Caput 17

Et post pauca: quoniam quidem fons et lumen dicitur Deus pater: me enim, ait ipse, dereliquerunt fontem aque uiue. Et iterum in prophetia et in Baruch: quid est, Israel, quia in terra inimicorum es? Dereliquisti enim fontem sapientie. Diuinus scriptor apostolus Iohannes ait: Deus noster lux est et tenebre in eo non sunt ulle, et hoc de patre. Filius quoad patrem tamquam ad proprium fontem dicitur fluuius: equidem fluuius Dei repletus est aquis. In eo enim quod pater fons, filius dicitur fluuius; in eo quod pater lux, ipse filius splendor, dicente Paulo: qui cum sit splendor glorie, id est lucis eterne, et caracter substantie eius. Et tali dicto modo, patre uidelicet existente luce et filio permanente splendore, hiis similia non piget me dicere de filio et de spiritu eius. Est equidem filius apud patrem fons et lux, cuius fontis et lucis spiritus sanctus est uerus fluuius et splendor glorie eterne, in quo splendore spiritu nos illuminamur. Ait enim (Psalmista) ad patrem: quoniam apud te est fons uite, id est filius fons spiritus sancti pie uiuificantis nos. Et diuus apostolus ait: ut detur nobis spiritus sapientie et reuelationis in cognitione scientie eius illuminatos habere oculos cordis, hoc est ut detur nobis spiritus sapientie, spiritus scilicet Christi. Enimuero nobis illuminatis a spiritu sancto, Christus lux et fons ipsius spiritus in ipso nos illuminat, ut ait Euangelista: erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Iterum cum pater sit fons et filius eius fluuius, dicimur nos bibere fontis et fluuii aquam uiuam, sanctum scilicet uiuificantem spiritum. Scriptum est enim: nos omnes uno spiritu potati sumus; spiritum autem nos bibentes, Christum per omnia bibimus. Iterum scriptum est: bibebant enim de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus. Iterum cum Christus sit uerus filius, eius nos spiritum homousion recipientes, efficimur diui et deificati filii. Non enim, ait diuus Paulus, recepistis spiritum seruitutis iterum in timore, id est non ministrum filii ut delirant Arriomanite, sed accepistis spiritum adoptionis, id est naturalem spiritum de natura naturalis filii eterni Dei patris: in quo deificati, filii adoptiui patris et coheredes Christi, hic Christiformes, in patria uero deiformes facti estis. Et diuus Euangelista Iohannes ait: quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri et cetera. Receperunt electi Christum non per aliquod creatum, angelicum uel humanum, sed proprie et maxime per ipsius spiritum, scilicet increatum homousion eidem; in quo spiritu tamquam in propria sua imagine caracterizat recipientes se et affigurando conformat sibi, subtracta ab eis imagine Ade primi parentis. Et diuus Paulus ait de Deo patre: quos presciuit et ante predeterminauit conformes fieri imagini filii sui, id est insigniri imagine filii et ei configurari, spiritui scilicet sancto. Apostolus enim ut a patre filium recepit ueram imaginem eius, ita et a filio spiritum recipiens sanctum, in hoc loco ipsum spiritum imaginem filii nuncupauit, quam imaginem ipse filius archigos, id est auctor, imaginis (impressit). Euacuata enim imagine Ade passibilis et mortalis per passionem Deibibitiue et deifusiue crucis, triumphator a sepultura tamquam ab utero noue matris surgens, quem uterus deifusiuus mortalis matris uirginis edidit, in medio stans discipulorum immortalis iam homo Deus in faciem eorundem insufflauit et dixit: accipite spiritum sanctum. Ac si dicat: amota a me omni imagine primi passibilis parentis et abholita per tropheum crucis, ego iam immortalis uos patri meo in filios, mihi in coheredes, ad immortalem patriam meo proprio spiritu tamquam mea propria et naturali imagine caracterizando et affigurando mihi perpetro et adopto. Igitur accipite ipsam imaginem meam spiritum sanctum, ut amodo me coimaginatum in mea imagine eius auctorem productiuum toti mundo representetis.