Caput 18

Et post pauca: filius dicit: pater in me manet, ipse facit opera; ac si dicat: credite quod ego in patre et pater in me est; et neuter sine altero operatur, sed pater in filio naturaliter manens tamquam in sua propria uirtute operatur. Et ideo que operatur filius patri attribuit, cui et que sua sunt in natura appropriat a quo se habet ut sit Deus; ait enim in Iohanne: omnia mea tua sunt. Quod et diuus apostolus ueraciter fecit Christo attribuendo quicquid ipse in spiritu sancto operabatur; ait enim: non enim audeo aliquid eorum loqui que Christus per me non efficit et cetera. Non enim spiritus sanctus operatur in Deo Christo uerbo, suo scilicet naturali fonte; sed specialiter ex ordine naturalis originis et deoriginati ut pater per filium et in filio a se deoriginato naturaliter operatur et non e conuerso, ita et filius in spiritu sancto a se deoriginato naturaliter operatur tamquam in sua uirtute, et non e conuerso. Et ideo apostolus que in eo operatur spiritus sanctus et efficit, filio actori eius attribuit a quo ipsum spiritum Deum recepit de usia eiusdem, sicut filius, ut dictum est, sua que ipse facit opera suo actori patri Deo attribuit.