Tractatus I

De fide Trinitatis

Athanasius


Caput 1

Beatus Athanasius ait in 3 sermone Niceni Concilii: rabiosi Arriani rabie canina repleti, Dei patris inimici, fructus nature eius, uidelicet coeternam genituram filium homousion, coessentialem scilicet, et coeternam beatam et ineffabilem, uiuam et uiuificatam spiraturam homousion, id est coessentialem, spiritum id est sanctum negant: dicentes sterilem esse et infructuosam naturam paternam que omnibus rebus propagatiuis insitam et propagatiuam similium dedit naturam, mutum facientes patrem et sine logo, hoc est uerbo, scilicet uerbo mentali, qui omnibus rationabilibus facultatem et logon, id est uerbum mentale, dedit loquendi; mortuum etiam ipsum patrem et expertem uiuide zosis, id est uiuentis, nature estimantes ipsi mortui et priuati uita; mendacem facientes filium ineffabilem ueritatem, qui dixit patrem sapientem se ipsum habere logon, id est uerbum, natum homousion, (id est) coessentiale, et uiuum uitam habentem et ex se spiramen uite et per se uerbum phisicon fisicos, id est naturale naturaliter, spiratiuum uiuum spiritum, scilicet sanctum. Ait enim: sicut pater habet uitam in semet ipso, hoc est spiritum sue uiue nature, sic dedit et filio habere in semet ipso, id est suam uiuam naturam cum uiuo spiramine Paraclito Deo.