalm. 85:
non est similis tui in diis, domine. Et tamen hoc non est contrarium
ei quod supra dictum est de assimilatione totorum ad Deum: eadem enim
possunt dici Deo similia et dissimilia; similia quidem, secundum quod
imitantur Deum qui non est perfecte imitabilis a creatura, secundum
quod convenit ei, idest inquantum possibile est creaturae; dissimilia
autem, secundum quod causata minus perfectionis habent quam causa. Ne
tamen aliquis intelligeret, per hoc quod dicitur minus, aliquam
proportionem, sicut contingit in rebus quae sunt unius generis quorum
unum est altero perfectius, subiungit quod creaturae deficiunt a Deo,
non secundum aliquam determinatam mensuram, sed infinite et
incomparabiliter; et pro tanto, dicuntur ei dissimilia.
|
|