|
Nunc restat videre
quomodo sit essentia in accidentibus. Qualiter enim sit in omnibus
substantiis, dictum est. Et quia, ut dictum est, essentia est id
quod per diffinitionem significatur, oportet ut eo modo habeant
essentiam quo habent diffinitionem. Diffinitionem autem habent
incompletam, quia non possunt diffiniri, nisi ponatur subiectum in
eorum diffinitione. Et hoc ideo est, quia non habent per se esse,
absolutum a subiecto, sed sicut ex forma et materia relinquitur esse
substantiale, quando componuntur, ita ex accidente et subiecto
relinquitur esse accidentale, quando accidens subiecto advenit. Et
ideo etiam nec forma substantialis completam essentiam habet nec
materia, quia etiam in diffinitione formae substantialis oportet quod
ponatur illud, cuius est forma; et ita diffinitio eius est per
additionem alicuius, quod est extra genus eius, sicut et diffinitio
formae accidentalis. Unde et in diffinitione animae ponitur corpus a
naturali, qui considerat animam solum in quantum est forma physici
corporis. Sed tamen inter formas substantiales et accidentales tantum
interest, quia sicut forma substantialis non habet per se esse
absolutum sine eo cui advenit, ita nec illud cui advenit, scilicet
materia. Et ideo ex coniunctione utriusque relinquitur illud esse, in
quo res per se subsistit, et ex eis efficitur unum per se; propter
quod ex coniunctione eorum relinquitur essentia quaedam. Unde forma,
quamvis in se considerata non habeat completam rationem essentiae,
tamen est pars essentiae completae. Sed illud, cui advenit accidens,
est ens in se completum, subsistens in suo esse. Quod quidem esse
naturaliter praecedit accidens quod supervenit. Et ideo accidens
superveniens ex coniunctione sui cum eo cui advenit non causat illud
esse, in quo res subsistit, per quod res est ens per se, sed causat
quoddam esse secundum, sine quo res subsistens intelligi potest esse,
sicut primum potest intelligi sine secundo. Unde ex accidente et
subiecto non efficitur unum per se, sed unum per accidens. Et ideo ex
eorum coniunctione non resultat essentia quaedam, sicut ex coniunctione
formae ad materiam. Propter quod accidens neque rationem completae
essentiae habet neque pars essentiae completae est, sed sicut est ens
secundum quid, ita et essentiam secundum quid habet. Sed quia illud,
quod dicitur maxime et verissime in quolibet genere, est causa eorum
quae sunt post in illo genere, sicut ignis qui est in fine caliditatis
est causa caloris in rebus calidis, ut in II metaphysicae dicitur,
ideo substantia quae est primum in genere entis, verissime et maxime
essentiam habens, oportet quod sit causa accidentium, quae secundario
et quasi secundum quid rationem entis participant. Quod tamen
diversimode contingit. Quia enim partes substantiae sunt materia et
forma, ideo quaedam accidentia principaliter consequuntur formam et
quaedam materiam. Forma autem invenitur aliqua, cuius esse non
dependet ad materiam, ut anima intellectualis; materia vero non habet
esse nisi per formam. Unde in accidentibus, quae consequuntur
formam, est aliquid, quod non habet communicationem cum materia,
sicut est intelligere, quod non est per organum corporale, sicut
probat philosophus in III de anima. Aliqua vero ex consequentibus
formam sunt, quae habent communicationem cum materia, sicut sentire.
Sed nullum accidens consequitur materiam sine communicatione formae.
In his tamen accidentibus, quae materiam consequuntur, invenitur
quaedam diversitas. Quaedam enim accidentia consequuntur materiam
secundum ordinem, quem habet ad formam specialem, sicut masculinum et
femininum in animalibus, quorum diversitas ad materiam reducitur, ut
dicitur in X metaphysicae. Unde remota forma animalis dicta
accidentia non remanent nisi aequivoce. Quaedam vero consequuntur
materiam secundum ordinem, quem habet ad formam generalem, et ideo
remota forma speciali adhuc in ea remanent, sicut nigredo cutis est in
Aethiope ex mixtione elementorum et non ex ratione animae, et ideo
post mortem in eis remanet. Et quia unaquaeque res individuatur ex
materia et collocatur in genere vel specie per suam formam, ideo
accidentia, quae consequuntur materiam, sunt accidentia individui,
secundum quae etiam individua eiusdem speciei ad invicem differunt,
accidentia vero, quae consequuntur formam, sunt propriae passiones vel
generis vel speciei; unde inveniuntur in omnibus participantibus
naturam generis vel speciei, sicut risibile consequitur in homine
formam, quia risus contingit ex aliqua apprehensione animae hominis.
Sciendum etiam est quod accidentia aliquando ex principiis
essentialibus causantur secundum actum perfectum, sicut calor in igne,
qui semper est actu calidus; aliquando vero secundum aptitudinem
tantum, sed complementum accidit ex agente exteriori, sicut
diaphaneitas in aere, quae completur per corpus lucidum exterius. Et
in talibus aptitudo est accidens inseparabile, sed complementum, quod
advenit ex aliquo principio, quod est extra essentiam rei vel quod non
intrat constitutionem rei, est separabile, sicut moveri et huiusmodi.
Sciendum est etiam quod in accidentibus alio modo sumitur genus,
differentia et species quam in substantiis. Quia enim in substantiis
ex forma substantiali et materia efficitur per se unum una quadam natura
ex earum coniunctione resultante, quae proprie in praedicamento
substantiae collocatur, ideo in substantiis nomina concreta, quae
compositum significant, proprie in genere esse dicuntur sicut species
vel genera, ut homo vel animal. Non autem forma vel materia est hoc
modo in praedicamento nisi per reductionem, sicut principia in genere
esse dicuntur. Sed ex accidente et subiecto non fit unum per se.
Unde non resultat ex eorum coniunctione aliqua natura, cui intentio
generis vel speciei possit attribui. Unde nomina accidentalia
concretive dicta non ponuntur in praedicamento sicut species vel
genera, ut album vel musicum, nisi per reductionem, sed solum
secundum quod in abstracto significantur, ut albedo et musica. Et
quia accidentia non componuntur ex materia et forma, ideo non potest in
eis sumi genus a materia et differentia a forma sicut in substantiis
compositis, sed oportet ut genus primum sumatur ex ipso modo essendi,
secundum quod ens diversimode secundum prius et posterius de decem
generibus praedicatur; sicut dicitur quantitas ex eo quod est mensura
substantiae, et qualitas secundum quod est dispositio substantiae, et
sic de aliis secundum philosophum IX metaphysicae. Differentiae vero
in eis sumuntur ex diversitate principiorum, ex quibus causantur. Et
quia propriae passiones ex propriis principiis subiecti causantur, ideo
subiectum ponitur in diffinitione eorum loco differentiae, si in
abstracto diffiniuntur secundum quod sunt proprie in genere, sicut
dicitur quod simitas est nasi curvitas. Sed e converso esset, si
eorum diffinitio sumeretur secundum quod concretive dicuntur. Sic enim
subiectum in eorum diffinitione poneretur sicut genus, quia tunc
diffinirentur per modum substantiarum compositarum, in quibus ratio
generis sumitur a materia, sicut dicimus quod simum est nasus curvus.
Similiter etiam est, si unum accidens alterius accidentis principium
sit, sicut principium relationis est actio et passio et quantitas; et
ideo secundum haec dividit philosophus relationem in V metaphysicae.
Sed quia propria principia accidentium non semper sunt manifesta, ideo
quandoque sumimus differentias accidentium ex eorum effectibus, sicut
congregativum et disgregativum dicuntur differentiae coloris, quae
causantur ex abundantia vel paucitate lucis, ex quo diversae species
colorum causantur.
|
|