|
Sed quare numerus Trinitatis ultra (tertiam) personam multiplicatus
non extenditur, cum similitudinem ipsius diuini et discreti numeri sue
Trinitatis idem Deus in principio numeri multiplicandi humane
generationis in ipso primo homine uideatur inprimere, et per ipsum
numerum humanum multiplicatum in tot patribus et filiis ipsum dictum
diuinum numerum explicare uelit sue Ecclesie per Scripturam? Cur non
multiplicatur, cum humanus numerus non intra tertiam tantum personam
terminetur, sed ultra milia multiplicatur? Dico et non fallor,
quoniam duplici ex causa numerus humanus multiplicatur ultra tertiam
personam quasi in infinitum: (ne) sub tertio cum trino noto diuino
numero sua pluralitate assimiletur, sed potius supernorum ciuium
Angelorum numero comparetur, ut Theographos, id est diuus scriptor,
Moyses sanctus Angeli et humani numeri equiparati testis uerax
inquiens dixit: estisas, id est posuisti, terminos gentium, id est
numerum humanum, iuxta numerum Angelorum Dei. Secundum enim quia ex
conditione composite nature humane homo ex anima compositus est et
corpore, in corpore autem ex quatuor qualitatibus confectus; et ideo
cum generat partem sue nature seminarie decisam, informem, exanimem,
non personalem, hoc est non perfectam personam sibi similem et
equalem; propter quod non se totum generat in filium suum, id est non
totam suam naturam nec totum suum esse, animam scilicet et corpus,
communicat suo nato. Et sic homo quia imperfecte generat, generatio
humana dicitur et est imperfecta; et sui perfectionem non a se omnis
natus, id est persona humana generans uel genita, recipit uel confert
generando, sed aliunde: a Deo scilicet animam rationabilem recipit,
augmentum autem et formationem corporis ab inferiorum alimento et
superiorum desupereffluentiam cooperantem ordini disposite nature per
incrementa corporum ipsorum. Et ita homo generans ex defectiua natura
in se, ut partem inperfectam recipit a suo genitore genitus
imperfecto, ita partem inperfectam particulariter a se generat,
seruans in se ordinem et imaginem non expressiuam inperfecti sui
genitoris. Abraham enim etsi genuit Isaac et ex hoc pater dicitur et
est, attamen et ipse est filius Thare. Et hoc quare? Quoniam, ut
supra dictum est, homo imperfecte generatus imperfecte ipse generat:
et ideo pater homo et pater est et filius. Nam Isaac cum sit filius
Abrahe, est tamen pater Iacob; et sic in singulis. Quod omnino in
trinipostato Theo, id est in trino personali essentiali personaliter
Deo, ordo trinus diuinus beate, essentialis, distincte, inconfuse,
perfecte Trinitatis: patris scilicet perfecti perfecte generantis,
filii perfecte geniti, spiritus sancti perfecte spirati, non recipit.
Quoniam quidem pater, ut in se perfectus est et diuersorum
compositorum compositionem aliquam non recipit neque in forma sui neque
in habitu neque in actu, quia increatus est ipse et simplex et
indissolubilis et intellectibilis natura, ita et per omnia in se et per
se existit, et non aliunde uel ab aliquo recipit suum esse ut essentia
Deus existat ipse: ideo, quia inprincipiatus et ingenitus, manet
semper; et ut se totum intelligit et comprehendit et non
particulariter, sapiens ipse et summe loquens, ita de se toto
intellectu sapiente et loquente, et non de parte sui particulariter ut
homo, totum suum logon, id est uerbum mentale intellectiuum, plenum
et non particulare sed perfectum, superessentiale, equale sibi per
omnia, sinaidion, id est sempiternum, genuit filium imaginem sue
proprie beate et immortalis nature, representatiuam sue indissolubilis
essentie, quam in se ipse genitor retinens totam in eadem imagine filio
suo afrastos, id est inenarrabiliter, genuit. Filius autem usiodos,
id est essentialiter, a patre et sempiternaliter genitus non partem
usie paterne accepit, ut homo corporeus a patre corporeo generatus
partem recipit nature paterne, et ideo inperfectus: ut logos, id est
sermo intellectiuus mentalis, ab intellectu patre sapiente et loquente
apathos, id est inpassibiliter, genitus, totam usiam patris in se
genitam recipit et habet; et ut forma primum exemplar et imago suum
actorem representat consideranti oculo rationis, ita et ipse filius,
forma et imago atque caracter hypostaseos, id est essentialis persone,
paterne, primum suum prototipon, id est exemplar, uidelicet patrem
genitorem, totum in se continens Angelis et strateuuse, id est
militanti, Ecclesie omnimode similiter representat propter omnimodam
essentiam patris in se genitam; in qua eidem patri homousios, id est
similis et equalis et essentia coessentialis, apolitos, id est
absolute, semper manet, non pater ut ait Sabellius, sed uere filius
Deus. Spiritus quoque Paraclitus, terminus trini beati et
superessentialis diuini ordinis, infallibiliter terminat proprium finem
in se sua hypostasi, sicut et pater tenet ipsius ordinis caput et
fontale principium inprincipiatus ipse. Medium autem extremitatum
ordinis ueraciter tenet filius, inter patrem scilicet et spiritum, ut
quemadmodum idem filius se habet ad patrem ordine nature a quo et
gignitur Deus de Deo, totus de toto tamquam a proprio fonte, et ut
dictum est totum in se patrem continens ut imago eius naturalis eundem
totum representat, ita et spiritus sanctus et si finis est ordinis, id
est tertius a patre, a filio tamen est secundus, immediate et in
ordine nature ad filium tamquam ad suum fontem relatus fluuius a quo
emanatiue profluit; et ab ipso essentialiter de eius usia sinaidios,
id est sempiternaliter, spiratus spiritus, Deus de Deo, existens
ipostasis uera, id est persona essentialis, eidem coessentialis filio
a quo habet omnia quecumque habet, ipsum filium in se continens
naturaliter tamquam eius uera et naturalis imago per usiam omnimode ab
eodem spiratam Angelis et Ecclesie fidelium naturaliter representat.
Hec (est) enim summa et perfecta et indeficiens sine indigentia
beatitudo incommunicabilis superessentialis glorie diuine et diuini,
distincti et inconfusi trini ordinis non in plura multiplicati: ut enim
pater ad se est ingenitus, sic et incausatus et inprincipiatus, plenus
absolute et perfectus Deus, non aliunde, id est non ratione filii nec
ratione spiritus sancti, ipse existit plenus beatus Deus; neque enim
a supra se habet a quo sit, nec ab infra se a quo habeat, id est quod
sit a filio uel a spiritu, sed in se gemina fontali proprietate plenus
et beatus existit. Est enim ut summe sapiens et loquens et totum se
comprehendens et intelligibilis natura, ita et summe nature beata uita
uiuens. Et ut de se summe sapiente, loquente, beato et immortali
Deo uiuo logon plenum, beatum de se essentialiter et sempiternaliter
et incorruptibiliter generat - cui tamen suum totum esse, id est
essentiam beatam, non per partem diuisam cum sit simplex et
indissolubilis natura immortalis, sed totam qualem in se habet
communicans, nihilominus sine sui diminutione totam in se retinet ut
uterque alter alterum comprehendat et contineat sine sui confusione, et
uterque per se absolute plenus perfectus et essentialis existat,
credatur et predicetur beatus et immortalis Deus -: ita et a se uera
et uiuente beata uita per dictum logon ueram uitam, uiuentem filium,
non tamquam per organum, quod absit, sed per coessentialem sue usie
uere uiue conspirantem, uiuum et deificum et superessentialem, tamquam
a corde per os - licet similitudo usquequaque non sit uere similis
create nature diuine proprietati - spiramen spirat Deum plenum et
perfectum, sibi et suo logo sempiternaliter coessentialem hypostasim.
Et sic a se principio trini diuini ordinis per medium filium genitum
terminat ipsius ordinis finem naturali proprietate in tertio spirato
spiritu: hoc est, ut ipsi patri non requiritur pater et auus filii,
ita et filio non requiritur filius et nepos patris, quia nec filius
habet pappon, id est auum, nec pater habet nepotem filium filii, sed
spiritum tantum communem sibi et suo unico filio.
|
|