Caput 25

Sed dicit hereticus: erat tempus quando non erat pater. Det in momento aliquo solem sine splendore, solem et splendorem sine calore; uel diuidat unum ab alio. Sed hoc facere non potest, negare non ualet; ergo non det aliquando patrem sine filio, nec filium sine spiritu sancto. Si autem erat quando non erat pater, erat quando non erat filius; si uero erat quando non erat filius, erat quando non erat spiritus sanctus. Si autem erat unus a principio, erant et tres. Si uero unum ponis deorsum, o heretice, audeo dicere, neque duos ponas sursum. Sed pater erat semper, sine principio manens pater: non enim ab aliquo existit. Filius uero est filius, non sine principio, est enim a patre; si autem principium queris temporum, et ipse sine principio est temporis: equidem enim factor est temporum et non sub temporibus. Spiritus autem sanctus non spiritus est profluens: siquidem a patre non filialiter nec nascibiliter, sed procedentaliter. Et neque patri aliquando defuit filius, neque filio defuit spiritus.