Caput 23

Gregorius Nazianzenus. Beatus Gregorius Nazanzenius magnus theologus, sancti Ieronimi presbiteri in Greco didascalus et sacrosancti secundi Concilii generalis Constantinopollitani maximus disputator contra Macedonium episcopum Constantinopolitanum et Eunomium Cisicenum episcopum, hereticos qui dicebant spiritum sanctum non esse homousion patri et filio sed eorum creaturam et ministrum asserebant - quos idem pater cum eadem synodo confutans condempnauit, et spiritum sanctum homousion patri et filio de eorum essentia existentem usiodos credentes adorauerunt omnes et in scriptis sacris dogmatisauerunt - in sermone exortatorio ad patres in eodem Concilio exorsus ait: ad uos, patres et fratres, in uno zelo thearchice et deifice et inconfuse et coessentialis et unifice Trinitatis coadunatos, sermo meus dirigitur. Est enim nostrum credere sanctam Trinitatem: patrem scilicet sine principio, filium uero principium a patre principio, spiritum autem sanctum cum principio filio, unum Deum esse per omnia et super omnia. Sed patrem esse inprincipiatum non est ex natura cum dicimus eum esse sine principio et ingenitum, cum ingenitus dicitur et pater predicatur non ratione essentie sed relatiue propter proprietatem paternitatis; sic et filius cum a principio principium predicatur, non hoc sibi natura est sed relatio ad alium; spiritus uero cum anarcho, id est inprincipiato, et archi neuter est duorum nominum, sed per se est et intelligitur spiritus sanctus. Natura autem trium est una, nomine Deus.