|
Nunc restat videre per
quem modum sit essentia in substantiis separatis, scilicet in anima,
intelligentia et causa prima. Quamvis autem simplicitatem causae
primae omnes concedant, tamen compositionem formae et materiae quidam
nituntur inducere in intelligentias et in animam, cuius positionis
auctor videtur fuisse Avicebron, auctor libri fontis vitae. Hoc
autem dictis philosophorum communiter repugnat, qui eas substantias a
materia separatas nominant et absque omni materia esse probant. Cuius
demonstratio potissima est ex virtute intelligendi, quae in eis est.
Videmus enim formas non esse intelligibiles in actu nisi secundum quod
separantur a materia et a condicionibus eius; nec efficiuntur
intelligibiles in actu, nisi per virtutem substantiae intelligentis
secundum quod recipiuntur in ea et secundum quod aguntur per eam. Unde
oportet quod in qualibet substantia intelligente sit omnino immunitas a
materia, ita quod neque habeat materiam partem sui neque etiam sit
sicut forma impressa in materia, ut est de formis materialibus. Nec
potest aliquis dicere quod intelligibilitatem non impediat materia
quaelibet, sed materia corporalis tantum. Si enim hoc esset ratione
materiae corporalis tantum, cum materia non dicatur corporalis nisi
secundum quod stat sub forma corporali, tunc oporteret quod hoc haberet
materia, scilicet impedire intelligibilitatem, a forma corporali. Et
hoc non potest esse, quia ipsa etiam forma corporalis actu
intelligibilis est, sicut et aliae formae, secundum quod a materia
abstrahitur. Unde in anima vel in intelligentia nullo modo est
compositio ex materia et forma, ut hoc modo accipiatur essentia in eis
sicut in substantiis corporalibus, sed est ibi compositio formae et
esse. Unde in commento IX propositionis libri de causis dicitur quod
intelligentia est habens formam et esse, et accipitur ibi forma pro
ipsa quiditate vel natura simplici. Et quomodo hoc sit planum est
videre. Quaecumque enim ita se habent ad invicem quod unum est causa
esse alterius, illud quod habet rationem causae potest habere esse sine
altero, sed non convertitur. Talis autem invenitur habitudo materiae
et formae, quia forma dat esse materiae. Et ideo impossibile est esse
materiam sine aliqua forma. Tamen non est impossibile esse aliquam
formam sine materia. Forma enim non habet in eo quod est forma
dependentiam ad materiam, sed si inveniantur aliquae formae, quae non
possunt esse nisi in materia, hoc accidit eis secundum quod sunt
distantes a primo principio, quod est actus primus et purus. Unde
illae formae, quae sunt propinquissimae primo principio, sunt formae
per se sine materia subsistentes (non enim forma secundum totum genus
suum materia indiget, ut dictum est) et huiusmodi formae sunt
intelligentiae. Et ideo non oportet ut essentiae vel quiditates harum
substantiarum sint aliud quam ipsa forma. In hoc ergo differt essentia
substantiae compositae et substantiae simplicis quod essentia
substantiae compositae non est tantum forma, sed complectitur formam et
materiam, essentia autem substantiae simplicis est forma tantum. Et
ex hoc causantur duae aliae differentiae: una est quod essentia
substantiae compositae potest significari ut totum vel ut pars, quod
accidit propter materiae designationem, ut dictum est. Et ideo non
quolibet modo praedicatur essentia rei compositae de ipsa re composita;
non enim potest dici quod homo sit quiditas sua. Sed essentia rei
simplicis, quae est sua forma, non potest significari nisi ut totum,
cum nihil sit ibi praeter formam quasi formam recipiens; et ideo
quocumque modo sumatur essentia substantiae simplicis de ea
praedicatur. Unde Avicenna dicit quod quiditas simplicis est ipsummet
simplex, quia non est aliquid aliud recipiens ipsam. Secunda
differentia est quod essentiae rerum compositarum ex eo quod recipiuntur
in materia designata multiplicantur secundum divisionem eius, unde
contingit quod aliqua sint idem specie et diversa numero. Sed cum
essentia simplicis non sit recepta in materia, non potest ibi esse
talis multiplicatio; et ideo oportet ut non inveniantur in illis
substantiis plura individua eiusdem speciei, sed quot sunt ibi
individua, tot sunt ibi species, ut Avicenna expresse dicit.
Huiusmodi ergo substantiae quamvis sint formae tantum sine materia,
non tamen in eis est omnimoda simplicitas nec sunt actus purus, sed
habent permixtionem potentiae. Et hoc sic patet. Quicquid enim non
est de intellectu essentiae vel quiditatis, hoc est adveniens extra et
faciens compositionem cum essentia, quia nulla essentia sine his, quae
sunt partes essentiae, intelligi potest. Omnis autem essentia vel
quiditas potest intelligi sine hoc quod aliquid intelligatur de esse
suo; possum enim intelligere quid est homo vel Phoenix et tamen
ignorare an esse habeat in rerum natura. Ergo patet quod esse est
aliud ab essentia vel quiditate, nisi forte sit aliqua res, cuius
quiditas sit ipsum suum esse; et haec res non potest esse nisi una et
prima, quia impossibile est, ut fiat plurificatio alicuius nisi per
additionem alicuius differentiae, sicut multiplicatur natura generis in
species, vel per hoc quod forma recipitur in diversis materiis, sicut
multiplicatur natura speciei in diversis individuis, vel per hoc quod
unum est absolutum et aliud in aliquo receptum, sicut si esset quidam
calor separatus, esset alius a calore non separato ex ipsa sua
separatione. Si autem ponatur aliqua res, quae sit esse tantum, ita
ut ipsum esse sit subsistens, hoc esse non recipiet additionem
differentiae, quia iam non esset esse tantum, sed esse et praeter hoc
forma aliqua; et multo minus reciperet additionem materiae, quia iam
esset esse non subsistens sed materiale. Unde relinquitur quod talis
res, quae sit suum esse, non potest esse nisi una. Unde oportet quod
in qualibet alia re praeter eam aliud sit esse suum et aliud quiditas
vel natura seu forma sua. Unde oportet quod in intelligentiis sit esse
praeter formam; et ideo dictum est quod intelligentia est forma et
esse. Omne autem quod convenit alicui vel est causatum ex principiis
naturae suae, sicut risibile in homine, vel advenit ab aliquo
principio extrinseco, sicut lumen in aere ex influentia solis. Non
autem potest esse quod ipsum esse sit causatum ab ipsa forma vel
quiditate rei (dico sicut a causa efficiente) quia sic aliqua res
esset sui ipsius causa et aliqua res seipsam in esse produceret, quod
est impossibile. Ergo oportet quod omnis talis res, cuius esse est
aliud quam natura sua habeat esse ab alio. Et quia omne, quod est per
aliud, reducitur ad illud quod est per se sicut ad causam primam,
oportet quod sit aliqua res, quae sit causa essendi omnibus rebus, eo
quod ipsa est esse tantum. Alias iretur in infinitum in causis, cum
omnis res, quae non est esse tantum, habeat causam sui esse, ut
dictum est. Patet ergo quod intelligentia est forma et esse et quod
esse habet a primo ente, quod est esse tantum. Et hoc est causa
prima, quae Deus est. Omne autem quod recipit aliquid ab alio est in
potentia respectu illius, et hoc quod receptum est in eo est actus
eius. Oportet ergo quod ipsa quiditas vel forma, quae est
intelligentia, sit in potentia respectu esse, quod a Deo recipit; et
illud esse receptum est per modum actus. Et ita invenitur potentia et
actus in intelligentiis, non tamen forma et materia nisi aequivoce.
Unde etiam pati, recipere, subiectum esse et omnia huiusmodi, quae
videntur rebus ratione materiae convenire, aequivoce conveniunt
substantiis intellectualibus et corporalibus, ut in III de anima
Commentator dicit. Et quia, ut dictum est, intelligentiae quiditas
est ipsamet intelligentia, ideo quiditas vel essentia eius est ipsum
quod est ipsa, et esse suum receptum a Deo est id, quo subsistit in
rerum natura. Et propter hoc a quibusdam dicuntur huiusmodi
substantiae componi ex quo est et quod est vel ex quod est et esse, ut
Boethius dicit. Et quia in intelligentiis ponitur potentia et actus,
non erit difficile invenire multitudinem intelligentiarum; quod esset
impossibile, si nulla potentia in eis esset. Unde Commentator dicit
in III de anima quod, si natura intellectus possibilis esset
ignorata, non possemus invenire multitudinem in substantiis separatis.
Est ergo distinctio earum ad invicem secundum gradum potentiae et
actus, ita quod intelligentia superior, quae magis propinqua est
primo, habet plus de actu et minus de potentia, et sic de aliis. Et
hoc completur in anima humana, quae tenet ultimum gradum in substantiis
intellectualibus. Unde intellectus possibilis eius se habet ad formas
intelligibiles sicut materia prima, quae tenet ultimum gradum in esse
sensibili, ad formas sensibiles, ut Commentator in III de anima
dicit. Et ideo philosophus comparat eam tabulae, in qua nihil est
scriptum. Et propter hoc quod inter alias substantias intellectuales
plus habet de potentia, ideo efficitur in tantum propinqua rebus
materialibus, ut res materialis trahatur ad participandum esse suum,
ita scilicet quod ex anima et corpore resultat unum esse in uno
composito, quamvis illud esse, prout est animae, non sit dependens a
corpore. Et ideo post istam formam, quae est anima, inveniuntur
aliae formae plus de potentia habentes et magis propinquae materiae in
tantum quod esse earum sine materia non est. In quibus etiam invenitur
ordo et gradus usque ad primas formas elementorum, quae sunt
propinquissimae materiae. Unde nec aliquam operationem habent nisi
secundum exigentiam qualitatum activarum et passivarum et aliarum,
quibus materia ad formam disponitur.
|
|