Caput 22

Idem sanctus Athanasius, magnus pater Catholice fidei, in sermone de incarnatione Dei uerbi et de Trinitate, principium cuius sic incipit: maleuoli diuinas uolentes intelligere Scripturas. Et post pauca: impium est factum et creatum dicere spiritum sanctum Dei, quem pluries omnis Scriptura uetus (et) noua cum patre et filio connumerat et conglorificat, ideo quia est eiusdem essentie et eiusdem diuinitatis, sicut dicit filius: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aque uiue. Hoc dicit de spiritu sancto quem accepturi erant credentes in eo, sicut in Ioel ex persona patris dicitur: effundam de spiritu meo super omnem carnem. Et ideo filius insufflauit eundem spiritum in faciem apostolorum dicens: accipite spiritum sanctum, ut intelligamus quod datus spiritus discipulis est de plenitudine deitatis. In Christo enim, hoc est in carne eius, omnis plenitudo habitat deitatis, quemadmodum Iohannes Baptista dicit: omnes nos de plenitudine eius gratiam accepimus. Corporali namque specie, hoc est tamquam columba, apparuit spiritus sanctus descendens (et) mansit super eum. In nobis quoniam quidem arra, primitie deitatis, inhabitat; in Christo autem omnis plenitudo deitatis inhabitat. Et nemo estimet quasi non habens ipsum spiritum recipiebat Christus; ipse enim mittebat (e sursum sicut Deus filius, et ipse deorsum accipiebat) spiritum ut homo. Ex ipso igitur in ipsum habitat de diuinitate eius in humanitate eiusdem. Isaias quidem ex persona patris clamat dicens: ita dicit dominus Deus tuus qui fecit celum et terram et creauit te ex utero: noli timere, puer mi Iacob et dilecte mi Israel quem elegi; quia ego dabo aquam in siti ambulantibus in inaquoso, ponam spiritum meum super semen tuum et benedictiones meas super filios tuos. In Euangelio autem ipse filius promittit dare aquam ambulantibus in siti, inquiens Samaritane: si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi: da mihi aquam bibere, forsitan tu petisses ab eo et daret tibi aquam uiuam. Et post pauca dicit ei: omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in eternum; sed aqua quam ego dabo ei fiet fons aque salientis in uitam eternam. Et ideo Dauid psallit dicens: quoniam apud te est fons uite, et in lumine tuo uidebimus lumen. Quoniam siquidem apud patrem filius est fons spiritus sancti, sicut dicit per Ieremiam ipse filius: duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aque uiue et cetera.