|
Quia parvus error in
principio magnus est in fine, secundum philosophum in I caeli et
mundi, ens autem et essentia sunt quae primo intellectu concipiuntur,
ut dicit Avicenna in principio suae metaphysicae, ideo ne ex eorum
ignorantia errare contingat, ad horum difficultatem aperiendam dicendum
est quid nomine essentiae et entis significetur et quomodo in diversis
inveniatur et quomodo se habeat ad intentiones logicas, scilicet
genus, speciem et differentiam. Quia vero ex compositis simplicium
cognitionem accipere debemus et ex posterioribus in priora devenire,
ut, a facilioribus incipientes, convenientior fiat disciplina, ideo
ex significatione entis ad significationem essentiae procedendum est.
|
|