Caput 19

Adhuc sapientia increata per litteram sacram Ecclesie sue aliquando distinguendo hypostases, id est essentiales personas, et aliquando per communem operam alteram in alteram studuit reuelare, ut indiuisibilitatem Trinitatis distincte et inconfuse et indissolubilitatem essentie eiusdem, in fide et non in scrutatione prauitatis Arriane ut patres terminauerunt sancta tenet Ecclesia. Ubi sunt ergo heretici qui filium a patre et spiritum a filio audent separare, et dicere Trinitatem ueram et indiuisam diuisibilem et inequalem sibi essentiam; et alterius essentie filium a patre, et extraneum extranee essentie a filio spiritum sanctum? Insuper et audent ipsi dampnati ad maius suum dampnum inquirere et dicere: quomodo potest fieri ut, cum una hypostasis dicatur esse in nobis, dicatur esse et alia; hoc est, ut cum spiritus dicitur esse in nobis, filius dicatur esse in nobis, et cum dicitur in nobis esse, et pater credatur manere in nobis? Uel qualiter alter et in altero existit et unus in uno, ex quo Trinitas distincta et inconfusa, ut aiunt Niceni patres, existit? Uario modo mouentur heretici propter quod uarium et sibi dissimilem et instabilem habent doctorem Diabolum. Si tamen Nicenis patribus stare et credere uolunt, cum eisdem dicant: quemadmodum splendor est in sole, fluuius in fonte, sapientia in sapiente, calor in igne, sic filium credant in patre et patrem esse in filio; spiritum autem sanctum in filio et filium in ipso spiritu. Et ex hoc uno trium manente in nobis, alter dicitur manere in nobis. Sicut qui bibit de fluuio fluuium in se recipit, habito fluuio fontem eius possidet: sic qui recipit spiritum sanctum, filium in eo recipit; recepto filio, in eo patrem possidet. Equidem inpossibile est alterum sine altero illa tria diuina esse et in nobis non insimul esse; et hoc propter immensitatem superessentialis essentie et beate nature simplicitatem. Pater immensa usia cum sit generans, non extra se generat tamquam ipse localis localem in loco generet filium, sed de se immenso intra se immensum generat, ut distinctio sit superessentialium inconfusibilium hypostaseon, et inseparabilitas maneat unitatis eorundem propter immensitatem essentie et nature simplicitatem; sic et filius de patre intra patrem genitus a patre inprincipiato, per se inprincipiatum per locum et tempus de sua immensa usia, non extra sed intra se, immensum Deum spirat spiritum sanctum. Et propter hoc neuter extra alterum sed uterque in altero manet. Filius enim est in suo patre tamquam in sua propria imagine, sicut et ipse pater in eodem manet filio tamquam in sua propria imagine naturali; sic et spiritus sanctus in filio, in quo et filius manet tamquam in propria naturali imagine, ut alter alterum in se continens naturaliter representet et neuter sine altero sit uel operetur. Ad quam infallibilem Nicene orthodoxe fidei ueritatem Philippum apostolum genitus filius et fons spiritus sancti, utrumque in se continens quorum ipse medium tenet ordinem, patrem scilicet et spiritum, aduocat dominus: Philippe, qui uidet me et uidet et patrem meum; quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? Non credis quia ego in patre et pater in me est? Et infra: pater in me manet et ipse facit opera. In quibus uerbis ipse filius, unus ex tribus, qui sic in carne apparuit ut duo qui non sunt incarnati, patrem scilicet et spiritum, sue Ecclesie manifestaret, hoc credi et predicari mandat, ut, sicut ipse a patre genitus in eo manens representatur Deus in Deo et eundem patrem in se continens naturaliter representat, ita et spiritum sanctum, quem uidetur subticere in uerbis, uult credi et predicari non a se et a patre et ab opere creationis et recreationis exclusum, sed potius patri et sibi homousion cooperantem affirmat. Equidem in uiuente patre et se uiuo logo filio spiratum spiramen uiuum et uiuificum, in uerbis suis et operibus semper uisus est demonstrare filius. Ait enim ipse: sicut pater habet uitam in semet ipso, id est naturam uiuam spirantem, sic dedit et filio uitam habere in semet ipso, hoc est eandem naturam genuit in filio spirantem spiritum uiuum. Et cum dicit: qui uidet me uidet et patrem meum; et sicut misit me uiuens pater et ego uiuo propter patrem, et qui manducat me et ipse uiuit propter me, nihil aliud credi et predicari uult nisi ut, seruata proprietate hypostaseon patris et filii, in se et in patre unam ueram diuinitatem immortalem et uere uiuentem atque naturaliter spirantem unum uiuum spiritum sanctum reuelet sue dilecte Ecclesie sponse, quem in arram eterne hereditatis, pro natura humana media ratione ab eadem Ecclesia in se assumpta, a se spiratum eidem Ecclesie donauit, cui eundem tamquam caracterem et suam imaginem ad reformandum eandem et sibi deifice conformandum transfundendo impressit.