Caput 13

Et post pauca: diuus pater Dauid dicit Deo: dominus firmamentum meum. Est enim Deus causa omnium. Propria potentia de non esse producit omnia, non tamen extra se, quasi quod ipse existat extra sua opera; sed creando creat infra se, tamquam ipse immensus sine loco et tempore existens locus est eorum que facit, continens omnia, a nullo ipse comprehensus. Equidem rationalis creature ipse Deus firmamentum, ne creatura per proprium motum uarias sibi generet ideas et alienata a prototipo, id est primo exemplari, in errorem prolapsa per mutabiles et uarias sibi et contrarias adinuentiones inquirendo extendatur, et a summo et incommutabili bono tamquam a firmamento proprio sit peregrina extra patriam beate deitatis. A quo firmamento patrie Diabolus amotus, per uarias et contrarias adinuentiones errorum dilaceratus in se, sua mente prauus ipse et tortuosus serpens, uariabilis et instabilis factus est semper. A communione beate diuinitatis et a consortio Angelorum et ab amenitate quietis corporee, in Orientali scilicet Paradiso plantata et ordinata, primum propter suam inuidiam abstraxit et eiecit hominem, ipsum demergens in uarios errores mentis et supponens passibilitatibus infinitis. Deus autem philanthropos, id est amicabilis uel amator nature humane, ut iterum hominem ad se reduceret ipsum in sua hypostasi assumens deificando Deum fecit, et de nouo nouam conseuit plantando Paradisum, sanctam uidelicet Ecclesiam Catholicam. Se primo per suum diuum Euangelium in ipsa in lignum uite plantauit, apostolos autem et prophetas per proprias eorundem Scripturas uelut fructuosas arbores inseruit; patres uero sanctos dicti Concilii in Seraphim flammeum constituit et in expositores scilicet sanctarum Scripturarum ad custodiendam uiam ligni uite, orthodoxe uidelicet fidei distincte, inconfuse, thearchice Trinitatis unius essentie et diuinitatis. De qua Paradiso Ecclesie uanus et instabilis Diabolus, ut olim a prima Paradiso sensibili eiecit et deiecit hominem, nunc et cotidie per Arrianos suos prauos ministros, fantasticos et falsos predicatores propter litteram false rationis, incautos et simplices eicere et deicere non cessat, nunc blasphemando in spiritum sanctum homousion Deo filio, aliquando blasphemando in Deum filium homousion patri. Nuper autem exorsus est silogizando opponere fidei, et uelando errorem uoce hac sacra contendit probare et dicere per Arrianos sophisticos: spiritus sanctus aut est genitus aut non; si autem genitus est, aut a patre aut a filio aut ab utroque; si uero non est genitus sed spiritus tantum simpliciter est et dicitur - ut aiunt falsi testes heretici -, dementiuntur patres suos propter quod spiritum sanctum homousion filio dixerunt, etsi non genitum sed spiritum spiratum terminantes sicut et filium homousion patri confirmauerunt Niceni; decepti et deceptores: homousion, (id est) coessentialis, patri et filio non est. Est ergo spiritus administratorius, minister patris et filii, in nullo differens a spiritibus administratoriis, quoniam sola generatio que est energia, id est opus, nature facit homousion et multiplicat indiuiduas, id est personas, et in homophiesi, id est connaturalibus, generationis tantum et non alius habetur modus. Ergo si spiritus est Deus coessentialis filio, esse debet et predicari genitus; quod si non est genitus, non est Deus ergo natura sophista Diabolus per sophistas suos quam male sophisticatur, uolens inducere composite et solubilis nature humane seriem generationis per modum inconuenientem in naturam simplicem, superessentialem, increatam, incompositam, indiuisibilem, impartibilem et intelligibilem, spiritualem et incorporalem, existentem super omnem rationem et intellectum creatum, quam intellectus angelicus scrutando non inquirit, sed ex sola uisione uidet et uidendo amat et amando trina mirifica uoce diuina, mentali, assidua et continua ex motu gaudii summe admirationis laudando dicit: sanctus, sanctus, sanctus; et ex immensitate superessentialis glorie cooperit se propter inapprehensibilitatem eius, a qua mouetur tamquam a loco suo et per ipsam directus ad ministeria peragenda transit momentaneo et mentali cursu, et in ipsam tamquam in suum terminum finitur semper infra ipsam, et ea numquam priuatur deiformis, beatus. Quibus respondendum non est, secundum apostoli preceptum: hereticum autem hominem post primam et secundam correptionem deuita, quoniam subuersus est Tartaro infernali. Destino attamen ad tuam elucidandam Theophrona, id est Deosapientem, districtam fraternitatem, et ad roborandam Ecclesiam scribo prout mente teneo, in persecutione eorundem Arrianorum positus, et fidelibus calamo scribendi trado ueritatem quam ipse spiritus sanctus, in quem blasphemant Arriani, per predictos sanctos patres diui Concilii Niceni diffiniens sub anathemate Ecclesie Dei Christi, cui idem spiritus est homousion, id est coessentialis, diuinitus tradidit.