|
Et post pauca: sancta esse beata, ordinata, distincta, inconfusa,
tamen indiuisa, hiperusios, id est superessentialis, et thearchica,
id est diua principalis, deifica Trinitas, pater ingenitus,
anarchos, id est inprincipiatus, anetios, id est initialis, hoc est
sine causa, sicut increatus est ita agenitos, hoc est non ab aliquo
per originem nature generationis uel spirationis, per se et in se sine
alicuius indigentia plenus et perfectus existens Deus, immensus extra
et supra omnem locum et tempus, et ad sui perfectionem neque filio
neque spiritu sancto indigens; sed ipse beata natura amatrix
pluralitatis odio habens solitudinem in se non est passa
singularitatem: de se ut est summe sapiens totam se intelligens et
apprehendens, logon, id est sermonem mentalem, coeternum per omnia
sibi equalem naturaliter genuit, cui totam se communicauit. Et hec
duplici ratione aponomasticos, id est denominatiue, appellari uoluit:
pater scilicet et agapi, id est caritas, hoc (est) amator
pluralitatis semper odio habens singularitatem. Nam in eo quod ex se
beata natura, nesciens odium (nisi) solitudinis, similem sibi
producit prolem, caracteristicam imaginem in qua se naturaliter
representat, naturam paternitatis in se retinet ut uerus pater ueri
filii dicatur; in eo autem quod sue proprie proli non per partem
particulariter, cum sit simplex et incomposita, sed se totam
naturaliter communicat, caritas et in se et in creaturis esse et
predicari uoluit: caritas, id est amor pluralitatis. Eius autem uera
et homousios proles, sapientis patris sapiens filius natus a patre, in
se patris naturam tenens equidem nomen non paternitatis sed
communicabilitatis cum ordine nature seruauit: ut ex se sua usia non
filium generatiue sed spiritum sibi per omnia equalem Deum coeternum
spiraret, ad hoc ut et pure caritas, id est amor pluralitatis odio
habens singularitatem, diceretur et esset. Spiritus quidem sanctus,
patris et filii naturam habens, neutrius proprietatem accepit, hoc est
nec cum patre genuit nec cum filio spirauit; sed Deus ipse rectus et
iustus, incommutabilis diuinitas et ordinata hypostatica ueritas,
utrique seruauit ordinatam proprietatem: ut solus pater pater esset et
unus, et filius solus filius esset et unus ab uno patre. Ipse autem
spiritus nec pater nec filius esse uoluit, sed quia naturam utriusque
in se habens equidem utriusque nomen communicabilitatis et non
proprietatis in se seruauit, ut et ipse caritas, id est amator
pluralitatis odio habens singularitatem, appellari et esse uoluit: hoc
tamen modo ut summam et perpletiuam produceret creaturam, id est
Christum hominem gemine substantie, rationalis scilicet et corporee
sensibilis, ut in rationali creatura supernus contineretur mundus
similitudine intelligibiliter, et in sensibili corpore hic estitos, id
est sensibilis, colligeretur mundus; et deoriginatore suo et suo
coeterno spiratore ipsam assumi faceret et deificari, cui per omnimodam
plenitudinem sue deifice energie se totum communicaret secundum suum
posse, amare, scire et uelle, prout ipse ab assumente habet illud
quod est spiritus Deus Paraclitus, terna in Trinitate hypostasis, id
est essentia personalis, et ita caritas et ipse et esse et dici
possit. Nam cum nomina proprietatum in suis hipocimenis, id est
sanctis hypostasibus, sint inconfusa, hoc solum nomen caritas erit
predicabile et indifferenter de omnibus. Siquidem et pater in eo quod
se filio communicat caritas, id est communicabilis bonitas, dicitur;
hoc idem et filius communicando se ex se suo spiramini; hoc idem et
ipse Deus Paraclitus, cum se omnibus electis per dona distincta
communicat, caritas, id est communicabilis bonitas, appellatur, et
specialiter cum non per dona distincta sed per omnimodam plenitudinem
sue energie secundum suum posse deificato et in Deo assumpto spiratore
suo se totum communicauit Christo. Quod Iohannes apostolus uidit et
scribens dixit: carissimi, diligamus inuicem, id est propria nostra
communi deputemus utilitati, quia Deus caritas est, id est
communicabilis bonitas, amator communicabilitatis. Ab hac communi
participatione Dei Paracliti per quam Ecclesia illuminatur,
sanctificatur, Christo desponsata in presenti Christiformatur, et ad
eundem Christum super celestia introducta Deiformatur, Arriomanite
Diabolo decepti separati facti sunt alieni: Luciferiformes ipsi
contra filium homousion altissimum, necnon et Antichristiformes contra
Deum spiritum sanctum sicut omnia sua, tamquam putei infernales in
fetorem blasphemie prorumpunt blasphemantes super omnia homousion
supradictam superthearchicam, id est diuinam principalem,
Trinitatem, per omnia inimicantes orthodoxe fidei et terminis paterne
traditionis in dicto diuo Concilio. A qua communione a patre per
filium homousion patri in spiritu sancto homousio Deo filio per
deificum et Deum factum hominem ab eodem filio assumptum nobis facta -
in qua et te credo, o sancte consacerdos et comminister mi
desideratissime frater, deifice manere - rogo ne discedas; et
terminos paternos orthodoxe fidei dicti Concilii noli transgredi, quos
etiam in spiritu pamphron, id est omnimodus sapiens, Salomon
preuidens et precipiens dixit: ne transgrediaris terminos antiquos,
quos posuerunt patres tui.
|
|