Caput 10

Item sanctus Athanasius in epistola ad Serapionem episcopum directa post peractam sanctam synodum Nicenam, de spiritu sancto dicit - principium cuius epistole sic incipit: scripta tue sacre affectionis representata sunt mihi etc. -: scripsisti enim quod quidam Arrianorum relicta blasphemia sua qua in homousion filium blasphemauerunt, de quo et mihi consolatio in persecutione mihi facta non modica inerat, nunc prorumpunt in blasphemiam spiritus sancti, dicentes ipsum creaturam et ministrum esse et ab administratoriis Angelis in nullo differre nisi numero. De quo et tu ipse non modicum tristans fecisti. Proh pudor. Canes inpudici ad uomitum suum redeuntes. Quoniam impossibile est ut qui semel, ait diuus apostolus, gustauerunt gratiam, posse iustificari et terram intrare promissionis, quoniam prostrati sunt in deserto. Sic et isti qui non semel blasphemauerunt in homousion patri sed sepe, impossibile est non blasphemare in eundem filium, cum blasphemant in spiritum eius. Relicta enim quondam blasphemia sua reliquerunt et nomen Arrianitatis; et Christophili, id est amicabiles Christo, et Cristodoxi, id est glorificantes Christum, uocabantur. Sic autem, ut tua mihi scribit Theophrason sophia, id est Deosapiens sapientia, in blasphemiam proruperunt in spiritum sanctum, recuperato et implicato eodem nomine Arrianitatis. Nam sicut tunc blasphemantes in filium et ipsum negantes, in patrem blasphemabant ipsum negantes, dicebantur Christoman, id est inimicantes Christo, et patrimaran, id est patris inimici, quoniam: qui filium negat nec patrem habet; ita et nunc, etsi uidentur in Ecclesia confiteri homousion filium et non blasphemantes, et negantes spiritum sanctum in filium homousion blasphemant, ipsum negant, et dicuntur Pneumatomachi, id est inimici spiritus. Quoniam qui spiritum non habet nec filium habet, et qui in spiritum blasphemant in totam Trinitatem blasphemant. Equidem qui caput cathene trahit, medium et aliam extremitatem trahit; sic et qui in spiritum blasphemant triton prosopon, id est tertiam personam, et in filium medium et in patrem extremum, id est principium, caput cathene trini, distincti, inconfusi et indiuisi per locum et tempus ac superessentialiter thearchici, id est diuini ordinis, blasphemant; sicut et e conuerso qui spiritum sanctum credit et recipit Deum, recipit filium cuius et a quo est, sicut qui tenet unum caput cathene ad se trahens medium eius tenet et per medium aliud caput comprehendit. Quoniam quidem et qui filium tenet per spiritum, per filium patrem apprehendit cuius est filius; unde dicit o Theigoros, id est diuus predicator, beatus Johannes apostolus: qui habet filium, habet et patrem. Sed Diabolus et inimicus humane salutis et negociator mortis humane nature uiam aliam ad perditionem hominis nullam sic aptam, separationem a Deo, adinuenire potuit, quam inducere ad errorem et suggestionem sui praui Concilii humanam rationem: ut homo illi credens et in blasphemiam cadens per falsam fidem praue rationis in aliquam personam trini Dei errando blasphemaret, et dum unam Trinitatis personam offenderet, totam Trinitatem offendendo amitteret. Quod in Arrianis inuentor mortis eterne in se, post et tandem eam in hominem transfudit, mirabiliter negociatus est. Primo enim per litteram ueteris et noue legis eos fecit blasphemare in homousion filium patri propter spiritum ueritatis uelamine littere coopertum, sicut et ipse Diabolus serpentino uelatus tegmine simplicem primum decepit hominem, decipiendus et ipse eodem homousio, scilicet coessentiali, filio uellere nature humane uelato in ligno crucis; contra quem uelatum carne ipse uelatus littera mortali in Arrio dampnato decepit Arrianos Arrii sequaces, et per ipsos credit totum absorbere mundum. Sed quia spiritus per patres sacri Concilii Niceni detectus (est) a littera et Ecclesie fidelium manifestatus, in astutia sue fraudis et sub tegmine sui erroris latere non poterat, et a suo dominio cadens ab humano genere expelli et priuari cepit; ac tamen dolo sue superbie fraudisque qua regnat in filios diffidentie, eterne perditionis, excogitare tempus quod ageret et qualiter et quo instrumento posset procedere contra spiritum sanctum qui ipsum a genere humano eiciebat et homousion filium cuius ipse erat spiritus et eidem homousion ipse tamquam de usia eius profluens Deus, per dictos Nicenos patres: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum uerum de Deo uero, genitum non factum, homousion patri, per quem omnia facta sunt credi, predicari, adorari et glorificari fecit: ut ait saluator, ille me glorificabit, inquiens de eodem spiritu, id est gloriosum Deum homousion patri demonstrabit, in dicto scilicet Concilio Niceno. Sed aditum ingrediendo ad alios non inuenit sic aptum et faciliorem nisi ad eosdem suos primos Arrianos, quos, ut dictum est, per litteram mortalem qua ceciderunt alieni a Christo fefellit, et per eos tamquam per organa sua homousion filium blasphemauit. Littera mortalis hec est: ab initio et ante secula creata sum, ait filius sapientia causata; et Isaias ex persona creatoris: rorate celi desuper etc.; et multa alia loca ueteris Scripture. Et ipse filius: pater maior me est; et Petrus apostolus coriphea, id est uerticalis, petra: certissime ergo sciat omnis domus Israel quia ut dominum eum et Christum Deus fecit. Et diuus apostolus: induite uos nouum hominem qui per Deum creatus est; et alibi: considerate apostolum et pontificem confessionis nostre Ihesum, qui fidelis est ei qui fecit illum; et multa alia. In hiis litteris spiritu ueritatis uelato Arrianos blasphemare fecit in homousion filium; a quibus ad tempus eiectus sicut quondam a Judeis, quia (per) circumcisionem et legis obseruantiam eiectus ad eosdem rediens contra Christum ipsos concitauit ut ipsum morti traderent - in qua morte ipse deceptus mortuus est et a suo dominio expirauit -, ita et nunc ad Arrianos rediens ipsos contra spiritum sanctum homousion filio Deo concitauit, per uellera littere decipiens mundum. Ait enim saluator de spiritu sancto homousio: non enim loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur. Et quomodo Deus predicabitur et mundo credendus dicetur spiritus hic qui nihil a se habet, sed quod loquitur et dicit ab alio accipit et loquitur? Quod et filius de ipso spiritu quod non sit et nihil a se habeat manifestissime inquiens ait: de meo accipiet et annuntiabit uobis. Si Deus esset, equidem a se loqueretur et non egeret alicuius auxilio et doctrina. Errantes et in errorem deducentes incautos, non intelligentes Scripturam propter quod spiritum sanctum litteris uelatum ipsi blasphemi non habent. Nam in eo quod dixit: non loquitur a semet ipso spiritus sed quecumque audiet loquitur, spiritum sanctum non creaturam asseruit saluator Deus ueritas infallibilis, nec ministrum suum demonstrauit; sed potius deoriginatum Deum ab origine patre per se uerbum homousion et de sua propria usia ipsum existentem Deum de se usiodos dilectis suis apostolis et sue sponse Ecclesie demonstrando affirmauit, sicut et subdens dixit: de meo accipiet, id est de mea essentia prout pro se habet ut sit Deus, sic a me habet et esse et loqui. Quod et apostolus diuus huius ueritatis predicator, prout a Christo recepit eundem spiritum in quo uiuit beatus et predicat et miracula facit, affirmans ait: nos sensum Christi habemus, inquiens de spiritu sancto. Nam et ipse saluator cum se dixit non a se venisse et nihil a se facere et loqui, sed potius a patre et uenisse et operatum esse et mitti, non se creaturam et ministrum ut declarant Arriani affirmauit Ecclesie sue sponse; sed ne inprincipiatum et ingenitum, quod est solius patris, crederetur a fidelibus, sed potius genitum Deum a patre se esse intimauit Ecclesie sue. Sic et de spiritu sancto cum dixit: non loquitur a semet ipso, id est non est anarchon pneuma, id est inprincipiatus spiritus, hoc est sine principio et causa, tamquam a nulla, quod absit, sed potius ut ipsum demonstraret Deum uerum, (principiatum) tamen non ex tempore sed a causa uere originis fontalis, scilicet a patre, et de sua et patris communi usia sinaidios, id est sempiternaliter, existentem spiratum spiritum. Ait enim: cum venerit Paraclitus quem ego mittam uobis a patre, spiritus ueritatis qui a patre procedit; ecce de patre dixit spiritum sanctum. Et de se eundem demonstrauit dicens: de meo accipiet, quem et ipse factus (homo) ex se insufflando apostolis dedit.