|
Sciendum est igitur
quod, sicut in V metaphysicae philosophus dicit, ens per se dicitur
dupliciter, uno modo quod dividitur per decem genera, alio modo quod
significat propositionum veritatem. Horum autem differentia est quia
secundo modo potest dici ens omne illud, de quo affirmativa propositio
formari potest, etiam si illud in re nihil ponat. Per quem modum
privationes et negationes entia dicuntur; dicimus enim quod affirmatio
est opposita negationi et quod caecitas est in oculo. Sed primo modo
non potest dici ens nisi quod aliquid in re ponit. Unde primo modo
caecitas et huiusmodi non sunt entia. Nomen igitur essentiae non
sumitur ab ente secundo modo dicto, aliqua enim hoc modo dicuntur
entia, quae essentiam non habent, ut patet in privationibus; sed
sumitur essentia ab ente primo modo dicto. Unde Commentator in eodem
loco dicit quod ens primo modo dictum est quod significat essentiam
rei. Et quia, ut dictum est, ens hoc modo dictum dividitur per decem
genera, oportet quod essentia significet aliquid commune omnibus
naturis, per quas diversa entia in diversis generibus et speciebus
collocantur, sicut humanitas est essentia hominis, et sic de aliis.
Et quia illud, per quod res constituitur in proprio genere vel
specie, est hoc quod significatur per diffinitionem indicantem quid est
res, inde est quod nomen essentiae a philosophis in nomen quiditatis
mutatur. Et hoc est quod philosophus frequenter nominat quod quid erat
esse, id est hoc per quod aliquid habet esse quid. Dicitur etiam
forma secundum quod per formam significatur certitudo uniuscuiusque
rei, ut dicit Avicenna in II metaphysicae suae. Hoc etiam alio
nomine natura dicitur accipiendo naturam secundum primum modum illorum
quattuor, quos Boethius in libro de duabus naturis assignat, secundum
scilicet quod natura dicitur omne illud quod intellectu quoquo modo capi
potest. Non enim res est intelligibilis nisi per diffinitionem et
essentiam suam. Et sic etiam philosophus dicit in V metaphysicae quod
omnis substantia est natura. Tamen nomen naturae hoc modo sumptae
videtur significare essentiam rei, secundum quod habet ordinem ad
propriam operationem rei, cum nulla res propria operatione
destituatur. Quiditatis vero nomen sumitur ex hoc, quod per
diffinitionem significatur. Sed essentia dicitur secundum quod per eam
et in ea ens habet esse. Sed quia ens absolute et per prius dicitur de
substantiis et per posterius et quasi secundum quid de accidentibus,
inde est quod essentia proprie et vere est in substantiis, sed in
accidentibus est quodammodo et secundum quid. Substantiarum vero
quaedam sunt simplices et quaedam compositae, et in utrisque est
essentia, sed in simplicibus veriori et nobiliori modo, secundum quod
etiam esse nobilius habent. Sunt enim causa eorum quae composita
sunt, ad minus substantia prima simplex, quae Deus est. Sed quia
illarum substantiarum essentiae sunt nobis magis occultae, ideo ab
essentiis substantiarum compositarum incipiendum est, ut a facilioribus
convenientior fiat disciplina. In substantiis igitur compositis forma
et materia nota est, ut in homine anima et corpus. Non autem potest
dici quod alterum eorum tantum essentia esse dicatur. Quod enim
materia sola non sit essentia rei planum est, quia res per essentiam
suam et cognoscibilis est et in specie ordinatur vel genere. Sed
materia neque cognitionis principium est, neque secundum eam aliquid ad
genus vel speciem determinatur, sed secundum id quod aliquid actu est.
Neque etiam forma tantum essentia substantiae compositae dici potest,
quamvis hoc quidam asserere conentur. Ex his enim quae dicta sunt
patet quod essentia est illud, quod per diffinitionem rei
significatur. Diffinitio autem substantiarum naturalium non tantum
formam continet, sed etiam materiam; aliter enim diffinitiones
naturales et mathematicae non differrent. Nec potest dici quod materia
in diffinitione substantiae naturalis ponatur sicut additum essentiae
eius vel ens extra essentiam eius, quia hic modus diffinitionis
proprius est accidentibus, quae perfectam essentiam non habent. Unde
oportet quod in diffinitione sua subiectum recipiant, quod est extra
genus eorum. Patet ergo quod essentia comprehendit materiam et
formam. Non autem potest dici quod essentia significet relationem,
quae est inter materiam et formam vel aliquid superadditum ipsis, quia
hoc de necessitate esset accidens et extraneum a re nec per eam res
cognosceretur, quae omnia essentiae conveniunt. Per formam enim,
quae est actus materiae, materia efficitur ens actu et hoc aliquid.
Unde illud quod superadvenit non dat esse actu simpliciter materiae,
sed esse actu tale, sicut etiam accidentia faciunt, ut albedo facit
actu album. Unde et quando talis forma acquiritur, non dicitur
generari simpliciter, sed secundum quid. Relinquitur ergo quod nomen
essentiae in substantiis compositis significat id quod ex materia et
forma compositum est. Et huic consonat verbum Boethii in commento
praedicamentorum, ubi dicit quod usia significat compositum. Usia
enim apud Graecos idem est quod essentia apud nos, ut ipsemet dicit in
libro de duabus naturis. Avicenna etiam dicit quod quiditas
substantiarum compositarum est ipsa compositio formae et materiae.
Commentator etiam dicit super VII metaphysicae: natura quam habent
species in rebus generabilibus est aliquod medium, id est compositum ex
materia et forma. Huic etiam ratio concordat, quia esse substantiae
compositae non est tantum formae nec tantum materiae, sed ipsius
compositi. Essentia autem est secundum quam res esse dicitur. Unde
oportet quod essentia, qua res denominatur ens, non tantum sit forma
neque tantum materia, sed utrumque, quamvis huiusmodi esse suo modo
sola forma sit causa. Sic enim in aliis videmus, quae ex pluribus
principiis constituuntur, quod res non denominatur ex altero illorum
principiorum tantum, sed ab eo, quod utrumque complectitur, ut patet
in saporibus, quia ex actione calidi digerentis humidum causatur
dulcedo, et quamvis hoc modo calor sit causa dulcedinis, non tamen
denominatur corpus dulce a calore, sed a sapore qui calidum et humidum
complectitur. Sed quia individuationis principium materia est, ex hoc
forte videtur sequi quod essentia, quae materiam in se complectitur
simul et formam, sit tantum particularis et non universalis. Ex quo
sequeretur quod universalia diffinitionem non haberent, si essentia est
id quod per diffinitionem significatur. Et ideo sciendum est quod
materia non quolibet modo accepta est individuationis principium, sed
solum materia signata. Et dico materiam signatam, quae sub
determinatis dimensionibus consideratur. Haec autem materia in
diffinitione hominis, in quantum est homo, non ponitur, sed poneretur
in diffinitione Socratis, si Socrates diffinitionem haberet. In
diffinitione autem hominis ponitur materia non signata; non enim in
diffinitione hominis ponitur hoc os et haec caro, sed os et caro
absolute, quae sunt materia hominis non signata. Sic ergo patet quod
essentia hominis et essentia Socratis non differunt nisi secundum
signatum et non signatum. Unde Commentator dicit super VII
metaphysicae: Socrates nihil aliud est quam animalitas et
rationalitas, quae sunt quiditas eius. Sic etiam essentia generis et
speciei secundum signatum et non signatum differunt, quamvis alius
modus designationis sit utrobique, quia designatio individui respectu
speciei est per materiam determinatam dimensionibus, designatio autem
speciei respectu generis est per differentiam constitutivam, quae ex
forma rei sumitur. Haec autem determinatio vel designatio, quae est
in specie respectu generis, non est per aliquid in essentia speciei
exsistens, quod nullo modo in essentia generis sit, immo quicquid est
in specie, est etiam in genere ut non determinatum. Si enim animal
non esset totum quod est homo, sed pars eius, non praedicaretur de
eo, cum nulla pars integralis de suo toto praedicetur. Hoc autem
quomodo contingat videri poterit, si inspiciatur qualiter differt
corpus secundum quod ponitur pars animalis et secundum quod ponitur
genus. Non enim potest eo modo esse genus, quo est pars integralis.
Hoc igitur nomen quod est corpus multipliciter accipi potest. Corpus
enim, secundum quod est in genere substantiae, dicitur ex eo quod
habet talem naturam, ut in eo possint designari tres dimensiones;
ipsae enim tres dimensiones designatae sunt corpus, quod est in genere
quantitatis. Contingit autem in rebus, ut quod habet unam
perfectionem ad ulteriorem etiam perfectionem pertingat, sicut patet in
homine, qui et naturam sensitivam habet et ulterius intellectivam.
Similiter etiam et super hanc perfectionem, quae est habere talem
formam, ut in ea possint tres dimensiones designari, potest alia
perfectio adiungi, ut vita vel aliquid huiusmodi. Potest ergo hoc
nomen corpus significare rem quandam, quae habet talem formam, ex qua
sequitur in ipsa designabilitas trium dimensionum cum praecisione, ut
scilicet ex illa forma nulla ulterior perfectio sequatur; sed si quid
aliud superadditur, sit praeter significationem corporis sic dicti.
Et hoc modo corpus erit integralis et materialis pars animalis, quia
sic anima erit praeter id quod significatum est nomine corporis et erit
superveniens ipsi corpori, ita quod ex ipsis duobus, scilicet anima et
corpore, sicut ex partibus constituetur animal. Potest etiam hoc
nomen corpus hoc modo accipi, ut significet rem quandam, quae habet
talem formam, ex qua tres dimensiones possunt in ea designari,
quaecumque forma sit illa, sive ex ea possit provenire aliqua ulterior
perfectio sive non. Et hoc modo corpus erit genus animalis, quia in
animali nihil est accipere quod non implicite in corpore continetur.
Non enim anima est alia forma ab illa, per quam in re illa poterant
designari tres dimensiones; et ideo, cum dicebatur quod corpus est
quod habet talem formam, ex qua possunt designari tres dimensiones in
eo, intelligebatur: quaecumque forma esset, sive animalitas sive
lapideitas sive quaecumque alia. Et sic forma animalis implicite in
forma corporis continetur, prout corpus est genus eius. Et talis est
etiam habitudo animalis ad hominem. Si enim animal nominaret tantum
rem quandam, quae habet talem perfectionem, ut possit sentire et
moveri per principium in ipso existens cum praecisione alterius
perfectionis, tunc quaecumque alia perfectio ulterior superveniret,
haberet se ad animal per modum partis et non sicut implicite contenta in
ratione animalis, et sic animal non esset genus; sed est genus
secundum quod significat rem quandam, ex cuius forma potest provenire
sensus et motus, quaecumque sit illa forma, sive sit anima sensibilis
tantum sive sensibilis et rationalis simul. Sic ergo genus significat
indeterminate totum id quod est in specie, non enim significat tantum
materiam; similiter etiam differentia significat totum et non
significat tantum formam; et etiam diffinitio significat totum, et
etiam species. Sed tamen diversimode, quia genus significat totum ut
quaedam denominatio determinans id quod est materiale in re sine
determinatione propriae formae. Unde genus sumitur ex materia,
quamvis non sit materia, ut patet quod corpus dicitur ex hoc quod habet
talem perfectionem, ut possint in eo designari tres dimensiones; quae
quidem perfectio est materialiter se habens ad ulteriorem perfectionem.
Differentia vero e converso est sicut quaedam denominatio a forma
determinate sumpta praeter hoc quod de primo intellectu eius sit materia
determinata, ut patet, cum dicitur animatum, scilicet illud quod
habet animam; non enim determinatur quid sit, utrum corpus vel aliquid
aliud. Unde dicit Avicenna quod genus non intelligitur in differentia
sicut pars essentiae eius, sed solum sicut ens extra essentiam, sicut
etiam subiectum est de intellectu passionum. Et ideo etiam genus non
praedicatur de differentia per se loquendo, ut dicit philosophus in
III metaphysicae et in IV topicorum, nisi forte sicut subiectum
praedicatur de passione. Sed diffinitio vel species comprehendit
utrumque, scilicet determinatam materiam, quam designat nomen
generis, et determinatam formam, quam designat nomen differentiae.
Ex hoc patet ratio quare genus, species et differentia se habent
proportionaliter ad materiam et formam et compositum in natura, quamvis
non sint idem quod illa, quia neque genus est materia, sed a materia
sumptum ut significans totum, neque differentia forma, sed a forma
sumpta ut significans totum. Unde dicimus hominem esse animal
rationale et non ex animali et rationali, sicut dicimus eum esse ex
anima et corpore. Ex anima enim et corpore dicitur esse homo, sicut
ex duabus rebus quaedam res tertia constituta, quae neutra illarum
est. Homo enim neque est anima neque corpus. Sed si homo aliquo modo
ex animali et rationali esse dicatur, non erit sicut res tertia ex
duabus rebus, sed sicut intellectus tertius ex duobus intellectibus.
Intellectus enim animalis est sine determinatione specialis formae,
exprimens naturam rei ab eo quod est materiale respectu ultimae
perfectionis. Intellectus autem huius differentiae rationalis
consistit in determinatione formae specialis. Ex quibus duobus
intellectibus constituitur intellectus speciei vel diffinitionis. Et
ideo sicut res constituta ex aliquibus non recipit praedicationem earum
rerum, ex quibus constituitur, ita nec intellectus recipit
praedicationem eorum intellectuum, ex quibus constituitur. Non enim
dicimus quod diffinitio sit genus aut differentia. Quamvis autem genus
significet totam essentiam speciei, non tamen oportet ut diversarum
specierum, quarum est idem genus, sit una essentia, quia unitas
generis ex ipsa indeterminatione vel indifferentia procedit, non autem
ita, quod illud quod significatur per genus sit una natura numero in
diversis speciebus, cui superveniat res alia, quae sit differentia
determinans ipsum, sicut forma determinat materiam, quae est una
numero, sed quia genus significat aliquam formam, non tamen
determinate hanc vel illam, quam determinate differentia exprimit,
quae non est alia quam illa, quae indeterminate significabatur per
genus. Et ideo dicit Commentator in XI metaphysicae quod materia
prima dicitur una per remotionem omnium formarum, sed genus dicitur
unum per communitatem formae significatae. Unde patet quod per
additionem differentiae remota illa indeterminatione, quae erat causa
unitatis generis, remanent species per essentiam diversae. Et quia,
ut dictum est, natura speciei est indeterminata respectu individui
sicut natura generis respectu speciei, inde est quod sicut id quod est
genus, prout praedicabatur de specie, implicabat in sua
significatione, quamvis indistincte, totum quod determinate est in
specie, ita etiam et id quod est species, secundum quod praedicatur de
individuo, oportet quod significet totum id quod est essentialiter in
individuo, licet indistincte. Et hoc modo essentia speciei
significatur nomine hominis, unde homo de Socrate praedicatur. Si
autem significetur natura speciei cum praecisione materiae designatae,
quae est principium individuationis, sic se habebit per modum partis.
Et hoc modo significatur nomine humanitatis; humanitas enim significat
id unde homo est homo. Materia autem designata non est id unde homo
est homo; et ita nullo modo continetur inter illa, ex quibus homo
habet quod sit homo. Cum ergo humanitas in suo intellectu includat
tantum ea, ex quibus homo habet quod sit homo, patet quod a
significatione eius excluditur vel praeciditur materia designata. Et
quia pars non praedicatur de toto, inde est quod humanitas nec de
homine nec de Socrate praedicatur. Unde dicit Avicenna quod quiditas
compositi non est ipsum compositum, cuius est quiditas, quamvis etiam
ipsa quiditas sit composita, sicut humanitas, licet sit composita,
non est homo, immo oportet quod sit recepta in aliquo quod est materia
designata. Sed quia, ut dictum est, designatio speciei respectu
generis est per formam, designatio autem individui respectu speciei est
per materiam, ideo oportet ut nomen significans id, unde natura
generis sumitur, cum praecisione formae determinatae perficientis
speciem significet partem materialem totius, sicut corpus est pars
materialis hominis. Nomen autem significans id, unde sumitur natura
speciei cum praecisione materiae designatae, significat partem
formalem. Et ideo humanitas significatur ut forma quaedam, et dicitur
quod est forma totius, non quidem quasi superaddita partibus
essentialibus, scilicet formae et materiae, sicut forma domus
superadditur partibus integralibus eius, sed magis est forma, quae est
totum scilicet formam complectens et materiam, tamen cum praecisione
eorum, per quae nata est materia designari. Sic igitur patet quod
essentiam hominis significat hoc nomen homo et hoc nomen humanitas, sed
diversimode, ut dictum est, quia hoc nomen homo significat eam ut
totum, in quantum scilicet non praecidit designationem materiae, sed
implicite, continet eam et indistincte, sicut dictum est quod genus
continet differentiam; et ideo praedicatur hoc nomen homo de
individuis. Sed hoc nomen humanitas significat eam ut partem, quia
non continet in significatione sua nisi id, quod est hominis in quantum
est homo, et praecidit omnem designationem. Unde de individuis
hominis non praedicatur. Et propter hoc etiam nomen essentiae
quandoque invenitur praedicatum in re, dicimus enim Socratem esse
essentiam quandam; et quandoque negatur, sicut dicimus quod essentia
Socratis non est Socrates.
|
|