|
In tertio casu similiter dicendum videtur. Quia si illi qui pecuniam
mutuo cum usuris accipiunt, illam usuram recuperare volunt plus
vendendo pannos quam valeant propter expectationem praedictam, non est
dubium esse usuram cum manifeste tempus vendatur. Nec excusantur ex
hoc quod volunt se conservare indemnes, quia nullus debet se conservare
indemnem mortaliter peccando. Et licet expensas alias licite factas,
puta in portatione pannorum, possint licite recuperare de eorum
venditione, non tamen possunt recuperare usuras quas dederunt, cum
haec fuerit iniusta datio; et praesertim cum dando usuras peccaverint
tanquam occasionem peccandi usurariis praebentes, cum necessitas quae
ponitur - ut scilicet honorabilius vivant et maiores mercationes
faciant - non sit talis necessitas quae sufficiat ad excusandum
peccatum praedictum. Patet enim a simili quia non posset quis in
venditione pannorum recuperare expensas quas incaute et imprudenter
fecisset.
|
|