Caput 21

Et post pauca: diuus predicator beatus Iohannes ait: uos unctionem quam accepistis ab eo in uobis manet, et non necesse habetis ut aliquis doceat uos de omnibus. In Isaia scriptum est: spiritus domini super me et cetera. Paulus dicit: in quo credentes signati estis et cetera. Si autem creatus signatur et ungitur et de omnibus edocetur, equidem spiritus sanctus est unctio et sigillum impressiuum imaginis in se habite, in quo spiritu uere tamquam in suo sigillo, id est imagine sue nature, consignat et caracterizat inprimendo ipsam suam imaginem Deus uerbum sue beate Ecclesie et immaculate sponse, sibi ipsam conformans deiformem facit, ex quo eidem Deus homo factus coessentialis in humana natura, media beata deifusiua existente anima rationali, et homoformis (fieri) dignatus est. Nam impossibile erat sibi unire Ecclesiam non conformem nec deiformem, sicut impossibile erat secundum predeterminationem diuine rationis ut eadem Ecclesia Deum inuisibilem formam et incorpoream immediate nudam reciperet; sed quemadmodum se consubstantiauit Deus eidem Ecclesie formam eius in se assumens, ita ipsam eandem sua imagine naturali, spiritu uidelicet sancto de sua usia naturaliter existente, deifice et superhabunde insigniuit consignando et sibi deiformem (faciendo). Quoniam quidem et hoc idem sacramentum deificum in plasmatione primorum parentum diuinitus prefiniuit, cum Euam Ade copulauit et Adam eandem precepit sibi consubstantialem, et ambos unius nature et speciei condens necnon et conformes. Quod est dicere: Adam homo sibi copulare in sponsam non poterat nisi conformem sibi et consubstantialem imaginem sue nature; ita et deitas homo facta per suum spiritum sibi conformans Ecclesiam, in interiori homine nunc, in futuro autem in utroque, tamquam consubstantialem et conformem sibi traduxit desponsando. Que omnia operatur Deus Christus in suo proprio sancto spiritu, quo ungit et superungit et eo tamquam suo sigillo continente ipsius essentiam se imprimit Ecclesie sue sponse: quod est facere sue uirtutis increate. Ubi sunt Arriomanite qui dicunt spiritum, ipsam scilicet unctionem et sigillum Christi, continens imaginem eius naturalem - immo est ipsa imago Christi naturalis -, creaturam esse et in nullo differre ab aliis quos ungit et caracterizat? Erronei ipsi, delirantes etiam in ordine nature create. Nam consimilitudinem naturalem et nature idemptitatem sigillum cum cera et quolibet instrumento, cum formam suam imprimit, nullam habet; sic nec unctio cum ipsis inunctis quos inungit. Multo plus nec creator spiritus sanctus, sigillum et imago naturalis Dei Christi ungentis ipso spiritu, habere potest cum creatura quam inungit conformitatem nature; sed potius sicut sigillum sui actoris continet imaginem, et unctio ungentis tenet odorem a qua inuncti trahunt odorem suauitatis, sic et unctio Christi spiritus sanctus ipsius Christi odoriferam et spirantem odorem beatam tenet naturam, odore cuius diuus Paulus et omnes electi repleti clamant dicentes: Christi odor sumus. Ita etiam et sigillum, id est idem spiritus imago eiusdem Christi naturalis usiodos ex ipso existens, ipsum Christum imprimit animabus sanctis Deiformandis; ad quas animas formatas diuus Paulus, portitor sigilli, id est imaginis Christi, spiritus scilicet sancti, clamat dicens: filioli, quos iterum parturio donec formetur Christus in uobis, id est donec Christi imago, ipse uidelicet spiritus, se inprimat uobis, in quo et Christum, qui in spiritu eodem caracterizat perfecte in uobis omnem affectum et effectum, possideatis uobis inpressum, et in ipso Christo, id est in imagine patris uobis inpressa, ipsum patrem in hereditatem eternam optineatis. Quoniam igitur, sicut per spiritum sanctum habetur filius tamquam per coessentialem eidem filio - ab eo per omnia hypostaticos et sempiternaliter existit spiritus Deus, in quo spiritu representatur et idem, quod impossibile est fieri per creaturam -, ita et per filium homousion patri habetur et ipse pater in Ecclesia sancta; ergo itaque per spiritum sanctum nature diuine participes efficimur, quod inpossibile est fieri nobis per aliquam usiam creatam sed potius per increatam, spiritum scilicet sanctum, consortem beate et increate et immortalis nature patris et filii. Et ideo participes spiritus sancti, participes dicimur et Christi necnon et Dei patris ipsum spiritum nobis dantium; et filius ad nos uenire dicitur, ut ait filius: ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus, id est per spiritum sanctum coessentialem patri et filio nobis datum ipsos in ipso tenemus. Et hoc est quod dicit diuus Iohannes: in hoc scimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis, ac si dicat: sicut in ipso nostra sibi unita manet natura quam de nobis assumpsit, ita et ipse manet in nobis per suum spiritum coessentialem sibi, quem de se sua usia essentialiter spirat et donat nobis. O ineffabilis compensatio qua iusto Dei iudicio Arriomanite priuantur, qui spiritum sanctum negant homousion esse filio de usia eius existentem Deum, eo quod aliquando idem de filio senserint negantes eum homousion esse patri.