Caput 14

Quoniam in thearchica et superessentiali Trinitate homousia, id est coessentiali, sicut pater non habet patrem ut filius patris sit nepos aui, ita nec spiritus sanctus est filius filii ut sit idem nepos patris. Et ideo nec ingenitus spiritus sanctus, quia inprincipiatum esse et ingenitum soli Deo patri Catholica et apostolica Ecclesia congregata apud Niceam orthodoxos, id est recte et fideliter, atque glorifice attribuit, et de patre solo et credendum et predicandum cum anathemate toti mundo mandauit. Nec etiam genitus est ut filius credatur et predicetur; quoniam si filius esset, Ecclesia sponsa cogeretur querere in Trinitate duos filios, et cui illorum sit desponsata: filio filii tamquam incarnato et sibi unito, ut redemptione sibi facta et dote concessa theoseuiam, id est debitam reuerentiam, cum honore eidem exhibeat, uel filio patris? Et sic dubietas sponse Ecclesie nasceretur. Nec filius patris est, quoniam si filius esset patris iam essent duo fratres: sed aut gemini aut per ordinem successionis paterne geniture alter prior altero; et iterum sponsa quereret quo nomine quilibet illorum uocetur, et quem illorum pater humanari fecerit et sua philanthropia, id est amore quem gerebat erga hominem, eidem Ecclesie in sponsum copulauerit: primogenitum uel secundo genitum? Nam si filius filii esset spiritus et nepos patris, equidem ut generaret nepotem, sic et filius filii eidem filio tamquam suo patri nepotem generaret et patri pronepotem. Et ita series paterne proprie geniture et generationis filialis numquam in diuinis et in infinitum per descensum tendens terminaretur, alius alium generando; et e conuerso per ascensum propagatiue prosapie generationis (a) patre, numquam per principium inprincipiatum posset terminari. Quoniam sicut in descensu generationis filius quilibet subalterno modo pater est et filius, pater ad filium et filius ad patrem; ita in ascensu seriei eiusdem generationis quilibet eodem modo subalterno et pater et filius est, filius quidem ad supra, suum genitorem, pater uero ad infra, suum filium. Quod absit hoc credi et predicari in proprio uere trino superessentialiter deifice Trinitatis numero, a patre agenitu, id est ingenito, incipiente et in spiritu Deo sancto terminato, cum etiam hoc idem in serie continuate generationis humane nec creditur, quia taliter non habetur. Enimuero omnis generatio et corruptio infra uolubilem mundum terminatur per primum genitorem et ultimum genitum, ut supra primum genitorem ratio non querat genitorem et ultra ultimum genitum alium non querat genitum. Nam primus homo Adam per seriem geniture paterne, a nullo genitus ipse, et ideo pater tantum est et non filius. Series autem generationis humane, ex ipso tamquam a principio inprincipiato incipiens, terminabitur in ultimo nato eius in fine uolubilitatis mundane ubi cuncta finem recipiunt, ubi et omnis motus et energia sensibilis mundi cessabit. Quemadmodum sicut increate et immense deifice Trinitatis beata deitas trinum, inconfusum et eternum terminatum in se tenet numerum, qui a patre principio inprincipiato incipiens in spiritu tertia persona terminatur et ulterius non multiplicatur: sic et omnia ratione diuini dicti numeri sub certo et diffinito numero cum principio et fine terminauit. Et ideo in creatione primi hominis dixit Deus trinipostatos, id est trinus essentialiter personalis, scilicet in personis: faciamus hominem, id est principium inprincipiatum humane generationis, ad imaginem et similitudinem nostram, id est sicut Deus pater a nullo ita et Adam a nullo; hoc est, sicut in serie generationis ipsius Adam pater non requiritur, quia non habetur, ingenitus enim est ipse: ita et in ordine Trinitatis diuine patris pater non datur, ut non inquiratur quare patrem non habet, est enim ipse pater ut increatus ita et inprincipiatus.