|
Viso igitur quid
significetur nomine essentiae in substantiis compositis videndum est
quomodo se habeat ad rationem generis, speciei et differentiae. Quia
autem id, cui convenit ratio generis vel speciei vel differentiae,
praedicatur de hoc singulari signato, impossibile est quod ratio
universalis, scilicet generis vel speciei, conveniat essentiae
secundum quod per modum partis significatur, ut nomine humanitatis vel
animalitatis. Et ideo dicit Avicenna quod rationalitas non est
differentia, sed differentiae principium; et eadem ratione humanitas
non est species nec animalitas genus. Similiter etiam non potest dici
quod ratio generis vel speciei conveniat essentiae, secundum quod est
quaedam res exsistens extra singularia, ut Platonici ponebant, quia
sic genus et species non praedicarentur de hoc individuo; non enim
potest dici quod Socrates sit hoc quod ab eo separatum est; nec iterum
illud separatum proficeret in cognitionem huius singularis. Et ideo
relinquitur quod ratio generis vel speciei conveniat essentiae,
secundum quod significatur per modum totius, ut nomine hominis vel
animalis, prout implicite et indistincte continet totum hoc, quod in
individuo est. Natura autem vel essentia sic accepta potest dupliciter
considerari: uno modo, secundum rationem propriam, et haec est
absoluta consideratio ipsius. Et hoc modo nihil est verum de ea nisi
quod convenit sibi secundum quod huiusmodi. Unde quicquid aliorum
attribuatur sibi, falsa est attributio. Verbi gratia, homini in eo
quod est homo convenit rationale et animal et alia, quae in
diffinitione eius cadunt. Album vero aut nigrum vel quicquid
huiusmodi, quod non est de ratione humanitatis, non convenit homini in
eo quod homo. Unde si quaeratur utrum ista natura sic considerata
possit dici una vel plures, neutrum concedendum est, quia utrumque est
extra intellectum humanitatis et utrumque potest sibi accidere. Si
enim pluralitas esset de intellectu eius, nunquam posset esse una, cum
tamen una sit secundum quod est in Socrate. Similiter si unitas esset
de ratione eius, tunc esset una et eadem Socratis et Platonis nec
posset in pluribus plurificari. Alio modo consideratur secundum esse
quod habet in hoc vel in illo, et sic de ipsa aliquid praedicatur per
accidens ratione eius, in quo est, sicut dicitur quod homo est albus,
quia Socrates est albus, quamvis hoc non conveniat homini in eo quod
homo. Haec autem natura duplex habet esse, unum in singularibus et
aliud in anima, et secundum utrumque consequuntur dictam naturam
accidentia. Et in singularibus etiam habet multiplex esse secundum
singularium diversitatem et tamen ipsi naturae secundum suam primam
considerationem, scilicet absolutam, nullum istorum esse debetur.
Falsum enim est dicere quod essentia hominis in quantum huiusmodi
habeat esse in hoc singulari, quia si esse in hoc singulari conveniret
homini in quantum est homo, nunquam esset extra hoc singulare.
Similiter etiam si conveniret homini in quantum est homo non esse in
hoc singulari, nunquam esset in eo. Sed verum est dicere quod homo
non in quantum est homo habet quod sit in hoc singulari vel in illo aut
in anima. Ergo patet quod natura hominis absolute considerata
abstrahit a quolibet esse, ita tamen quod non fiat praecisio alicuius
eorum. Et haec natura sic considerata est quae praedicatur de
individuis omnibus. Non tamen potest dici quod ratio universalis
conveniat naturae sic acceptae, quia de ratione universalis est unitas
et communitas. Naturae autem humanae neutrum horum convenit secundum
suam absolutam considerationem. Si enim communitas esset de intellectu
hominis, tunc in quocumque inveniretur humanitas inveniretur
communitas. Et hoc falsum est, quia in Socrate non invenitur
communitas aliqua, sed quicquid est in eo est individuatum. Similiter
etiam non potest dici quod ratio generis vel speciei accidat naturae
humanae secundum esse quod habet in individuis, quia non invenitur in
individuis natura humana secundum unitatem, ut sit unum quid omnibus
conveniens, quod ratio universalis exigit. Relinquitur ergo quod
ratio speciei accidat naturae humanae secundum illud esse quod habet in
intellectu. Ipsa enim natura humana in intellectu habet esse
abstractum ab omnibus individuantibus, et ideo habet rationem uniformem
ad omnia individua, quae sunt extra animam, prout aequaliter est
similitudo omnium et ducens in omnium cognitionem in quantum sunt
homines. Et ex hoc quod talem relationem habet ad omnia individua
intellectus adinvenit rationem speciei et attribuit sibi. Unde dicit
Commentator in principio de anima quod intellectus est qui agit
universalitatem in rebus. Hoc etiam Avicenna dicit in sua
metaphysica. Et quamvis haec natura intellecta habeat rationem
universalis secundum quod comparatur ad res extra animam, quia est una
similitudo omnium, tamen secundum quod habet esse in hoc intellectu vel
in illo est quaedam species intellecta particularis. Et ideo patet
defectus Commentatoris in III de anima, qui voluit ex
universalitate formae intellectae unitatem intellectus in omnibus
hominibus concludere, quia non est universalitas illius formae secundum
hoc esse quod habet in intellectu, sed secundum quod refertur ad res ut
similitudo rerum, sicut etiam, si esset una statua corporalis
repraesentans multos homines, constat quod illa imago vel species
statuae haberet esse singulare et proprium secundum quod esset in hac
materia, sed haberet rationem communitatis secundum quod esset commune
repraesentativum plurium. Et quia naturae humanae secundum suam
absolutam considerationem convenit quod praedicetur de Socrate, et
ratio speciei non convenit sibi secundum suam absolutam
considerationem, sed est de accidentibus, quae consequuntur eam
secundum esse, quod habet in intellectu, ideo nomen speciei non
praedicatur de Socrate, ut dicatur: Socrates est species, quod de
necessitate accideret, si ratio speciei conveniret homini secundum
esse, quod habet in Socrate vel secundum suam considerationem
absolutam, scilicet in quantum est homo. Quicquid enim convenit
homini in quantum est homo praedicatur de Socrate. Et tamen
praedicari convenit generi per se, cum in eius diffinitione ponatur.
Praedicatio enim est quiddam, quod completur per actionem intellectus
componentis et dividentis, habens fundamentum in re ipsa unitatem
eorum, quorum unum de altero dicitur. Unde ratio praedicabilitatis
potest claudi in ratione huius intentionis, quae est genus, quae
similiter per actum intellectus completur. Nihilominus tamen id, cui
intellectus intentionem praedicabilitatis attribuit, componens illud
cum altero, non est ipsa intentio generis, sed potius illud, cui
intellectus intentionem generis attribuit, sicut quod significatur hoc
nomine animal. Sic ergo patet qualiter essentia vel natura se habet ad
rationem speciei, quia ratio speciei non est de his, quae conveniunt
ei secundum suam absolutam considerationem, neque est de accidentibus,
quae consequuntur ipsam secundum esse, quod habet extra animam, ut
albedo et nigredo, sed est de accidentibus, quae consequuntur eam
secundum esse, quod habet in intellectu, et per hunc modum convenit
etiam sibi ratio generis vel differentiae.
|
|