|
His igitur visis patet
quomodo essentia in diversis invenitur. Invenitur enim triplex modus
habendi essentiam in substantiis. Aliquid enim est, sicut Deus,
cuius essentia est ipsummet suum esse; et ideo inveniuntur aliqui
philosophi dicentes quod Deus non habet quiditatem vel essentiam, quia
essentia sua non est aliud quam esse eius. Et ex hoc sequitur quod
ipse non sit in genere, quia omne quod est in genere oportet quod
habeat quiditatem praeter esse suum, cum quiditas vel natura generis
aut speciei non distinguatur secundum rationem naturae in illis, quorum
est genus vel species, sed esse est diversum in diversis. Nec
oportet, si dicimus quod Deus est esse tantum, ut in illorum errorem
incidamus, qui Deum dixerunt esse illud esse universale, quo
quaelibet res formaliter est. Hoc enim esse, quod Deus est, huius
condicionis est, ut nulla sibi additio fieri possit; unde per ipsam
suam puritatem est esse distinctum ab omni esse. Propter quod in
commento IX propositionis libri de causis dicitur quod individuatio
primae causae, quae est esse tantum, est per puram bonitatem eius.
Esse autem commune sicut in intellectu suo non includit aliquam
additionem, ita non includit in intellectu suo praecisionem
additionis; quia si hoc esset, nihil posset intelligi esse, in quo
super esse aliquid adderetur. Similiter etiam, quamvis sit esse
tantum, non oportet quod deficiant ei reliquae perfectiones et
nobilitates, immo habet omnes perfectiones, quae sunt in omnibus
generibus. Propter quod perfectum simpliciter dicitur, ut philosophus
et Commentator in V metaphysicae dicunt. Sed habet eas modo
excellentiori omnibus rebus, quia in eo unum sunt, sed in aliis
diversitatem habent. Et hoc est, quia omnes illae perfectiones
conveniunt sibi secundum esse suum simplex; sicut si aliquis per unam
qualitatem posset efficere operationes omnium qualitatum, in illa una
qualitate omnes qualitates haberet, ita Deus in ipso esse suo omnes
perfectiones habet. Secundo modo invenitur essentia in substantiis
creatis intellectualibus, in quibus est aliud esse quam essentia
earum, quamvis essentia sit sine materia. Unde esse earum non est
absolutum, sed receptum et ideo limitatum et finitum ad capacitatem
naturae recipientis, sed natura vel quiditas earum est absoluta, non
recepta in aliqua materia. Et ideo dicitur in libro de causis quod
intelligentiae sunt infinitae inferius et finitae superius. Sunt enim
finitae quantum ad esse suum, quod a superiori recipiunt, non tamen
finiuntur inferius, quia earum formae non limitantur ad capacitatem
alicuius materiae recipientis eas. Et ideo in talibus substantiis non
invenitur multitudo individuorum in una specie, ut dictum est, nisi in
anima humana propter corpus, cui unitur. Et licet individuatio eius
ex corpore occasionaliter dependeat quantum ad sui inchoationem, quia
non acquiritur sibi esse individuatum nisi in corpore, cuius est
actus, non tamen oportet ut subtracto corpore individuatio pereat,
quia cum habeat esse absolutum, ex quo acquisitum est sibi esse
individuatum ex hoc quod facta est forma huius corporis, illud esse
semper remanet individuatum. Et ideo dicit Avicenna quod individuatio
animarum vel multiplicatio dependet ex corpore quantum ad sui
principium, sed non quantum ad sui finem. Et quia in istis
substantiis quiditas non est idem quod esse, ideo sunt ordinabiles in
praedicamento, et propter hoc invenitur in eis genus et species et
differentia, quamvis earum differentiae propriae nobis occultae sint.
In rebus enim sensibilibus etiam ipsae differentiae essentiales ignotae
sunt, unde significantur per differentias accidentales, quae ex
essentialibus oriuntur, sicut causa significatur per suum effectum,
sicut bipes ponitur differentia hominis. Accidentia autem propria
substantiarum immaterialium nobis ignota sunt; unde differentiae earum
nec per se nec per accidentales differentias a nobis significari
possunt. Hoc tamen sciendum est quod non eodem modo sumitur genus et
differentia in illis substantiis et in substantiis sensibilibus, quia
in sensibilibus genus sumitur ab eo quod est materiale in re,
differentia vero ab eo quod est formale in ipsa. Unde dicit Avicenna
in principio libri sui de anima quod forma in rebus compositis ex
materia et forma est differentia simplex eius, quod constituitur ex
illa, non autem ita quod ipsa forma sit differentia, sed quia est
principium differentiae, ut idem dicit in sua metaphysica. Et dicitur
talis differentia esse differentia simplex, quia sumitur ab eo quod est
pars quiditatis rei, scilicet a forma. Cum autem substantiae
immateriales sint simplices quiditates, non potest in eis differentia
sumi ab eo quod est pars quiditatis, sed a tota quiditate; et ideo in
principio de anima dicit Avicenna quod differentiam simplicem non
habent nisi species, quarum essentiae sunt compositae ex materia et
forma. Similiter etiam in eis ex tota essentia sumitur genus, modo
tamen differenti. Una enim substantia separata convenit cum alia in
immaterialitate et differunt ab invicem in gradu perfectionis secundum
recessum a potentialitate et accessum ad actum purum. Et ideo ab eo
quod consequitur illas in quantum sunt immateriales sumitur in eis
genus, sicut est intellectualitas vel aliquid huiusmodi. Ab eo autem
quod consequitur in eis gradum perfectionis sumitur in eis differentia,
nobis tamen ignota. Nec oportet has differentias esse accidentales,
quia sunt secundum maiorem et minorem perfectionem, quae non
diversificant speciem. Gradus enim perfectionis in recipiendo eandem
formam non diversificat speciem, sicut albius et minus album in
participando eiusdem rationis albedinem. Sed diversus gradus
perfectionis in ipsis formis vel naturis participatis speciem
diversificat, sicut natura procedit per gradus de plantis ad animalia
per quaedam, quae sunt media inter animalia et plantas, secundum
philosophum in VII de animalibus. Nec iterum est necessarium, ut
divisio intellectualium substantiarum sit semper per duas differentias
veras, quia hoc est impossibile in omnibus rebus accidere, ut
philosophus dicit in XI de animalibus. Tertio modo invenitur
essentia in substantiis compositis ex materia et forma, in quibus et
esse est receptum et finitum, propter hoc quod ab alio esse habent, et
iterum natura vel quiditas earum est recepta in materia signata. Et
ideo sunt finitae et superius et inferius, et in eis iam propter
divisionem materiae signatae possibilis est multiplicatio individuorum
in una specie. Et in his qualiter se habet essentia ad intentiones
logicas, supra dictum est.
|
|