|
Postquam determinavit Dionysius de simili et dissimili, hic
determinat de divina statione et sessione et motu; et primo, de
statione et sessione; secundo, de motu; ibi: quid autem et cetera.
Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo sessio aut statio
attribuatur Deo; secundo, determinat causalitatem divinae stationis
aut sessionis; ibi: et hoc supersubstantialiter et cetera. Attribuit
autem Deo stationem et sessionem, tripliciter: primo quidem, quantum
ad hoc quod ipse in se existit; et hoc est quod dicit quod de divina
statione et sessione, per quae immobilitas quaedam designatur, nihil
aliud dicere possumus, praeter hoc quod ipse non stat aut sedet tamquam
sustentatus in aliquo altero sicut nos, sed in seipso manet: non
quidem mobiliter, sicut homo sedet in sede a qua potest removeri,
neque secundum aliquam diversitatem sui a se sicut differt homo a loco
in quo sedet aut stat, sed secundum immobilem identitatem; neque
iterum communi modo, sicut quaelibet res quodammodo est in seipsa,
inquantum continetur infra terminos suae naturae, sed singulariter est
simplex in seipso. Sic enim sibi ipsi innititur quod a nullo alio
dependet et est fixus et omnibus supercollocatus. Secundo, attribuit
Deo stationem et sessionem, quantum ad operationem; et hoc est quod
dicit, quod Deus operatur semper secundum eamdem sapientiam, virtutem
et bonitatem et huiusmodi; et circa idem, quantum ad obiectum suae
operationis: quia semper eius operatio est circa seipsum, inquantum
intelligendo et amando se, omnia operatur; et eodem modo secundum
modum operationum prout operatur ad operationem: non enim debilitatur
aut fortificatur in agendo. Tertio, attribuit Deo stationem et
sessionem per remotionem omnis passionis vel transmutationis ab ipso;
et dicit quod statio aut sessio attribuitur Deo, et secundum quod non
habet ex seipso aliquam causam suae transmutationis et secundum quod non
potest ab aliquo exteriori moveri in contrarium, sed totaliter est
immobilis. Deinde, cum dicit: et hoc supersubstantialiter et
cetera, agit de causalitate divinae stationis et sessionis; et dicit
quod ea quae praedicta sunt, attribuuntur Deo supersubstantialiter:
quia ipse est causa omnis stationis et sessionis quae in rebus creatis
invenitur, inquantum est super omnem sessionem et stationem et omnia
stabiliuntur in ipso Deo qui custodit ea, ne commoveantur a statione
vel permanentia in propriis bonis. Deinde, cum dicit: quid autem et
cetera, determinat de motu divino; et primo, ostendit quomodo motus
attribuitur Deo; secundo, quomodo attribuantur Deo differentiae
motus; ibi: et rectum et cetera. Dicit ergo primo quod quando sacrae
Scripturae doctores dicunt Deum, qui est immobilis, moveri et ad
omnia procedere, intelligendum est sicut decet Deum. Religiose enim
et secundum rectam fidem aestimandum est quod Deus moveatur, non sicut
ea quae ab aliis portantur aut quocumque modo per se mutantur vel per
alterationem, qua aliquid mutatur de qualitate in qualitatem aut
secundum motum modalem quo aliquid movetur de uno modo manendi in
alterum, sicut de minus albo in magis album vel de minori quantitate in
maiorem; aut secundum motum localem, ut rectum vel circularem vel
obliquum ex duobus compositum; neque etiam secundum motum
intelligibilem, secundum quod intellectus creatus mutatur de una
conceptione intelligibili in aliam; neque etiam secundum motum
animalem, secundum quod animal mutatur de una apprehensione in aliam
vel de una affectione in aliam; neque etiam secundum motum naturalem,
secundum quod aliquid transmutatur de una natura in aliam; sed dicitur
Deus moveri, inquantum omnia ducit ad hoc quod sint et inquantum
continet omnia in suo esse; et non solum agit ad substantiam et in ea
continet res, sed inquantum universaliter omnia providet, dans rebus
et vitam et sapientiam et virtutem et alia huiusmodi et in eis
conservat. Ex istis autem effectibus dicitur Deus moveri, duplici
ratione: prima quidem quia ipse, providendo omnibus, adest omnibus
quodam circuitu qui mensurari non potest, omnia concludendo; cum enim
ipse sit mensura omnium a nullo mensuratur. Sic, dum circa diversa
suam praesentiam exhibet, quaedam similitudo motus in eo apparet: nos
enim diversis adesse non possumus, nisi moveamur. Alia ratione,
propter praedictos effectus dicitur moveri, inquantum operationes et
processiones donorum, quae ex sua providentia rebus confert, ad omnia
existentia perveniunt. Et sic quadam similitudine motus in Deo
apparet, dum primo consideratur essentia aut sapientia aut aliquid
huiusmodi in Deo sicut in summo rerum vertice et deinde derivatur,
quasi per quemdam defluxum, ad alias res. Et non solum theologi motum
Deo attribuunt, sed et nobis permittitur ut decenter laudemus motum
Dei immobilis. Deinde, cum dicit: et rectum et cetera, ostendit
quomodo Deo attribuuntur differentiae motus. Et quia illud quod in
recto movetur, movetur uniformiter a quodam principio usque ad finem,
dicit quod rectum motum intelligere convenit in Deo, secundum quod
operationes ipsius procedunt indeclinabiliter et inflexibiliter: eius
enim operatio non curvatur, sed semper in directum procedit, secundum
Dei dispositionem. Possumus et per rectum motum intelligere
productionem rerum omnium ab ipso: sic enim eius causalis operatio
procedit per omnia media in directum usque ad ultimum. Obliquus autem
motus ex diversis componitur; et sic motus obliquus Deo attribuitur,
inquantum in eius operatione simul intelligitur et processus et statio:
processus quidem, quantum ad rerum productionem, statio autem quantum
ad invariabilitatem divinae operationis. Sic igitur, quia processus
Dei non est sine stabilitate, dicitur processus stabilis; quia vero
statio Dei non est sine rerum productione, dicit statum generativum.
In motu autem circulari, tria est considerare: primo quidem, quod
quodlibet punctum signatum in circulo, est idem et principium et
finis. Secundo, quod in ipsa linea circulari est considerare concavum
et convexum; et ex parte quidem concavitatis continet alia; ex parte
vero convexi contineri ab aliis potest. Tertio, quod id quod
circulariter movetur, redit suo circulari motu ad primum a quo incipit
moveri. Sic ergo dicitur secundum circulum moveri, inquantum in se
continet omnem identitatem et omnia media et omnia maxima, in quo
tangit proprietatem primam; et inquantum continet circumdantia quod
pertinet ad rationem concavitatis et circumdata, quod pertinet ad
rationem convexitatis, in quo tangit secundam proprietatem; et
inquantum continet conversionem ad ipsum, sicut ad finem, eorum quae
processerunt ab ipso, sicut a principio, in quo tangit tertiam
proprietatem. Deinde, cum dicit: si autem et cetera, determinat de
aequalitate: supra enim, de inaequalitate determinaverat prout est
effectus iustitiae quae potest inaequalitatem vel excludere vel
causare; nunc vero determinat de aequalitate secundum se; et circa hoc
tria facit: primo, ostendit qualiter aequalitas Deo attribuitur,
sicut cui convenit aequalitas; secundo, qualiter attribuitur ei, ut
causae; ibi: et sicut et cetera; tertio, qualiter attribuitur ei,
ut omnem aequalitatem praehabenti; ibi: et secundum hoc et cetera.
Dicit ergo primo quod si quis in sacra Scriptura velit in nomine
aequalitatis accipere nominationem divinae identitatis aut divinae
iustitiae, poterit hoc convenienter facere: aequalitas enim est unitas
quantitatis. Si ergo ista unitas attribuatur Deo secundum seipsum,
dicetur Deus esse aequalis ratione unitatis divinae, quae attenditur
et secundum eius simplicitatem, quia non est compositus ex multis et
secundum immobilitatem, quia semper eodem modo se habet; et hoc est
quod dicit: dicendum est Deum esse aequalem, (...) sicut
simplicem et indeclinabilem. Si vero consideratur divina unitas per
comparationem ad effectus circa quos uniformiter operatur, quantum est
ex parte sui, sic aequalitas ei attribuitur, inquantum procedit
diffundendo effectus ad omnia aequaliter et per omnia: ad omnia dicit,
quantum ad hoc quod omnia recipiunt influentiam divinae operationis;
per omnia vero dicit, inquantum divina operatio transit per totam rem a
principio usque ad finem et iterum inquantum per unam rem transit ad
aliam, dum utitur una re tamquam in alia agente. Sic igitur, unitas
simplicitatis et immobilitatis pertinet ad rationem identitatis
divinae; unitas autem operationis in effectus pertinet ad rationem
iustitiae, et ideo dixerat quod in aequalitate intelligitur Dei
nominatio et eiusdem et iustitiae. Deinde, cum dicit: et sicut et
cetera, ostendit quomodo attribuitur aequalitas Deo sicut causae; et
dicit quod dicimus Deum esse aequalem sicut substantificatorem, idest
causam ipsius per se aequalitatis, idest ipsius aequalitatis in
abstracto consideratae, secundum quam quidem aequalitatem, in rebus
causatis Deus res facit aequales dupliciter: primo quidem quantum ad
actiones et passiones sive communicationes et receptiones; et hoc est
quod dicit quod Deus secundum aequalitatem causatam, aequaliter
operatur in omnibus et similiter per omnia illorum invicem
ambulationem, dum scilicet actio divina pertransit in omnia et operatur
aequalem participationem suscipientium, inquantum scilicet unumquodque
passivum suscipit effectum agentis. Sed non intelligenda est
similitudo et aequalitas ambulationis et susceptionis praedictae
secundum aequalitatem quantitatis, quia una res est magis receptiva
quam alia, sed secundum aequalitatem proportionis, quia unumquodque
proportionaliter agit aut patitur secundum modum suum; et hoc est quod
dicit: secundum singulorum opportunitatem. Alio modo, aequalitas
potest considerari in rebus secundum ea quae rebus insunt, sicut
formae, quantitates, qualitates et alia huiusmodi; et quantum ad hoc
dicit quod Deus operatur aequalem donationem distributam ad omnia.
Quod iterum non est intelligendum de aequalitate quantitatis, quia non
omnia alba habent aequalem albedinem neque omnia magna aequalem
magnitudinem, sed est intelligendum de aequalitate proportionis, quia
unumquodque habet de donis divinis secundum aequalem proportionem; et
hoc est quod dicit: secundum dignitatem. Deinde, cum dicit: et
secundum et cetera, ostendit quomodo aequalitas attribuitur Deo,
secundum quod praehabet omnem aequalitatem; et dicit quod dicimus Deum
esse aequalem, secundum quod praeaccepit in se omnem aequalitatem,
scilicet intelligibilem et intellectualem quantum ad Angelos, qui
dicuntur intelligibiles secundum quod intelliguntur et intellectuales
secundum quod intelligunt; rationalem quantum ad homines; sensibilem,
quantum ad animalia; substantialem quantum ad omnia quae quocumque modo
sunt; naturalem, quantum ad ea quae naturaliter fiunt; voluntariam,
quantum ad ea quae fiunt a proposito. Hanc, inquit, omnem
aequalitatem praeaccepit Deus et in seipso, non ut haberet eo modo quo
est in singulis, sed segregate, idest singulari modo prae aliis;
neque secundum aliquam diversitatem, sicut in creaturis differt
aequalitas intelligibilis a rationali, sed unitive, idest secundum
aliquod unum, scilicet secundum virtutem, quae est effectiva omnis
aequalitatis, quae etiam est existens super omnia: omnes enim effectus
praeexistunt virtualiter in sua causa, secundum eius virtutem.
|
|