|
Ecce summa beatitudo summi beati ordinis triplici proprietate
terminati, ut pater a nullo; ex ipso solo pleno, beato Deo unus
plenus, beatus uiuens nascatur Deus filius; et de amborum natura,
uiuente usia, plenus et perfectus, beatus et indissolubilis, uiuus
spiretur spiritus. Et sicut in Trinitate non sunt plures proprietates
nisi ut sit sapiens sapienter loquens sapientem generans logon et uere
beate uiuens spirans spiramen uite, ita et fidei Catholice diuini
patres Niceni, terminantes dogmata ipsius fidei, sub anathemate
mandauerunt ut nulli creature celesti et humane, nulli preeminenti in
Ecclesia Dei Christi liceat ultra hos terminos paternos, scrutando
Scripturas uel docendo in populo, de supradicto ordine trino diuino
inconfuso aliquid credere uel dogmatizare. Quod Arriomanite stimulati
a Diabolo pretergredientes, anathema paternum ut preuaricatores
meruerunt. Quos rogo ut tu deuites, o frater Serapion; littera enim
ipsi occisi pocula mortis aliis propinare festinant; que littera
ueteris et noue legis communis est possessio ipsis hereticis Iudeis et
orthodoxis, cui non est standum quia neque hereticis et Iudeis per eam
mortuis est communicandum. Sola enim paterna diffinitio dicti
Concilii, emuncta a spiritu et non littera, est unica et uera
possessio orthodoxorum sequentium sanctos patres imitatores apostolorum
et prophetarum. Non in littera sed in spiritu, per omnia eorum
imbibentes spiritum sub eorum littera uelatum, supradictam fidem de
coessentiali Trinitate et de Deo saluatore Emanuele, coessentiali
patri in deitate et consortiali nobis in natura humana, concepto et
nato de deifusiua et Deigenitiua matre uirgine, exponentes toti mundo
tradiderunt. Quam fidem non ratio humana nec inanis philosophia
Atheniensis nec figmenta Arriomanitarum in dictis patribus adinuenit,
sed solus communis patris et filii (spiritus) in quem blasphemant
heretici ipsis reuelauit patribus et per ipsos toti tradidit mundo, ut
ait coriphea, id est uerticalis petra Petrus beatus: de qua salute
exquisierunt atque scrutati sunt prophete; et infra: quibus reuelatum
est quia non sibi ipsis, nobis autem ministrabant ea que nunc
annuntiata sunt nobis per eos qui euangelizauerunt nobis, spiritu
sancto misso de celo. Ac si dicat: fidem dederunt salutis non per
scientiam humanam sed per spiritum sanctum. Et beatus Paulus,
spongia sitibunda imbibitiua dulcoris diuini et roratiua super faciem
Ecclesie omnium gentium, ex persona omnium patrum supradicte sancte
fidei loquitur dicens: ego, fratres, cum uenissem ad uos, ueni non
(in) sublimitate sermonis aut in sublimitate humane sapientie
annuntians uobis testimonium Christi, id est fidem que de Christo
est; et infra: et sermo meus et predicatio mea non in persuasibilibus
humane sapientie uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis Dei,
ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed in uirtute spiritus
sancti. Sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam uero non
huius seculi, neque principum huius seculi qui destruuntur, id est
Aristotelis et sapientum huius mundi quos imitantur garruli heretici,
sed loquimur Dei sapientiam in misterio, que abscondita est, quam
ante determinauit Deus ante secula in gloriam nostram, quam nemo
principum huius seculi cognouit. Et infra: nobis autem Deus
reuelauit per spiritum suum; et infra: nos autem non spiritum huius
mundi sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus que a Deo donata sunt
nobis; que et loquimur non in doctis humane sapientie uerbis sed in
doctrina spiritus. Et post pauca: quis enim cognouit sensum domini?
Nos autem sensum Christi, id est spiritum Christi, habemus. Dixit
supra: spiritum qui a Deo est accepimus, et: sensum Christi
habemus; equidem patris et filii unum dicit sensum, id est spiritum.
Quem non habent Arriomanite, ideo quia in eum blasphemant; nemo enim
potest dicere dominum Ihesum nisi in spiritu sancto, id est nemo habet
dominum Ihesum Christum nisi habeat spiritum eius; sicut nec patrem
habet aliquis nisi habeat filium (et) spiritum eius - quem enim
ordinem habet spiritus ad filium, eundem ordinem et eandem naturam
habet filius ad patrem -, hunc spiritum scilicet qui ducit ad filium,
a quo habet et patrem et dicit dominum Ihesum, quem qui non recipit a
filio homousion ei, id est coessentialem, necesse est (in) filium
blasphemare necnon et in patrem. Equidem nempe sicut pater non potuit
creare creaturas nisi per logon, et deificandis creaturis se non potest
communicare nisi per eundem logon sibi homousion, ita et filius Deus
in alia uirtute creare non potuit nisi in suo spiritu; et deificandis
participibus suis se participare per creatam naturam omnino non potest
nisi per eundem suum uiuificum et deificum, quem ex sua beata usia
sanctum dominum spirat, spiritum sibi sempiternaliter homousion. Est
enim moris imperatoris et ius tenet uniuersorum, ut per bullam et
caracterem sue imaginis imperator ipse et quilibet in suis litteris
omnibus se opprimat, et que per litteras mandat obseruanda confirmet;
sic et pater per filium suam imaginem electis communicat, et eisdem
Deus filius per suum spiritum sanctum tamquam per ueram et naturalem
suam imaginem se totum participat. Hunc spiritum sanctum a filio et
eidem homousion te recepisse in supradictam fidem dictorum patrum
Nicenorum et in eo manere credo, o sancte consacerdos. Et nunc rogo
ut in ipso perseuerans ad filium cuius est a mundo transducaris, et in
filio patrem cuius est ipse hereditatem capias sempiternam.
|
|