|
Mirum ualde quod Arriomanite rabiosi, confitentes filium homousion
patri, spiritum eius dicunt creaturam. Frater Serapion, caue ab
hereticis, quoniam quidem energia Diaboli est. Nam ut olim dicebant
filium Deum esse ad deceptionem neophitorum et in dampnum populorum,
participatione tamen gratie diuine asserebant gratificari et deificari
et Deum appellari nomine et non usia - quem errorem detegens mater
Ecclesia Catholica congregata apud Niceam dampnauit cum archigo, id
est cum actore, suo Arrio, et filium non gratia diuina gratificatum
et nomine solo appellatum Deum sed usiodos Deum uerum a Deo uero et
sinaidios, id est sempiternaliter, natum de patre auctorizando in
totum transfudit mundum per diua dogmata uere fidei -: ita et nunc
etsi uiderentur profiteri in fide homousion, tamen quia in spiritum
ipsius homousii Deum uerum de Deo uero filio existentem phisicos, id
est naturaliter, blasphemant, in quo et ipsum filium uerum spiratorem
ueri spiritus Paracliti blasphemant et negant et totam homousion, id
est coessentialem, Trinitatem offendunt, heretici uitandi sunt et
fugiendi, ne ueneno eorum toxicatus a uere fidei professione excipi
possit. Nam homousios patri filius cum uoluit nos redimere, non in
aliena natura et extranea a nostra natura redemit, sed nostram assumens
de panagia, id est superimmaculata, et Theoprochusa, id est
Deiemanatiua uel deifusiua, et theotoco, id est Deigenitiua, matre
uirgine nos redimendo patri reconciliauit; ita et illuminando et
Scripturas reserando donis sue sapientie nos replens, non in alieno et
non suo spiritu dona concedit remittens peccata et supradictis
carismatibus nos imbuens, sed potius in proprio suo spiritu sancto de
sua natura, ut suam naturam in suo spiritu existentem nobis donaret.
Quod Johannes testatur dicens: scimus quia in eo manemus et ipse in
nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, ac si dicat: sicut nostram
assumpsit naturam et ideo nos in eo manemus tamquam in nostro
consubstantiali ex matre uirgine nobis facto, ita et ipse manet in
nobis per suum sanctum spiritum sibi homousion quem a sua propria usia
et essentia spirans nobis donat. Nec mirum si hoc Arriomanite non
credunt negantes spiritum sanctum; quoniam quem dicunt esse Deum,
scilicet filium, non confitentur esse homousion essentie Dei patris,
ut credant usiam diuinam increatam conceptam esse et natam et ex diua
uirgine matre essentialiter manentem in anima rationali deifusiua et in
deifusiuo corpore humano, et ualeant ipsi deificari et diuine nature
participes esse. Et ideo alienati a gratia iustificationis humane et
spiritu priuati sacre et diue littere et ipsa littera occisi, aciem
erronee sue mentis a sancto spiritu in quem blasphemant tenentes
reuerberatam, primo a Deo patre sunt propulsi propter quod de eius
usia non recipiunt homousion ipsius consubstantiatum sibi in humana
natura; secundo a filio sunt exheredati quia ab eius usia essentialiter
Deum spiratum non recipiunt spiritum sanctum, qui est pignus
hereditatis eterne et homousion eidem Deo filio. Equidem et a spiritu
sancto per patres synodicos in dicta synodo repulsi, ab Ecclesia
fidelium sunt dampnati et Dei communione sunt abiecti. Quos rogo te,
o comminister et affectuose frater, ut deuites iuxta quod mandat
apostolus: hereticum hominem post primam et secundam et cetera. Etiam
si quos uideris cum Helia uolantes per aera et cum Petro et Moyse
sicco pede calcantes maria, nisi spiritum sanctum profiteantur Deum
esse naturaliter ex Deo filio existentem, sicut et filium naturaliter
Deum genitum eternaliter ex Deo patre existentem ut nos profitemur,
eos ne recipias; si uis habere communionem cum Deo genito qui tue
humane communicauit nature, blasphemantibus et negantibus spiritum
sanctum Deum esse a natura Dei filii non communices. Tene ergo fidem
orthodoxam una cum dictis patribus, etsi te contingat ob confessionem
eorum, sicut et me uides pro eadem fide eorundem sanctorum patrum
persecutionem pati; et expulsus a propria sede et fugiens factus sum
per totum mundum, et morti destinatus ecce uiuo.
|
|