|
Recepi litteras vestras cum quibusdam casibus super quibus electi
Capuani et meam sententiam petebatis. Super quibus collatione habita
cum eodem Capuano electo et postmodum cum domino Hugone cardinali,
duxi ad primum casum taliter respondendum: quod - supposito quod illa
consuetudo de dilatione solutionis usque ad spatium trium mensium,
sicut proponitur, sit ad commune bonum mercatorum, scilicet pro
expediendis mercationibus, et non in fraudem usurarum introducta -
videtur esse distinguendum. Quia aut vendit venditor suas mercationes
ad terminum praedictum ultra quantitatem iusti pretii propter
expectationem, aut secundum iusti pretii quantitatem. Si primo modo,
non est dubium usurarium esse contractum, cum expectatio temporis sub
pretio cadat. Nec potest esse excusatio si secundus venditor sit primi
minister, cum ob nullam causam liceat pro termino expectationis
pecuniae pretium augeri. Si autem secundo modo, non est usura. Nec
obstat si pro minori pretio daret si statim pecunia solveretur. Quod
per simile potest in aliis debitis videri; quia si alicui debeatur
aliquid ad certum terminum, quandocumque de eo quod est sibi debitum
dimitteret si sibi citius solveretur, in quo casu constat eum cui
debetur ab usurae peccato omnino esse immunem. Licet enim plus
accipere de debito propter temporis dilationem usuram sapiat, minus
tamen accipere ut sibi citius solvatur usuram non sapit, maxime ex
parte eius qui minus recipit, quamvis ex parte eius qui minus dat ut
citius solvat, videatur esse aliquis modus usurae cum spatium temporis
vendat. Unde etiam in casu proposito plus esset de usura timendum
emptori qui ubi ante tres menses solvat, minus iusta extimatione pannos
emit, quam venditori qui minus accipit ut citius ei solvatur.
|
|