Caput 20

Et paulo post: sicut eius filius patris genitura unius est unigenitus et non plures geniti, ab uno eodem patre ad nostram mittitur deificam recreationem et eundem nobis patrem naturaliter representat, propter quod dicit: qui uidet me, uidet et patrem, id est qui uera fide in me uidet diuinitatem, eandem naturam uidet in patre; ita et ab una eadem diuinitate patris et filii de filio existens spiritus sanctus unus est spiritus filii et non plures, Deus de Deo, a quo tamquam a suo fonte ad peragenda omnia opera humane salutis ineffabiliter mittitur, non in carne ut ipse filius a patre, sed potius a logo uiuente spiritus uiuus emanans et a forti uirtus indeficiens desuper effunditur Ecclesie, cui sponsum amorosum hic per fidem naturaliter representat gloriosum Deum, et in futuro eandem ad eundem sponsum introducens ipsum sibi per speciem demonstrabit. De quo misterio idem filius ait: ille me glorificabit, id est in se, meam ut habet a me diuinitatem, me gloriosum Deum demonstrabit; sicut ego glorifico patrem meum, id est sicut in me ab ipso eius habeo diuinitatem, ita et in me ipsum gloriosum Deum represento. Et iterum: ego que audiui a patre meo hec loquor in mundo, et a me ipso loquor nihil; sed dicit: (sicut) docuit me pater, sic loquor. Ac si dicat: in deitate talis sum qualem genuit me pater, et loqui alia que sunt aliena a patre non possum quia nec habeo; quoniam ab illo habeo loqui a quo est mihi esse ut sim Deus essentia et eius sapientia et logos. Ita et de suo spiritu dixit: non enim loquetur a semet ipso, sed que audiet loquetur, id est non est a semet ipso ut sit inprincipiatus spiritus, quod est solius patris, sed maxime et proprie est ab ipso filio a quo accipit ut sit Deus essentia; ab eo etiam audit que et loquitur: de meo enim accipiet que et annuntiabit. Sic enim se habet ordo increate et inconfuse Trinitatis, ut pater qui a nullo est a nullo mittatur et a nullo dicatur esse et loqui; filius autem a patre est, sic et a patre mittitur et ab eo loquitur, quemadmodum ipse dicit: ego ueni in nomine patris mei, id est ut natus a patre patris essentiam habeo, ita et eius auctoritate missus sum et ueni in carne apparens. Hic est ordo nature diuine a patre in filio, ut qui a nullo est a nullo mittatur; et qui est ab alio in nomine suo non ueniat sed in nomine illius a quo existit. Ita et spiritus sanctus qui a se non est, a se uenire in suo nomine non debuit sed in nomine illius a quo est et a quo se habet ut ipostasi sit Deus, quemadmodum de eo dicit filius: Paraclitus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo. Pater spiritum mittit in nomine filii sui, hoc est ad cognitionem Ecclesie sue uenire facit quod ex se de sua essentia alium a se essentialiter distinctum genuit filium sibi equalem Deum, in quo totam suam spirantem genuit naturam. Mittit spiritum in nomine filii, id est actorizat ut spiritus sanctus hoc Ecclesie intimet quod pater genuit filium, in nomine cuius patris uenit ipse filius, in quo filio suam spirantem genuit naturam; et ex ipso spiratus usiodos spiritus sanctus existens Deus in nomine filii ad eandem mittitur Ecclesiam, eidem inspirando quod sicut filius a patre genitus ad eandem Ecclesiam in carne sibi desponsando mittitur, ita et a filio idem spiritus sanctus essentialiter spiratus ad eandem Ecclesiam effundatur et idem in arram hereditatis eterne detur. Et hoc est quod filius dicit: Paraclitus etc. quem mittet pater in nomine meo; et ego ueni in nomine patris mei. Ac si dicat: eundem ordinem et eandem naturam habet spiritus ad me filium ut sit Deus de Deo, (quem ordinem et quam naturam habeo ego ad patrem ut sim Deus de Deo). Ubi sunt nunc heretici dissentientes a ueritate Christo et consentientes Diabolo, et odio Christi dicentes spiritum sanctum filii esse creaturam, fingentes Laruas humani uultus sine natura humana, et ungentes faciem erroris sui fuco falsi coloris in eo quod dicunt filium et Deum, et spiritum sanctum eius esse creaturam? Quos impossibile est blasphemantes in spiritum spiratum non blasphemare in filium spiratorem eius, sicut et quondam blasphemantes ipsi in filium blasphemabant in patrem, ut ipse filius testatur et dicit: qui spernit me, spernit et eum qui me misit; sic et de suo spiritu dixit, in quo ipse spernitur ab eisdem hereticis: qui blasphemat in spiritum sanctum, non remittitur ei neque in hoc seculo neque in futuro, id est qui blasphemat in spiritum spiratum, blasphemat equidem in spiratorem eius, id est in ipsum filium, et per filium blasphemat in genitorem eius. Et sic totam Trinitatem Deum offendit, extra quam (quis) Deus alius remittat? Et hoc est pro blasphemis in spiritum patris et filii. Neque in hoc seculo, id est in Ecclesia sancta congregata apud Niceam, in qua dampnatur omnis hereticus; neque in futuro, id est ultimo die iudicii in quo dicetur: ite maledicti in ignem et cetera.